Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0150

95

Linke Spalte

ad Matrem lacrimis diffluentem et Johannem ex ore Domini prodeuntium tenentibus: ubi in prima, ad dextram haec extant: Mulier! ecce filius tuus! in altera ad sinistram: Ecce Mater tua! et in alia: Ex illa hora accepit eam discipulus in suam. Sic viam et inventionibus pandebat et sententiam quandam verbis exprimere instituebat, quod illo tempore rarum quid erat, et cum admiratione spectabatur. Architecturae praeterea fuit quam peritissimus. Et Effigies eius in tabula literae Epitaphium eiusdem. K. expressa habetur. Mortuus autem est Anno Christi 1300. aetatis sexagesimo; hoc honoratus Epitaphio:

Credidit ut Cimabos picturae castra te-
nere;
Sic tenuit: Verum nunc tenet astra
poli.

Giotto discipulus eius, gloriam illius haud parum offuscat.Multos autem post se relinquebat discipulos, et inter alios Giottonem, qui hac arte insigniter inclaruit, et in domo Praeceptoris sui permansit: certumque est, multo maiorem futuram fuisse Cimabui gloriam, hoc si discipulo caruisset: quod et Dantes Poeta in Carmine suo, quod Purgatorium appellat, in hunc sensum confirmat:

Iure suum Lumen Cimabon Pictura
vocaret;
Umbram ni nimio Lumine GottoGiotto
daret.

Ubi Commentator in Dantem, qui circa annum 1334. claruit, hoc loco annotat, Cimabuen Pictorem Florentium nobilissimis et artificiosissimis operibus innotuisse, cuius tanta fuerit in arte pertinacia, ut errore quodam in operibus, vela se, vel ab aliis deprehenso, quales interdum ob materiae vel instrumentorum defectum surrepunt, statim eadem, quantumcunque alias perfecta, diffregerit.

II. ANDREA TAF-
FI.

II. ANDREAS TAFFI Florentinus. QUemadmodum industria Comabuae picturae maiorem longe conciliaverat venustatem, admirantibus universis, quam Graeci hactenus observassent: ita et Musiva Andreae Taffi opera illis temporibus magni aestimabantur.

Annotatio.

[Liceat hic paululum excurrere, et artem Ars Musivaria. hanc Musivariam ex antiquitate aliquantulum illustrare. Josephi Scaliger ad libr. 5. Manilii, et Casaubonus ad lib. 1. Suetonii cap. 46. Musivum opus de pavimento sectili et tessellato exaudiunt. Alii de pictura, qua fornices, apsides, camerae, tholi, trulli, testudines templorum, porticuum et Basilicarum exornabantur. Scribit tamen et Pollio in Tetrico iuniore;

Rechte Spalte

Tetricos obtulisse Aureliano civicam coronam de Musaeo picturatam, et Codinus in Constantinopoli, calceorum Imperatorum de musivo pictorum meminit. Saepius tamen musiva dicuntur de pavimento tessellato, et de crustis marmoreis, quibus parietes et apsides opere vermiculato ad imagines rerum et animalium ornabantur. Et de Pavimentis quidem haec habet Plinius lib. 36. c. 25. Pavimenta originem apud Graecos habent, elaborata arte, ratione picturae; donec lithostrota expulere ea. Vult lateres coctiles varie pictos fuisse ante lithostrota. Ita dixit Apuleius: Pavimenta ipsa lapide pretioso caesim diminuto in varia picturae genera discriminantur. Suetonius lib. 1. cap. 46. Julium Caesarem pavimenta sectilia tessellata secum in castris semper circumtulisse prodit. Latini vocarunt emblemata et scutulas.

Graeci recentiores tessellam musen vocarunt: Unde et Codinus in Constantinopoli museoma dixit. Plinius lib. 35. cap. 1. abacos vocat, ut et Vitruvius lib. 7. c. 3. Athenaeus abacia et abaciscos. Alii Psephos et Psephides. Nicetas Choniates placas: Anastasius tessellas vocat platinas et laminas: Palladius in Maio, tabellas et paginas. Pavimenti huius genus aliquod dicebatur asaroton; sive scopis non purgatum: de quo Plinius lib. 36. cap. 25. Celeberrimus in hoc genere fuit Sosus, qui Pergami stravit, quem vocant asaroton oecon, quoniam purgamenta cenae in pavimento, quaeque everri solent, veluti relicta fecerat parvis e testulis, tinctisque in varios colores. Mirabilis ibi columba bibens, et aquam umbra capitis infuscans: apricantur aliae scabentes se in canthari labro. Sidonius asaroticos lapillos nuncupat: de quibus Statius in Tiburtino Manlii:

Calcabam nec opinus opes, quum splendor ab
alto
Defluus, et nitidum referentes area te-
stae,
Monstravere solum, varias ubi picta per
artes
Gaudet humus, suberantque novis asarota fi-
guris.

Anastasius Biblioth. Platonias vocat in Leone III. et in Sixto III. a platinis, s. tessellis. Pavimenta autem imaginibus de musivo ornari ostendit Galenus in exhortatione ad artes; ubi inquit: Pavimentum ex lapidibus pretiosis stratum, in quo ex iisdem vultus Deorum expressi. Artifices proprie dicebantur Tessellatores. Sed et parietes ex tessellis de musivo pingebantur. Unde Nicetas in Joanne Comneno: qui in parietibus per tesseras et calores exprimuntur. Et Plinius lib. 35. cap. 1. Auro ut parietes toti operiantur; verum et intercaeso marmore vermiculatis ad effigies rerum et animantium crustis. Philo de Cain: Albarium opus, et pictucturaepicturae, et tabulae, et pretiosorum lapidum dispositiones,