85
Femininum sexum non amore saltem hanc artem prosecutum,ANtequam ultimam historiae suae de pictoribus et picturis Plinius imponat manum, exempla quoque muliebria recenset ad hanc artem spectantia; lib. 35. cap. 11. Quamvis enim sexus iste e nativa alias indole culturam scientiarum atque artium virilium haud ambiat; picturam tamen quaedam, non saltem singulari affectu amplexa esunt, sed sua sed et ipsas feminas pinxisse. quoque manu excoluerunt: quas ultimo hoc capite perlustrare benevolus Lector Quales haud gravetur. Fuerunt autem
TIMARETE.TIMARETE Niconis filia, quae Dianam in tabula expressit; eademque Ephesi fuit antiquissimae picturae.
IRENE.IRENE Cratini pictoris filia et discipula, puellam, quae esset Eleusine.
CALYPSO.CALYPSO, senem et praestigiatorem Theodorum.
ALCISTHENE.ALCISTHENE, saltatorem.
ARISTARETE.ARISTARETE Nearchi filia et discipula Aesculapium.
OLYMPIAS.Pinxit et quaedam Olympias; de qua hoc solum memoratur, discipulum eius fuisse Autobulum. [Quin et pinxisse dicitur Fabii pictoris filia, sed pudicitiae studio virum nunquam, ceteris graphice expressis. Bulenger. Lib. 1. c. 10.]
LALA vestalis.Prae ceteris autem LALA Cyzicena perpetua virgo Marci Varronis iuventa Romae et penicillo pinxit et cestro in ebore, imagines mulierum maxime et Neapolitanum in grandi tabula: suam quoque imaginem ad speculum. Nec ullius velocior in pictura manus fuit: artis vero tantum, ut multum immanitate precii antecederet celeberrimos eadem aetate imaginum pictores Sopylon et Dionysium, quorum tabulae pinacothecas implent.
Occasione autem Virginis istius studioso antiquitatum Lectori, Lalae exhibebo statuam, prout illa in Palatio Principis Justiniani, bonarum artium amantissimi Patroni Vasa antiquorum immolatoria. mei maximi, Romae asservatur: et cum illa praecipua antiquorum, in sacrificiis adhibita instrumenta, prout ob oculos ponit tabula nostra lit. G. designata: ut ille, qui forte in Italiam ipse peregrinationem instituere non potest, nec alibi similia videndi occasionem nanciscitur, ideam tamen quandam illorum habeat, qua data occasione forte uti liceat.
Ante sacrificia autem aqua conspergendi adeoque purificandi erant immolaturi; quae propterea variis in vasis partim domi,
partim ad templorum portas, tanquam in lustralibus asservabatur urnis, sive oleae vel lauri deinde ramo, sive peculiari Aspersorium. aspergillo aspersa; quo etiam ignem conspergere et lustrare solebant, qualia ad dextram atque sinistram statuae spectare Ara. licet. Prope altaria, (quorum unum e marmore quodam accuratissime depictum, inque eo Vestalis haec in tabula nostra Candelabrum. Lucerna. repraesentata est:) candelabra et lucernae variis locabantur formis, quarum aliquae penes maius istud candelabrum (quod et ipsum e marmoreo quodam archetypo depinxi) Coronae victimarum. effiguratae extant. Ipsius victimae caput variis exornabatur sertis, vittis atque fasciis e frondibus suo modo contextis, ut pariter exhibet figura.
Ad mactandam victimam variae adhibebantur secures, mallei, secespitae, cultri, clunacla, partim ad caedendam, partim ad iugulandam bestiam: et victimarius quidem sive sanguinarius culter, secespita dictus, anceps plerumque erat, sufficienti longitudine, manubrio rotundo eburneo solido, et capulo aureo vel argenteo ornatus, fixo clavis aeneis, et ad usum suum debite Paterae. Disci. coaptatus. Exta autem peculiaribus imponebantur patinis, seu potius catinis plerumque sacrifici cuiusdam figura exornatis, donec illa cum reliqua carne suis in ollis atque cacabis coquerentur, vel assarentur. Simpula. Deinde sua et simpula, sive simpuvia, habebant, vel Capedunculas, quae erant vasa parva a sumendo dicta, cyatho similia, fictilia plerumque, quod eis vinum prolibabatur minutatim; in quorum locum Acerrae. deinde adhibebatur epichysis. Pro suffitu acerras habebant, sive vascula thuraria, in quibus thus reponi solebat, quo Diis sacrificabant: et thuribula s. arculas, ad usum ordinarium: ubi vas quidem maius infra pone aram; arcula autem supra illud, et iuxta eandem simpula, patinae; cum lecytho sive gutto; et paulo superius mallei, clunacla, vittae; cum pileo quodam flaminum; eorumque vestitu linteo, aliisque quae diligenter Romae ipse delineavi.
Vestales, et illarum habitus.Statua autem verum refert Vestalium habitum: in capite enim carbasum habentes, candida utebantur stola, (cum praetexta purpurea,) comam autem circa totum caput depexam gestabant, cincinnis sub carbaso per tergum demissis. Vestae autem sacrae erant, quae cum perpetua mansisset virgo, a virginibus etiam coli volebat. Inter sextum autem et decimum annum a Regibus primo, deinde a Pontifice maximo excipiebantur, e vicenis, ad selectum collectis, correptae, et quasi in bello caperentur, patri suo abductae. Quattuor autem primum erant, deinde sex, rarius septem, et ut septima, ut ferunt, novitia