91
ACADEMIAE PICTORIAE
LIBER SECUNDUS
De
Vita et Encomiis
Celeberrimorum ex Italis Pictorum, qui
Moderni vocantur.
Quod Sapientissimus Regum Salomon de propriis suis scribit operibus Ecclesiastae cap. 2. Se nempe conversum ad universa opera, quae fecerant manus suae, et ad labores, in quibus frustra sudaverat, vidisse in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole; id, prout in rebus generaliter omnibus, sic et speciatim in Pictoria, artibusque iconopoeticis verum esse deprehenditur. Istae enim cum apud Graecos, Romanos, aliasque gentium nationes, variorum industria Artificum, quorum vitae et opera libro praecedente a me descriptae sunt, ad summum usque perfectionis fastigium ascendissent, in imum deinde contemtus praecipitatae barathrum quam turpissime et ignominiosissime neglectae sunt, ut non immerito hic cum eodem exclamare liceat Salomone: Omnia cum tempus habeant; destruendi quoque, ut aedificandi
tempus est. Exemplum nobis offert Arcus ille triumphalis, a Populo Romano, in Constantini honorem erectus, qui solus pleno quasi exclamat ore, Statuariam cum affinibus tum temporis iam ut plurimum intercidisse. Ubi Artifices quidem ad illum conficiendum destinati, ut propriam suam imperitiam aliquali antecessorum arte palliarent, fragmenta quaedam haud contemnenda circa Traiani forte aetatem elaborata, de statuis undiquaque corrasa per Arcum istum hinc inde disseminarunt, hoc ipso tamen propriam saltem propalarunt turpitudinem, eo quod facta utriusque generis collatione eo magis elucescat, quam levi brachio ab ipsis tractata fuerit diagraphice: prout nec ipsa noctis obscuritas melius, quam cum die collata, nec tenebrae accuratius, quam adhibita Luce cognosci queunt.
Quam autem ob causam pulcherrimae hae Artes tam misero eversae fuerint lapsu, in praefatione quidem praecedente aliquatenus declaratum fuit; ut autem id ipsum aliquanto planius exponatur, non quidem Barbaricas nunc repeto Italiae invasiones;