110
per literas rogans, ut emendatis, Moerore extingitur. si qui essent, erroribus, debito illam ornatu, destinato in loco erigeret. Ubi Francia acceptis cum gaudio literis tabulam e cista exemtam, quae S. Coeciliae imaginem referebat, ad condecens lumen intuitus, tanto obruebatur stupore, se victum arte confessus; ut tabula vix locata prae dolore moreretur anno 1518. aetatis 68. Quam in tabulam deinde hoc compositum Epigramma. est Epigramma:
Me veram pictor Divinus mente rece-
pit:
Admota est operi deinde perita ma-
nus.
Dumque opere in facto defigit lumina pi-
ctor,
Intentus nimium, palluit et mori-
tur.
Viva igitur sum mors; non mortua mor-
tis imago,
Si fungor, quo mors fungitur offi-
cio.
XXIX. PETRUS PE-
RUSINUS pi-
ctor,
XXIX. PIETRO PERUGINO.PAtre paupere natus, pictori cuidam Perusino in disciplinam tradebatur, qui verbis potius quam arte Petrum Paupertate stimulatur.stimulans, tantam in ipso excitabat sedulitatem, ut multis mensibus cista saltem aliqua pro lecto usus, tam noctu quam interdiu, sperati quondam lucri dulcedine ductus in arte Opera eius Florentina. se exerceret. Donec Florentiam, quam his studiis florere didicerat, perveniens, ab Andrea Verocchio usque adeo perficeretur, ut picto primum Hieronymo quodam, macilento admodum iuxta anatomiae regulas, et devoto, oculis in crucifixum directis, innotesceret: superaddito pro monialibus S. Clarae et Christo mortuo pro altari, cum circumstantibus moestis quidem, sed quod in opere potissimum, in campo quodam collocatis, ad methodum subdialium, pro illo quidem tempore sat artificiose elaborato. Quam tabulam, quamvis triplo repensam, vendere nolebant moniales, quod similem se nunquam facturum Petrus diceret. Exhinc paucis annis tantopere inclarescebat illius gloria, ut opera eius invaria Italiae, Galliae, aliarumque provinciarum mitterentur loca.
Multa autem cum perficeret in monasterio ante portam Pindanam, ubi Prior quidam caeruleum illud Nestorianum sive Aegyptium ipse conficere poterat, magnamque illius copiam habens, Artifici nostro
ad picturas albarii recentis suppeditabat, ita tamen, ut prae avaritia ipse semper praesens praecavere vellet, ne Petrus aliquid pro se decerperet, hic in aqua quadam munda penicillos illos dilutorios, quibus ultramarinum applicuerat, saepe expurgasse dicitur, quamvis colore adhuc abundantes, ut Prior ille miraretur, a calce tantam absorberi asurei copiam: Postmodum autem effusa aqua siccatum caeruleum Priori reddidisse, monendo, ne viris honestis, qui, si vellent, simplicitati eius satis imponere possent, in posterum ita diffideret.
In picturis autem murorum humentium et subactu oleario cum excelleret, Florentinus quidam Bernardinus Rossius Sebastianum quendam ab illo expetebat centum coronatis aureis promissis, quem tanta felicitate elaborasse fertur, ut ille Galliarum Regi eandem tabulam centum ducatis aureis iterum vendiderit.
Romana.A Sixto deinde IV. Papa Romam vocatus, in Sacello quodam historiam pingebat de clavibus Petro traditis; item nativitatem et baptismum Christi: nec non Mosen ex undis extractum; et assumtionem D. Virginis: tandemque multa undique lucratus Perusium redibat, quam plurima adhuc alia etiam ibidem elaborans.
Sed et Florentiam iterum perveniens, et ex avaritia figuras quasdam antehac a se iam pictas, in operibus suis iterum repetens, nec non cum Michaele Angelo tum temporis inclarescente, quod eum lucri sui sufflamen fore metueret, non rixatus tantum, sed ob iniurias et iudicii aleam expertus; quamvis in adversantium confusionem magnum adhuc opus pingeret, a iunioribus tamen pictoribus et in hoc labore prioris vitii insimulabatur, avaritiam eius et negligentiam etiam carminibus ignominiose rodentibus, ita ut in senio tandem Perusiam reverteretur, ibidem in coenobio quodam labores aliquos suscipiens, sed auxiliante discipulo Raphaele Urbinate, tum temporis adhuc iuvene.
Avarus est.Quum autem non Perusiae tantum multas domos, sed et fundos ibidem et Pievae obtineret varios, et istorum causa quandoque huc illuc ire cogeretur, paratam tamen pecuniam suam, cum nemini fideret, secum semper deportabat: quo cognito, quidam in via eidem insidiati, demtis nummis molestia illa eum sublevabant, relicta, deprecanti nimium, vix anima. Et quamvis mediantibus amicis magnam raptorum partem reciperet, prae dolore tamen brevi postea moriebatur, non avaritia saltem, sed et atheismo infamis, quod animae immortalitatem non crederet.