86
saltem esset. Triginta autem annis abstinentia earum a coniugio terminabatur; ita ut decem primis annis sacra discerent; totidem ministrarent; et reliquis docerent: post triginta autem annos nubendi illis fiebat potestas: quamvis paucae reperiuntur, quae matrimonium postea inierint; tranquillum vitae prioris statum cum variis coniugii casibus haud permutaturae. Officium autem illarum aliud non erat, quam sacrum illum ignem, quem Aeneas cum penatibus e Troia in Latium apportasse credebatur, ceu arcanum totius regni pignus, inextinctum asservare et sacra facere.
Apud omnes autem in magno erant honore, ut et Consules illis via cederent et magistratus assurgerent; et restamenta, patre vivo, conderent, quod nulli feminae concessum erat. Carpento autem vehebantur, fascibus praelatis, in honoris signum; sique ad mortem condemnatis occurrerent, vita illi mox donabantur: carpentum autem praeter illas conscendens, capitis reus erat. Talis igitur Vestalis Lala nostra fuit; quare in tabula eiusdem instrumenta quoque pictoria adiungere volui.
Effigies duodecim Philosophorum, Poetarum,
aliorumque Virorum illu-
strium.
HOMERUS. HERACLITUS. HIPPOCRATES. SOCRATES. SOPHOCLES. DEMOSTHENES. PLATO. ARISTOTELES. THEOPHRASTUS. SENECA. DEMOCRITUS. DIOGENES.
ANtequam finem imponamus antiquitatibus nostris pictoriis, pro maiori operis nostri ornamento, duas adhuc subnectemus tabulas iconibus virorum quorundam apud antiquos clarissimorum refertas e nummis gemmisque fidelissime exceptis atque transumtis. Inque tabula nostra H.
I. HOMERUS.
I. HOMERUS.COnspicitur, Poeta quondam inter Graecos excellentissimus, qui ante Romam conditam annis circiter 160. vixit. Hic fuit caecus, et ob id Homeri nomen sortitus est, quum prius Melesigenes diceretur, quod ad Meletum fluvium natus esset: Quamvis de patria eius nihil tradatur certi. Id enim effecit nominis eius claritas, ut quem vivum, rebusque omnibus egentem nemo agnoverit, deinde multae Graeciae urbes certatim sibi vindicarent; adeo ut quibus potissimum credere debeamus, non facile fuerit discernere. Eundem enim Colophonii civem dicebant suum; suum vendicabant et Chii; atque Salaminii: Smyrnaei vero suum esse usque adeo confirmabant, ut etiam delubrum ipsi in oppido suo dedicarent: multique
alii praeterea de eo inter sese pugnabant atque contendebant. Unde Graecum illud ea de re Distichon apud Gellium lib. 3. cap. 11.
Ἕπτα πόλεις διερίζουσι περὶ ρἵζαν Ὁμήρου:
Σμύρνα, Ρόδος, Κολοφὼν, Σαλαμὶν, Χίος,
Ἄργος, Ἀθήναι.
Septem sunt Urbes quibus exoptatur
Homerus.
Smyrna; Rhodus; Colophon; Salamin;
Chios; Argos; Athenae.
Reliquam eius vitam prolixius tradunt Herodotus atque Plutarchus.
II. HERACLITUS.
II. HERACLITUS.PHilosophus Ephesius, qui iuxta Suidam nullum invenitur habuisse Praeceptorem, sed natura profecisse sola atque diligentia sua. Quidam tamen audisse Xenocratem et Hippasum Pythagoricum volunt. Floruit autem temporibus ultimi Darii. Scripsitque Poetice multa; quae ab Aristotele saepe pro testimoniis citantur. Hunc, aiunt, cum hydropicus esset, spretis medicis oblitum bubulo saevo soli siccandum se praebuisse; dormientemque a canibus