Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0170

109

Eiusdem crucifixio. Laudabilis eius conversatio. XXVIII. FRANCISCUS FRANCIA, pictor Bononiensis, moerore extinguitur, quod Raphaelem pingendo se superare cerneret. In mortem istam Epigramma. XXIX. PETRUS PERUSINUS pictor, paupertate ad industriam compellitur. Florentiam venit. Opera eius. Hieronymus: Christus mortuus: Priorem quendam confundit. Opera eius, quae Romae sunt: ob avaritiam vilescit. Modus eius asservandi pecuniam. Religione tepidus est. Discipulus eius Raphael Urbinas. XXX. LUCAS SIGNORELLUS, Cortonensis pictor. Opera eius, Orvieti, extremum iudicium; Laureti, Cortonae et Romae. XXXI. LEONARDUS VINCIUS, Florentinus, pictor et sculptor, in variis sese exercet artibus; praeceptorem suum superat; velum pingit. Modus pingendi Scuta et terriculamenta. Genius eius. Neptunum pingit. Opera eius imperfecta. Coena domini. Quendam, qui nimium laborem ab ipso requireret, confundit. Statuam metallicam, ob magnitudinem, relinquit imperfectam. Anatomiae gnarus est. Libros scribit de pictoria. Rarum quid pingit. Tabulam quoque summi cuiusdam altaris. Picturis iconicis operam dat. Pralium pingit. Iocosus est. Varia tentat olea et vernices. Aemulus eius est Michael Angelus. Epitaphium eius, item Robur.

Linke Spalte

XXVII. PHILIPPUS
LIPPI Florentinus
pictor,

XXVII. PHILIPPO LIPPI.FIlius scilicet patris eiusdem nominis, de quo supra paragrapho 20. locuti sumus: artem, quam haereditario quasi iure a Patre obtinuerat, ab Alexandro Botticello didicit. Ingenii Modos quosdam antiquorum reproducit. tam vividi, ut primus nova methodo vestes pingeret, figurasque antiquorum modo pulcherrime exornaret; nec non picturas Alabandaeas novo lumine illustraret, iisdem monochromatice proiectis, et cum coloribus in Zophoris melius depictis, quam ullus hactenus fecerat.

Opera eius Romana.Matthiae Regi Hungariae duas pingebat tabulas: Romamque postea, vocante Cardinali Caraffa, profectus, in aede Mariae Minervensis sacellum aliquod pingebat variis inventionibus: Fide nimirum exhibita, quae atheismum et haereses alias captivaret; et Spe, quae desperationem; aliisque virtutibus, quae vitia sibi opposita coercerent. Deinde et elegantissime pingebat Thomam Aquinatem, disputando haereticos quosdam convincentem. Item Johannem Apostolum, ferventi oleo impositum; ubi praeter gestus alios iuxta naturae cursum dexterrime expressos, iram inprimis in vultu Iudicis agnoscunt, ob ignem exiguo saltem lumine inflantem quendam militem collustrantem.

Alibi historiam S. Philippi pinxit, serpentem sub ara producentis, qui Regis interfecerat filium: Ubi summam merentur admirationem foramen, unde serpens prodiit; et serpens ipse: illud enim in gradu quodam arae illius, fissurae instar, tanta arte patescit, ut et quidam discipulorum eius festinanter aliquid occultaturus,

Rechte Spalte

aliquando per illud deceptus sit: serpentis autem anhelitus naturalis potius, quam pictus censetur. Nec minore admiratione digna est eiusdem Apostoli Crucifixio, ob varios crucem erigentium actus.

Conversatio eius.Ceterum moribus optimis, comitate alloquii, et conversatione inculpabili paterna undiquaque offuscans tandem mortuus est Anno aetatis 45. post Christum 1505. a liberis suis tanto splendore sepultus, ut in platea, quae servi dicitur, omnes tabernae et officinae clauderentur, quod in Optimatum saltem funeribus fieri solet.

XXVIII. FRANCIS-
CUS FRANCIA, Bono-
niensis, pictor,

XXVIII. FRANCISCO FRANCIA.IN iuventute sua eleganti corporis forma, morumque insigni comitate praeditus, ut a pluribus magnatum amaretur. Aurifex primum, variorum fusione numismatum delectabatur, imaginibus ubique ad vivum expressis: maiori autem laudis cupiditate exardescens, pictoriae incubuit, iunioribus quibusdam pictoribus ad se receptis, a quibus colorum usum addisceret. Cumque in diagraphica iam excelleret, ingenio adiutus, icones statim, cum parvis aliis pingere coepit, donec varia maiora partim Urbinatum Duci, partim Principibus aliis cum laude elaboraret.

Bononiae autem re familiari instituta, cum Raphaelis Urbinatis, qui Romae degebat, tantopere ab omnibus laudati, picturas cernere desideraret, nec ob aetatem domo abire posset, amicitia tandem contracta, factum est postmodum, ut ille tabulam quandam mixtura olearia pictam pro Cardinali Puccio Sancti Quadri, in aede D. Johannis in monte, Bononiae in altari quodam erigendam, in cista mitteret ad Franciscum,