Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0136

87

Linke Spalte

dilaceratum esse, ut Suidas tradit. Hic quoties domo egrediebatur, flebat; sicut Democritus ridebat, quod alteri omnia, quae agimus, miseriae, alteri ineptiae viderentur. Cognominatus autem est σκοτεινὸς, quasi tenebricosus: de industria enim adeo obscurabat stylum, ut eius volumina Philosophi sudantes vix intelligerent.

III. HIPPOCRA-
TES.

III. HIPPOCRATES.MEdicus excellentissimus, patria Cous. Cui tanta fuit artis peritia, ut vulgo crederetur Aesculapio prognatus. Extat enim apud Valerium Artaxerxis Persarum Regis honorificentissima de eo epistola in haec verba: Rex Regum, magnus Artaxerxes, Hystani, Hellesponti praefecto, salutem. Hippocratis Medici Aesculapio prognati ad me artis fama pervenit. Da igitur operam, ut aurum illi tribuas, quantum cupit, alique item, quorum indiget, et eum ad me mitte. Erit enim par honore summis in Perside viris etc. Eius libri, tanquam divino emanaverint ore, ubique celebrantur. Excessit e vita annos natus centum et quattuor. Suscepitque filios Thessalum et Draconem. Videatur Suidas.

IV. SOCRATES.

IV. SOCRATES.PHilosophus Atheniensis Sophronisci ex Panarista, alias Phaenareta, filius. Praeceptores habuit Anaxagoram et Damonem, postea ad Archelaum Physicum se contulit: ubi cum animadverteret, naturalis speculationis nullum esse fructum, primus Ethicen invenit, id est, moralem Philosophiam, ad quam transiens fertur dixisse: Quae supra nos, nihil ad nos. Hic unus omnium sapientissimus iudicatus: qui aequabilitatem in omni vita adeo servavit, ut idem semper vultus eademque frons, sive prosperis, sive adversis rebus ipsi extiterit usque ad extremum. Habuit duas uxores, Xanthippen et Myrrhonem uno tempore: quae cum crebro inter se iurgia haberent, et ille eas solitus esset deridere, quod propter se foedissimum hominem, simis naribus, recalva fronte, pilosis humeris, repandis cruribus disceptarent; novissime verterunt in eum impetum, et male multatum fugientemque diu persecutae sunt. Interrogavit Alcibiades, cur mulierem tam acerbam domo non exigeret? Quoniam, inquit Socrates, cum illam domi talem perpetior, insuesco et exerceor, quo foris petulantium iniuriam facilius feram. Iterum dicenti Alcibiadi, intolerandam esse Xanthippes maledicentiam: Tu, inquit, nonne toleres anseres clamore perstrepentes? illo annuente, quoniam ova et pullos pariunt. Et

Rechte Spalte

mihi, ait, Xanthippe filios gignit. Ferendae paupertatis beatissimus fuit. Cum enim aliquando inter amicos haud splendide indutus versaretur, emerem pallium, in quiebatinquiebat, si nummos haberem. Qua oratione eos sublatenter admonuit, ambi guusambiguus tamen, a quo accepturus esset, ut egestati suae succurrerent. Cum uxorem Xanthippen contumacius ac clamosius in se agentem diu tolerasset, postremo, aqua ab ea perfusus, coepit ridens dicere: Sciebam Xanthippen tonantem aliquando pluituram. Castitatis illud ab Aeliano memoratur, quod cum Zophyrus Physiognomus eum diceret libidinosissimum, civibus tanquam falsa locutum ridentibus ipse dixerit, minime eum mentitum, sed naturae vim se animi virtute oppressisse. Mortuus est propinata ob impugnatam Polytheian, supplicii loco, cicuta, mira animi constantia, postquam de immortalitate animae gravissime perorasset.

V. SOPHOCLES.

V. SOPHOCLES.ATheniensis poeta Tragicus, Sophili filius, Socrate 17. annos senior: Euripidi contemporaneus: propter suavitatem vocatus fuit Apis: atque ipse primus fuit, qui tragicas contentiones ac compositiones instituit. Exhibuit fabulas centum viginti tres et plures: victorias autem viginti tres reportavit. Filios habuit Josophontem, Leosthenem, Aristonem, Stephanum, Meneclidem. Cumque ad summam usque senectutem tragoedias faceret, et propter id studium rem familiarem negligere videretur, a filiis in iudicium vocatus est, ut illum, quasi desipientem, a re familiari moverent iudices. Tum senex dicitur eam fabulam, quam in manibus habebat, et proxime scripserat, Oedipum sc. Colonaeum, recitasse iudicibus, quaesisseque: num illud carmen desipientis videretur? quo recitato sententiis iudicum est liberatus. Repente autem obiit ex insperato gaudio ob victoriam ex tragoedia quadam, ut Valerius autor est.

VI. DEMOSTHE-
NES.

VI. DEMOSTHENES. ORator apud Athenienses clarissimus, et Graecorum omnium Oratorum princeps. Patre natus est, qui cultellarius vocabatur, quod domi haberet officinam et operarios cultellorum. Relictus puer in haereditate locupleti, tutorum fraude et negligentia direptis bonis vix habuit, unde praeceptoribus mercedem solveret. Verum cum multo studio in oratorem evasisset longe praecellentissimum, libertatis Graeciae defensor, publice gravibus Philippum concionibus insectatus est, utpote publicae