Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0154

97

Linke Spalte

autem annis aetatis suae 81. ante Cimabuen moriebatur, Anno 1294. Eiusque gloria, Musaicis his operibus parta, quod scilicet in Toscanam primus eadem introduxisset, Gaddum, Giottonem et alios ita stimulabat, ut multis illum hac in arte praecellerent parasangis.

III. GADDO GADDI
Pictor Florentinus.

III. GADDO GADDI Pictor Florentinus.MEliori delineationis venustate coaetaneus eiusdem Gaddo Gaddi usus est; prout et Graecum opus perfectius elaborabat idem: quod procul dubio a familiaritate illa profectum, quam iste cum Cimabue excoluit, variisque amborum Colloquiis de difficillimis quibusque in Arte pictoria casibus; quamvis forte nec parum contulerit ipsius quoque aeris Florentini subtilitas. Artificiosus est in opere Musaico Florentiae: Effigiem eius tabula literae K. repraesentat. Florentiae opera Musaica effecit quam plurima, et meliori quidem designatione maiorique iudicio, quam ullibi conspicere liceat per totam Italiam. Hac Romae; fama inclarescens anno 1308. Romam evocabatur, ubi pariter multa musivo pingebat opere, ab antiqua Graecorum ruditate et aliis in locis. magnopere diversa. Perfectis autem et in aliis Tusciae urbibus operibus quibusdam, Florentiam revertebatur, ad maiorem vitae tranquillitatem sese compositurus: ubi opera quaedam etiam parva elaborabat, verbi gratia Musaica quaedam, ex ovorum putaminibus, in quibus magna utebatur animi moderati patientia. Fecit autem et picturas quasdam; et in utraque Arte haud postremus artificum praeter honores et opes cumulabat: mortuus tandem anno 1312. Christi, aetatis 73.

IV. MARGARITON Pi-
ctor, Sculptor et Archi-
tectus.

VI, MARGARITON Pictor, Sculptor et Architectus.INter antiquiores illos pictores, quos magna famae, artisque celebritate antecellebant Cimabue, Giotto, aliique horum discipuli, numerandus est et Margariton iste. Graecorum enim more Aretii laborabat, subactuque ovario varias pingebat tabulas. Adde quod et in recenti albario multa depingeret, industria ubique usus et labore invenit methodum linteo obducendi tabulas〮 quam plurimo. Hic primus tabulas pingendas, ne dehiscerent, linteo obducens forti istud initio firmabat glutine; superaddito deinde glutine cocto, et tandem coloribus. Ipse quoque modum invenit auro foliato bolum inducendi, nec non auro bruno pingendi, quod antehac in usu nondum erat. Tumulum etiam extruxit marmoreum, effigiem Papae e marmore effingens cum coloribus; quod praecipuum

Rechte Spalte

existimatur illius operum. Idem quoque Aspectum elaboravit anno 1270. Palati Gubernatoris Anconae, Graeca methodo, variis historiis Sculpturae simae eundem exornans. Mortuusque tandem anno aetatis Epitaphium. 77. hoc honorabatur Epitaphio:

Hic iacet ille bonus pictura Margari-
tonus:
Cui requiem Dominus tradat ubique
pius.

V. GIOTTO Pictor, Scul-
ptor et Statuarius Floren-
tinus.

V. GIOTTO.GIOTTO iste natus est anno 1276. Vespiniani, qui pagus est, quattuordecim milliaribus Italicis Florentia distans. Pater eius rusticus erat, Bondon nomine: et effigiem eius tabula K. exhibet. Puer adhuc, decem vix annorum, vivax iam prodebat ingenium, quo amorem non Patris tantum, sed et omnium vicinorum sibi alliciebat; interim, cum, quo natura eum ductura Opilio fuit. esset, nondum appareret, ad oves pascendas a Patre adhibitus. Ubi, quoniam ad diagraphicen inclinaret, data occasione, in muris semper ad vivum, vel ad arbitrium quaedam delineare solebat.

Casu autem Cimabue, ad gerenda negotia quaedam in pagum illum veniens, repertum Giottonem, qui unam suarum ovium dexterrime delineaverat, admiratus interrogabat, annon secum Florentiam abire cuperet? Qui annuens, si Pater id permittat; Cimabues discipulus fit. eodem consentiente, hoc modo Florentiam pervenit: ubi favente natura et informante Cimabue eousque proficiebat, ut non tantum Praeceptori aequalis evaderet, sed et ab antiqua Graecorum grossitie penitus descicens; meliorem modernorum Artem, quin et picturam ad viva exemplaria, Amicum habet Dantem. per duo hactenus secula parum curatam, in lucem reproduceret. Inter alia autem Iconem Dantis amici sui, picturae non minus felicitate, quam Poeseos facilitate praestaritissimi, effecit; cum aliis operibus plurimis in templis et monasteriis, quorum admiratione, ob iuventutem eius ducebantur spectatores. Florentia a. relicta artem suam, in aliis quoque Italiae Civitati busCivitatibus excolebat, magnam ubique praestantiae famam assecutus. Affectuum autem in imaginibus suis potissimum erat studiosus, Opera eius Assisii. et in novis inventis assiduus, ita ut naturae ubivis sese praeberet discipulum. Assisi in Umbria in monasterio S. Francisci, in quo sepulcrum Sancti istius visitur, historias multas in recenti depinxit gypso ad muros, cum insigni figurarum vivacitate et discriminatione. Inter alia autem eleganti inventione Obedientiam depinxit, iugum