Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0151

96

Linke Spalte

quibus non tantum parietes, verum et pavimenta, varie distinguunt. Picta marmora testulis ac crustis Anastasius Bibliothec. vocat marmora imaginata, et marmora in exemplis. In Leone III. dicens: Ponens in eo fundamenta firmissima in circuitu laminis marmoreis ornavit, et marmoribus in exemplis stravit. Epist. 67. Quod palatii Ravennatis civitatis musiva atque marmora, coeteraque exempla, tam in strato, quam in parietibus sita, vobis tribueremus. Musivarii ergo erant, qui solum, seu stratum, parietes et apsides tesseris ac scutulis marmoreis ad effigies rerum et animantium vermicularent, vel figlino opere et encausto pingerent. Quare Vitruvius lib. 1. c. 7. dixit: Pulsa deinde ex humo pavimenta in cameras transiere ex vitro. Sed diserte Procopius lib. 1. de aedific. Justiniani: Omne fastigium excultum est picturis, non cera infusa, et diffusa eo loci fixum; sed tessellis minutis in omne genus coloris tinctis aptatum; quae et res alias et homines imitantur. Pugna est et bellum; diripiuntur multae urbes, hinc Italiae, inde Libyae. Vincit Justinianus: Accedit ad Regem dux, integrum habens exercitum; tradit spolia, Reges et Regna: Stant in medio Rex et Regina laetis similes, et ob victoriam ferias agentibus. Vandalorum et Gothorum Reges adveniunt victi et captivi; circumstat Romanorum Senatus omnes ferias agentes. Hoc lapilli hilari plane et florida facie ostentant. Id genus Musivi describitur et a Manilio lib. 5.

Artifices auri faciet, qui mille figu-
ris,
Vertere opus possint, caraeque acquirere
dotem,
Materiae, et varios lapidum miscere co-
lores.
Sculpentem faciet sanctis laquearia tem-
plis,
Condentemque novum coelum per tecta
Tonantis.

Eodem argumento Julius Firmicus l. 4. c. 15. musivarios et pictores distinguit. Et Symmachus lib. 8. epist. 41. Novum, inquit, musivi genus reperisti, quod etiam nostra ruditas ornandis cameris tentabit affigere, si vel in tabulis, vel in tegulis exemplum de te praemeditati operis sumserimus. Sic et lib. X. tit. 64. Cod. mentio fit muscariorum. Anastasius in Leone IV. Oraculum, ait, pulcris marmoribus circundans apsidam eius ex musivo decoravit etc. Idem in Leone III. aedificavit Ecclesiam cum apsida amplissima et cacumina magnifica de musivo. Ibidem: Fecit in triclinio maiori mirae pulchritudinis decoratam apsidam, de musivo ornatam. In Hilario, dixit, ornare ex musivo; depingere musivo. In Benedicto III. Pictura musivi decorare. In Zacharia: musivo et pictura ornare. Sic Spartianus ait: In Commodianis hortis in porticu curva, Pescenninum de musivo pictum inter

Rechte Spalte

Commodi amicissimos, Isidis sacra ferentem. Gregorius quoque Turonensis et Aemoinus monachus musivi mentionem saepe faciunt. Graecum igitur μουσιοῦν est variegare: μουσείωμα opus varium; et musivum; μουσαῖον, μουσαϊκὸν. Vermiculatum autem dicebatur, a vermiculo, quod erat scalpellum, seu veruculum sculptorum; unde vermiculatus id est sculptus. Apud Athenaeum lib. 5. In pavimento Hieronis descriptae erant omnes Iliadis fabulae; ex omni scilicet lapidum genere. Apud Sidonium lib. 2. ep. 10. Musivum ita describitur:

Distinctum vario nitore marmor
Percurrit cameram, solum, fenestras,
Ac sub versicoloribus figuris,
Vernans herbida crusta saphyratos
Flectit per prasinum vitrum lapillos etc.
Et campum medium procul locatas
Vestit saxea silva per
columnas.

Sic Jacobus Pintus lib. 3. tit. 4. de Christo crucifixo scribit: In Sardinia, in Turriano templo nuper effusso repertum pavimentum musivi operis vermiculati pulcherrimum, et quattuor monumenta, Gaudentii, Luxorii, Justini atque Florentii Episcoporum, cum suis epitaphiis ex ipso eodem musivo opere tessellato, appictis floribus. vasis et avibus eiusdem operis speciosissime intertextis. Sub altari confessionis subterraneo arcus insignis repertus est, operis musivi, longus decem palmos et quattuor latus, semicircularis, omnigenis floribus, rosis, avibus intertextus, cuius pavimentum lithostroton musivi operis tessellatum. Erant et picturae crucis, agnorum, columbarum, iconicae, operis musivi vermiculati. In ipso conditorii medio elegans iuvenis species ad vivum efficta, eiusdem musivi operis, cum agno humeris imposito. Nihil autem magnificentius in opere musivo cerni potest, quam quod visitur hodieque Constantinopoli in templo Sophiae; Romae in aede S. Pauli; S. Agnetis; S. Caeciliae, et in aede S. Mariae maioris in sacellis, quae Sixtus V. et Paulus V. Pontifices exstruxerunt. Sed nihil admirabilius, quam quod hodie visitur Florentiae in aede S. Laurentii in sacello subterraneo gentis Mediceae. Vide Jul. Caes. Bulengerum de pictura etc. lib. 1. cap. 8.]

Opus Musaicum Graeci in Italiam deferunt.Hic Florentia Venetias profectus, ubi Graeci quidam in Aede D. Marci talia opera musiva elaborabant, facta cum illis familiaritate, id efficiebat, ut unus illorum Artificum, Apollonius nomine, cum ipso Florentiam abiret, artemque hanc vitrariam musaciam, methodumque eius encausticam, nec non caementi illius componendi, in quo segmenta ipsa componuntur, edoceret. Hi duo ergo simul multa conficiebant opera, illis temporibus multa laude celebrata: quamvis haec tum Andream sequeretur fortuna, quod circa diagraphicem exiguo tum homines pollerent iudicio. Exactis