107
XXIV. ALEXANDER
BOTICELLUS pictor
Florentinus
XXIV. SANDRO BOTICELLO.EX aurificum arte ad pictoriam digressus praeceptore Philippo Lippo. In iuventute autem iam pulcherrima quaedam opera in recenti albario et ovario subactu elaborabat; Opera eius. Girlandaei praecipue aemulus: cuius Hieronymo, ipse Augustinum opponebat multa laude spectabilem. Sed duas quoque eius Veneres, nascentem scilicet; et a Gratiis coronatam in Lusorio magni Ducis spectare licet. Supra omnia tamen laudabatur illius historia Magorum, quorum unus iconem primi Magni Ducis Cosmi sc. Medicaei perfectissime referebat, pedes Jesulo exosculatus: quamvis et reliqui duo viventium essent effigies. Prae ceteris hic admiratione dignum est triplex servorum genus, quasi internoscere queas, cui quilibet serviat: cum aliis calligraphiae speciminibus variis. Quare et a Sixto IV. Pontifice Romam vocatus, quaedam in Sacello eius cum laude pingebat.
Otio ad paupertatem redigitur.Florentiam autem reversus otio porro diffluebat, commentarium in Dantem conscribens, et figuras inferni eius consarcinans, quod opus typis editurus erat. Consumtis igitur his, quae lucratus fuerat, senex tandem ad fulcra incedens et pauper moriebatur anno aetatis 78. Christi 1515.
XXV. ANDREAS VE-
ROCCHIUS Floren-
tinus
XXV. ANDREA VEROCCHIO.AUrifex simul erat, et Geometra; nec non Opticus; Sculptor; Chalcographus, Pictor et Musicus: quamvis in pictoria et Diagraphices callentissimus. sculptoria durior esset. In diagraphica autem insigniter excellebat, ita ut proelium nudorum calamo proiecerit elegantissimum, cum multis, quae picturus fuerat, sed intacta reliquit. Praeterea varias feminarum facies delineaverat pulcherrimas, quas discipulus eius Leonhardus Vincensis in operibus suis semper imitari conabatur. Quin et equos proiecerat, qui certa proportione maiores reddi poterant; methodo adiecta. Pictura autem expresserat Baptismum Christi, qua in tabula Angelum elaboraverat Leonhardus.
Artem gypso plasmandi invenit.Hic primus plasticen ad vivum e gypso excoluit; unde tum temporis Florentiae multae tam mortuorum quam vivorum facies hoc modo fingebantur, quae loco iconum pictarum adhuc hodie supra ianuas, fenestras, arcus et caminos hinc inde spectantur. Est autem gypsus lapis mollior,
qualis alabastrites, qui Volterni prope Sienam aliisque in locis Italiae repertus uritur, inque pulverem comminutus, et aqua calida temperatus, rebus ipsis pro modulo affunditur; ubi deinde lapide indurato ex alia materia integrae figurae in eo fundi queunt.
Venetias vocatur.Hic igitur Verocchius Venetias aliquando vocatus, ut ibidem in honorem Bartholomaei de Bergamo, recenti tunc victoria clari, equum funderet metallicum, in foro S. Johannis et Pauli locandum; modulum quidem formabat; sed quod Velanus quidam Paduanus effigiem primariam formare deberet, indignatus, caput moduli sui et pedes confringebat, fuga sibi consulens. Venetos placat. Ubi cum nunciari eidem iuberet Magistratus; eum, si deprehendatur, id capite luiturum: ipse respondens, caput suum, aiebat, tanti esse, ut truncatum semel illi restituere non possent; cum contra equo suo ipse vel simile affigere posset, vel melius. Hoc responso delectati, humaniter ipsum revocabant Veneti, duplicato salario: Ubi in fundendi opere calefactus nimium, nimioque rursus frigore correptus, morbum sibi contraxit, quo mortuus est anno aetatis 56. Christi 1488.
XXVI. ANDREAS
MANTINEA, Mantua-
nus pictor;
XXVI. ANDREA MANTEGNA.RUstico genere satus in pago quodam prope Mantuam, ubi pecudis primo pastor fuit. Adultus autem Mantuam venit ad Jacobum Squarzionem pictorem, qui amatum ob ingenium Andream in filium adoptavit haeredemque instituit. Cumque in arte pictoria ipse haud magna uteretur felicitate, exemplaria Andreae proponebat Antiquas statuas, figuras plasticas e gypso, et aliorum artificum opera praestantissima; quibus in exercitiis hic, magna aemulos vincebat velocitate, inter quos Nicolaus Pizzolus Patavinus, cum quo multa elaboravit; quemque, cum eleganti quoque esset manu, superare omnibus annitebatur viribus.
Opera eius Patavina.Anno aetatis decimo septimo Patavii in templo Sophiae altare pingebat, quod cum antiquis comparari potuisset. Deinde quattuor Evangelistarum pictura ita inclaruit, ut Jacobus Bellinus pictor Venetus (Pater Gentilis et Joannis Bellinorum) simultates cum Squarzione a teneris alens, filiam eidem In odium Praeceptoris incidit. elocaret: cum tanto tamen Squarzionis odio, et indignatione, ut hic, qui antea Mantegnae opera ad Caelum laudibus evexerat, iam nullo non vituperii genere eadem deprimeret, lapidea illa dicens, ad exemplarium modum; nullaque vivacitate pollere: item