113
cum Philippinus susceptam pro monachis Servitis summi altaris picturam desideranti eidem concederet, sustentatus a coenobio cum tota familia, post moram diutinam D. Virginem, S. Johannem, S. Annam, et Jesulum pingebat matris gremio insidentem, eadem hunc quidem intuente, sed humili sua devotione haud imminuta: Johannem autem cum agno ludentem; Annamque blando risu ad filiam respicientem. Quod opus magnam omnibus artificibus excitabat admirationem, accurrente etiam per biduum populo quasi processione instituta.
Iconibus pingendis incumbit.Factis deinde quibusdam nobilium feminarum iconibus, magna praecipue diligentia elaborabat Monae Lisae, uxoris Francisci iucundi, effigiem, quattuor in ea annis insumtis, et opere tamen nondum absoluto. Tanta autem picturae iam factae est cura, ut in oculis splendor ipse aqueus, venularumque in caerulo oberrantium cursus, minuti etiam in palpebrarum cute pronati pili; foveolae gutturalis arteria quasi pulsans, imo caro appareant omnia et vita. Ubi simul, quoties manum huic operi admoveret, musicum quendam secum habebat, vel instrumento, vel voce canentem, aliisve iocis eum a taedio laboris sedentarii sublevantem; ut modo ne deesset effigiei amoenitas.
Praelium pingit.Tandem ob tot in arte specimina ad pingendum curiae oecum conductus praelium Nicolai Picinini, qui campi ductor fuerat Philippi Mediolanensium Ducis, pingere instituebat: ubi in certamine quodam plurium de uno vexillo equitum, duo equi calcitrantibus ungulis morsurisque dentibus pari cum sessoribus decertant rabie, signi hasta ab alio iam arrepta, impedientibus aliis ense iam feriente, et seniore potissimum quodam sese omnibus opponente, furore frendentibus varie dentibus expresso. Ante pedes equorum dictorum duo milites abbreviati iacebant, feriente altero, altero vitam defendente. Quo in opere peculiari utebatur machina, quam pro lubitu elevare et demittere, extendere et contrahere poterat. Cum autem subactu oleario opus non successurum videret, in muro colores tandem exesuro, opus et hoc manebat imperfectum. Hic, cum salarium aliquando menstruum petenti Quaestor Quadrinos porrigeret (qui obolorum sunt genus) in culullis chartaceis, eosdem accipere renuit, quod Quadrinorum se pictorem negaret.
Postmodum cum Juliano Mediceo ad electionem Leonis X. Romam profectus, varia ibidem instituebat ludicra: aviculis quibusdam et animalculis e massa quadam tenui confectis, ventoque inflatis, et volatu in aerem dimissis, ubi tam diu, quam ventus duraret, oberrarent. Intestina etiam ovilla a pinguedine purgata sic compingebat, ut e vicinis conclavibus inflata totum repente implerent cubiculum; quod simile esse volebat artis e parvis initiis immensum adauctae.
Vernices parat.Oleorum etiam ad picturae usum varia tentabat genera; pluribus insimul vernicibus inventis ad conservandum colorum nitorem: et tamen, non attenta omni hac cura, imago quaedam D. Virginis illius manu picta adhuc hodie visitur, corrupta turpissime, cum antea pulcherrima fuisset: quod an intempestivis illius mixturis, an vero fundatoris incuria factum sit, ignoratur.
Inter ipsum et Michaelem Angelum aemulatio.Cum aliquando a Pontifice ad picturas quasdam conductus, olea statim et alia quaedam pro vernice distillaret; nihil hic efficiet, inquit Papa; quia nondum facto initio, finem iam meditatur. Postquam autem inter ipsum, et Michaelem Angelum perpetua esset aemulatio, et hic propterea Romam eo libentius veniret, ut Pontificis iussu Aspectum ad D. Laurentii in Leonardi taedium pingeret, quamvis Julium Mediceum interea praetexeret: Leonardus cognita re ipsa, Romam deserens in Galliam abibat; ubi Regi, qui multas iam illius possidebat picturas, gratissimus quidem erat; sed in morbum incidens, quem lethalem videbat, ad devotionis exercitia conversus, et quod arte sua, offenso saepe DEO, proximo sat debite haud inserviisset poenitens, debilitate praevalente, ipso Rege tum praesente in istius brachiis expirabat anno aetatis 75. Effigies illius autem spectari potest tabula M. Inque eum Johannes Baptista Strozzius hoc composuit Epigramma:
Vince costui pur solo
Tutti altri, et vince Fidia, et vince
Apelle,
Et tutto il Lor vittorioso stuolo.
Tanto dicitur fuisse robore, ut ferrum satis validum manibus suis plumbi instar contorquere et inflectere posset.