Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0129

84

Linke Spalte

LXXXIX. AELIUS HADRIANUS.

LXXXIX. AELIUS HADRIANUS ImperatorAELius Hadrianus Anno Christi centesimo decimo nono ad imperii fastigium elevatus, princeps fuit omnivario eruditionis genere politus, Graecaeque et Latinae eloquentiae gnarus, nec non omnium quasi artium peritus. Praesertim Mathematicus erat, et Geometra atque Astrologus et Musicus insignis, et in arte medica haud parum versatus. Poeseos testimonia edidit Comoediis quibusdam argute pictor compositis. Praeterea autem insignis erat pictor, multasque tabulas haud inelegantes et propria manu multaque patientia elaborasse dicitur, quarum tamen argumenta ignorantur. statuarius. Insuper et statuarius fuit, statuasque aliquot tam marmoreas, quam aeneas ipse confecit, ita ut ab ingenioso hoc bonarum artium fautore, collapsae, iuxta Plinium, quadantenus artes iterum emerserint. In honorem enim Antecessoris sui Traiani Imperatoris Columnam erigi curavit, centum et quadraginta pedes altam, in qua omnes illius res gestae, devictisque Parthis, Dacis, Germanis, aliisque nationibus, partae victoriae, insculptae reperiuntur, quae columna insignis artificii adhuc hodie Romae spectari potest, ut cuilibet exinde pateat, quanti in arte sculptoria Magistri illo tempore Romae floruerint. Hic lmperator autem laudatus alias satis, sed Christianorum tamen persecutor, anno aetatis 62. et imperii 21. in febrim tandem incidit lethalem, hydropeque mox

Rechte Spalte

vitam finiit; postquam paulo ante obitum dixisset: Medicorum turbam perdidisse Imperatorem.

Alexander Severus et Valerianus Imperatorres etiam pinxerunt.Exemplum huius etiam secuti sunt Alexander Severus et Valentinianus Romanorum Imperatores, qui et ipsi hanc artem non tantum singulari prosecuti sunt benevolentia, sed aliquot etiam tabulas sat celebres propria manu pinxisse dicuntur.

Finiam autem iisdem verbis, quibus et Plinius historiam suam de pictoribus finit, cum libr. 35. cap. 11. sic inquit: Encausto pingendi duo fuisse antiquitus genera constat, cera, [Quo pertinet illud Statii lib. 1. Silvar. Apelleae cuperent te scribere cerae.] Et in ebore cestro, id est, verunculo; donec De modis pingendi encausto apud antiquos. classes pingi coepere: hoc tertium accessit, resolutis igni ceris penicillo utendi; quae pictura in navibus nec sole, nec sale, ventisque corrumpitur. Pingunt et vestes in Aegypto inter pauca mirabili genere. Candida vela postquam attrivere illinentes non coloribus, sed colorem sorbentibus medicamentis: hoc cum fecere, non apparet in velis: sed in cortinam pigmenti ferventis mersa, post momentum extrahuntur picta. Mirumque, cum sit unus in cortina color, ex illo alius atque alius fit in veste accipientis medicamenti qualitate mutatus: nec postea ablui potest: Ita cortina non dubie confusura colores ni pictos acciperet, digerit eos ex uno, pingitque dum coquit: et adustae vestes firmiores fiunt, quam si non urerentur. Haec ibid.


CAPUT VII.
De
Mulieribus quibusdam inter antiquas
picturae cultri-
cibus.
Argumentum.

Femininum sexum non amore saltem hanc artem prosecutum, sed mulieres etiam ipsas pinxisse. Quales TIMARETE: IRENE: CALYPSO: ALCISTHENE: ARISTARETE: LALA Vestalis. Vasa antiquorum immolatoria. Aspergillum. Ara. Candelabrum. Lucernae. Coronae victimarum, cultri, secures, paterae: Sympula, et acerrae. Vestales, illarumque habitus.