Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0125

82

Linke Spalte

Triariosque: praeterquam quod pro verutis Triarii hastas gerunt. Haec Polybius. In prima acie pugnantes vocabantur Principes; in secunda hastati, in tertia Triarii. Pedites levis armaturae, funditores et ferentarii in cornibus locabantur. Gravis armatura erat eorum, qui habebant cassides; (Galea enim de corio erat, cassis de lamina:) gladios maiores, quos spathas vocabant, et minores, semispathas; item pilum; quod et spiculum. Et pilatae legiones praeter scuta etiam cataphractis galeisque fulgebant. Sagittariis sinistra brachia manicis muniebantur. Pedites scutati etiam ferreas ocreas in dextris cruribus accipiebant. Triangularii, vel tragularii melius ad manuballistas, vel arcuballistas sive scorpiones dirigebant sagittas. Centuriones signum habebant in galea, cristas argentatas, ut facilius cognoscerentur a suis. Missilibus eminus, gladiis cominus dimicabatur. In scutis habebant digmata, diversa scilicet signa, et in adverso scuto nomen erat militis, quaque ex Cohorte esset et centuria. Machinae legionis erant Carroballistae, quibus spicula mittebant: onagri, qui saxorum pondera fulminis more iaculabantur; Scorpiones, qui parvis subtilibusque Arietes, Onagri et alia genera tormentorum. spiculis mortem inferebant. Scaphae de trabibus excavatae, catenis aut funibus instructae, ut superiectis tabulatis flumina transire possent. Ferrei harpagones, quos Lupos vocabant, et falces ferreae longissimis contis confixae. Ad expugnandas civitates faciebant testudines, musculos, arietes, vineas, turres ambulatorias, pluteos etc. De aliis videantur Autores, qui de re militari ex professo tractarunt; cum mei non sit instituti Antiquitates hic de militia Romana tradere, sed figuras saltem tabulae meae obiter explicare.

Instrumenta proeliorum navalium.Ad proelia navalia varia pariter utebantur armatura, variisque navibus, ad varios usus necessariis. Ubi prora plerumque imaginem bestiae cuiusdam pugnacioris prae se ferebat, veluti lupi, tauri, canis etc. Quaedam etiam cygnorum colla, aliarumve avium rapacium capita ostentabant; rostrisque instructae erant a Piseo inventis. Puppis quoque peculiari gaudebat ornatu, ad concharum saepe formam. Instrumenta autem nautica erant ancorae, scalae, rudentes, remi, harpagones, manus ferreae, cataractae, corvi, falces, pontes, et quae sunt similia, praeter machinas ad destruendas hostium naves excogitatas. De quibus omnibus aliqua etiam figura tabulae nostrae exhibet, ex antiquis partim statuis, partim picturis, quam accuratissime excerpta atque depicta.

Ut autem ad picturas Romanorum redeam, post introductas a Mummio externas;

Rechte Spalte

Historiae duae lepidae. Deinde et in foro ponebatur vulgo; (ita pergente Plinio 1. 35. cap. 4.) Hinc enim ille Crassi Oratoris lepos, agentis sub Veteribus, cum testis compellatus instaret: dic ergo Crasse, qualem me reris? Talem, inquit, ostendens in tabula pictum inficetissime Gallum exerentem linguam. Inque foro fuit et illa pastoris senis cum baculo, de qua Teutonorum Legatus, interrogatus, quanti eum existimaret? respondit: sibi donari nolle talem vivum verumque. [Marcus Varro vir Romanorum eruditissimus, qui plurimos libros et doctissimos composuit saeculo ante Christum natum proximo, peritissimus Linguae latinae et omnis antiquitatis et rerum Graecarum, septingentorum virorum illustrium imagines suis voluminibus inseruit, non passus intercidere figuras aut vetustatem aevi contra homines valere; inventione muneris etiam Diis invidiosus, quando immortalitatem non solum dedit, verum etiam in omnes terras misit, ut praesentes esse ubique et claudi possent, ita Plin. l. 35. c. 2. Ita imaginum amorem flagrasse quondam testis est et Atticus ille Ciceronis, edito de his Volumine. ibid.]

Incrementum pictoriae sub Caio Julio Caesare.Sed praecipuam autoritatem arti nostrae conciliavit Caesar Dictator, positis publice tabulis, Aiace nimirum et Medea ante Veneris Genitricis aedem dicatis. Post eum M. Agrippa vir rusticitati propior, quam deliciis; cuius extabat oratio magnifica, et maximo civium digna, de tabulis omnibus, signisque publicandis. Verum eadem illa torvitas tabulas duas Aiacis et Veneris mercata est a Cyzicenis Sestertiis duodecim millibus. In thermarum quoque calidissima parte marmoribus incluserat parvas tabellas, paulo ante, cum reficerentur, sublatas.

LXXX. ARELLIUS.

LXXX. ARELLIUS pictor.PAulo ante D. Augustum autem Romae celeber fuit Arellius, nisi flagitio insigni corrupisset artem, semper alicuius feminae amore flagrans, et ob id Deas pingens, sed dilectarum imagine. Itaque in pictura eius scorta numerabantur. Plin. libr. 35. c. 10.

Ars haec sub Augusto magis inclarescit.Super omnes Divus Augustus in foro suo, celeberrima in parte posuit tabulas duas, quae belli pictam faciem habebant et triumphum. Idem Castores ac victoriam posuit, et Venerem Apellis Anadyomenem, aliasque in templo Caesaris patris. Idem in Curia quoque, quam in Comitio consecrabat, duas tabulas impressit parie tiparieti, quas supra fuisse diximus Niciae et Philocharis.