108
eadem si monochromata essent, statuis saltem similiora fore; iam vero colorata, nullam mereri laudem. Andreas interea, veritatem in dictis adversarii agnoscens; ad vivum deinceps pingebat: inque sacello quodam, quod antea pinxerat, iam et horum profectuum edebat, et in utroque Statuas praefert. quidem genere elimatissima specimina: Statuas tamen semper praeferens, quod antiquos plus artis e variis exemplis in uno cumulasse diceret opere, quam natura uni largiretur pulchritudinis. Adde quod nervorum, venarumque et musculorum expressio in statua sit melior, quam caro viva defectus eius. exhibeat: unde quandoque duriore usus tractu, corpora quasi emaciata pingebat ex proaeresi, quod vitandum aliis. Multas tamen semper operibus suis immiscebat viventium effigies. Et quamvis vestimenta eius duriora viderentur et minutis plerumque plicaturis et fracturis constarent, et sicciore ipse uteretur penicillo, magna tamen, cum ingenio, e manu illius elucet industria.
Opera eius Mantuana.Ludovico Gonzagae Marchioni, Mantuae in Oeco quodam triumphum pingebat Julii Caesaris, quem in curru sedentem introducit, et penes eum quendam dicteria effutientem; nec non amicos, hostesque captivos, militum item turmas, cum thuris incensi fumo, victimis coronatis, militum praeda; armis scilicet, elephantis, victoriarum captarumque urbium picturis, singulis curribus vectis, trophaeis, vasisque antiquis variis. Ubi inter spectantes mulier spectari meretur, puerum manu ducens, qui spinam pedi infixam plorans matri ostendit. Cumque pedes effigierum spectantis oculo altiores fore observaret pictor, anteriores saltem illarum partes totas in linea horizontali expressit, reliquis magis magisque subtractis et retroductis; quod et in vasis observavit et aliis. Et paucis; opus hoc emendationem superat omnem; operumque eius pulcherrimum est; tantamque illi promerebat Marchionis gratiam, ut Romam iam ad Innocentium
VIII. Pontificem abiturum, equitem prius crearet, munificentissime simul donatum.
Romana.Romae Sacellum Pontifici pingebat in Belvedere in muris et fornicibus tanta felicitate, ut colore gummato nemo id praestaret melius. In Altari Baptismum Johannis repraesentavit, ubi quidam tibiale suum invertens, ob conatum cum admiratione spectatur. Suppeditante autem parcius salarium Pontifice, hic, monochromate virtutibus quibusdam delineatis, quaerenti Pontifici illarum nomina, inter alias et Discretionem nominabat: qui argute; non meliorem huic fore sociam, ait, quam Patientiam: et pictorem finito opere insigniter muneratum Mantuam remisit.
Diagraphica quaedam magna efficiebat industria, succo quodam umbras, chartaeque candore lumen exprimens; obvolitantibus subtilibus quibusdam quasi per incuriam crinibus, summa cum spectantium Aeri incidit quaedam. laude. Porro et aeri incidit quaedam, inter quae Caesaris ille triumphus; una cum festo Bacchi; item pugna quaedam Cetorum; Sublatio Christi e cruce eiusque sepultura, cum laude dignis aliis. Abbreviandi quoque imagines methodo usus est omnium felicissima: mortuusque tandem Mantuae anno aetatis 66. non viso Alberto Dürero, quem in Italiam venientem ad sese invitaverat, sed Mantuam ingressum ipsa morientis amici die an. 15I7.
Inter laudatissimos eum pictores iam Ariostus Poeta collocat initio carminis sui 33. his verbis:
Leonardo; Andrea Mantegna; Gioann
Bellino: etc.
In sepulchro eius effigies ipsius spectatur aenea (quam et tabula nostra M. repraesentat;) cum hoc Epitaphio:
Epitaphium eius. Esse parem hunc noris, sinon praeponis,
Apelli,
Aenea Mantegnae qui simulacra vi-
des.
PHILIPPUS LIPPI, FRANCISCUS
FRANCIA,
cum aliis pictoribus et artificibus adhuc
tribus.
XXVII. PHILIPPUS LIPPI Florentinus pictor. Modos quosdam antiquorum reproducit. Opera eius Romae. S. Johannes ferventi oleo impositus. Historia S. Philippi.