Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0128

83

Linke Spalte

LXXXI. QUINTUS
PEDIUS.

LXXXI. Q. PEDIUS pictor mutus.EOdem autem Augusti tempore ad picturam Romae applicabatur Quintus Pedius; de quo ita Plinius eod. cap. 4. lib. 35. Fuit et principum virorum non omittendum de pictura celebre consilium. Quintus Pedius, nepos Q. Pedii Consularis, triumphalisque a Caesare Dictatore cohaeredis Augusto dati, cum natura mutus esset, eum Messala Orator, ex cuius familia pueri avia erat, picturam docendum censuit, idque etiam Divus Augustus comprobavit: puer magni profectus in ea arte obiit.

LXXXII. LUDIUS Romanus
pictor.

LXXXII. LUDIUS Romanus pictor, primus topiariorum in muris.DE hoc ita post Elotam Plinius lib. 35. cap. 10. Non fraudandus est et Ludius Divi Augusti aetate, qui primus instituit amoenissimam parietum picturam, villas et porticus, ac topiaria opera, lucos, nemora, colles, piscinas, Euripos, amnes, littora, qualia quis optarat, varias ibi ob ambulationum species, aut navigantium, terraque villas adeuntium asellis aut vehiculis. Iam piscantes aucupantesque, aut venantes, aut etiam vindemiantes. Suntque in eius exemplaribus nobiles palustri accessu villae: succollantium specie mulieres labentes, trepidaeque plurimaeque praeterea tales argutiae et facetissimi sales. Idemque subdialibus maritimas urbes pingere instituit, blandissimo aspectu minimoque impendio. Sed nulla gloria artificum est, nisi eorum, qui tabulas pinxere: eoque venerabilior apparet antiquitas. Non enim parietes excolebant dominis tantum, nec domos uno in loco mansuras, quae ex incendiis rapi non possent. Casula Protogenes contentus erat in hortulo suo: nulla in Apellis tectoriis pictura erat: nondum libebat parietes totos pingere: omnis eorum ars urbibus excubabat: pictorque res communis terrarum erat. Haec Plinius.

Tiberius Imperator picturis favet.Favit autem arti huic et Tiberius Caesar, minime comis alias Imperator. Non enim tantum amavit Archigallum, quem Demon pinxerat (qui est sacerdotum Cybeles magnae matris Deorum antistes,) adeo ut sexaginta sestertiis aestimatum cubiculo suo incluserit; prout supra retuIimus: sed et in templo Augusti posuit Hyacinthum, quem Caesar Augustus, delectatus eo, secum deportaverat Alexandria capta a Nicia pictum.

De Divo Claudio etiam Plinius refert sub Apelle, quod istius tabulas, Alexandrum

Rechte Spalte

nempe cum victoria; eundemque cum Bello ligato referentes immutaverit, Alexandri facie excisa, Augusti imaginem subdens.

LXXXIII. NERO
Imperator.

LXXXIII. DOM. NERO Imperator; et pictor.QUin et de Nerone Claudio Caesare Suetonius refert; quod pingendi fingendique maxime, non mediocre habuerit studium.

LXXXIV. AMULIUS.

LXXXIV. AMULIUS.ILlius aetate et Amulius floruit; de quo Plinius circa finem cap. 10. libr. 35. Fuit et nuper gravis ac severus, idemque floridus, humilis rei pictor Amulius: Huius erat Minerva, spectantem aspectans, quacunque aspiceretur: paucis diei horis pingebat, id quoque cum gravitate; quod semper togatus, quanquam in machinis. Carcer eius artis, (Neronis) domus aurea fuit: et ideo non extant exempla alia magnopere.

LXXXV. LXXXVI.
CORNELIUS PINUS et
ACTIUS PRISCUS.

LXXXV. CORNEL. PINUSPOst eum, (subnectit ibidem Plinius:) fuere in autoritate Cornelius Pinus, et Actius Priscus, qui Honoris LXXXVI. ACTIUS PRISCUS.et Virtutis aedes Imperatori Vespasiano Augusto restituenti pinxerunt: sed Priscus antiquis similior.

LXXXVII. TURPI-
LIUS.

LXXXVII. TURPILIUS primus pictor Venetus.DE hoc ita Plinius lib. 35. cap. 4. Post Pacuvium non est tractata ars ista honestis manibus; sed ea res in risu et iam contumelia erat. Nisi forte quis Turpilium, equitem Romanum e Venetia, nostrae aetatis, huc velit referre, hodieque pulchris eius operibus Veronae extantibus. Laeva is manu pinxit, quod de nullo ante memoratur.

LXXXVIII. ATERIUS
LABEO.

LXXXVIII. ATERIUS LABEO, Praetor, Praeses, pictor.PErgitque idem ibidem: Parvis gloriabatur tabellis, extinctus nuper in longa senecta Aterius Labeo Praetorius, etiam Proconsulatu provinciae Narbonensis functus.