Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0173

112

Linke Spalte

cervos volantes, serpentes, vespertiliones et similia, et combinando cuiuslibet speciei partem horribilissimam tam rarum tamque terribile componebat monstrum, ut pater, exhibito opere, exterritus, fugam meditaretur, a filio monitus, sic assequendum fuisse scopum. Videbatur autem bestia ex antro rupis cuiusdam erumpens, venenum faucibus, oculis ignem, fumum naribus expirare: inque ea concinnanda ipse tam erat intentus, ut ne putrescentium quidem animalculorum foetorem persentisceret. Pater autem rustico aliter satisfaciens, hoc scutum deinde centum vendebat ducatis; pro quo mox iterum Mediolanensium Dux trecentos numerabat. Paulo post D. Virginis imaginem pingebat, inque vitro flores quosdam aquae impositos, guttulisque aqueis tam eleganter irroratos, ut naturalibus essent simillimi.

Genius eius.Meditando semper profundis occupabatur, partim circa rem botanicam, partim circa Astronomicam distentus, cum aliis humanae arti impossibilibus, unde multa quoque reliquit imperfecta. Conversatione autem iucundus erat, a quolibet amatus, et quamvis opibus haud abundaret, nec labore nimis assiduus esset, servos tamen equosque semper alebat, his insigniter delectatus; Quin et varia patienter sustentabat animalia, aves autem saepe coemtas iterum dimittebat liberas. Deinde et vultus libenter spectabat deformitate quadam notabiles mirisque capillis et barbis instructos, quales saepe diutius sectabatur, donec optime impressos phantasiae domi eos tam dextre depingeret, ac si praesentes ipsi assedissent.

Opera eius:Inter alia Neptunum pinxerat curru per fluctus vectum cum marinis variis, pulcherrima facie spectandis; de quo hoc compositum fuit Epigramma:

Pinxit Virgilius Neptunum, pinxit Ho-
merus,
Dum maris undisoni per vada flectit
equos.
Mente quidem vates illum conspexit u-
terque;
Vincius ast oculis, iureque vincit
eos.

imperfecta.Caput Medusae coloribus oleo mixtis, serpentibus tam mire intricare intenderat, ut simile nunquam pictum fuisset; sed quod laboriosius esset, imperfectum cum multis aliis reliquit, in palatium deinde Magni Ducis Cosmi delatum, una cum Angelo quodam eius, manum elevante, brachio ab humero ad cubitum usque abbreviato, ubi pro umbra colore aterrimo; et pro lumine candidissimo usus est, rotunditatis et rerum elevandarum summe studiosus, quamvis duritie alias noctis plus haberent, quam diei.

Rechte Spalte

Anno 1434. ad Ludovicum Sforziam Mediolani Ducem sese applicabat, ut musicus fidibus canens, voce interdum iuncta: ubi Violam, quam dicunt, sibi argenteam confici curaverat, equini capitis forma, soni claritate ceteras omnes superantem, cum magna Ducis delectatione. Ibidem picturae quoque specimen editurus pulcherrimo opere Noctem nati Christi elaborabat; quae tabula deinde Imperatori dono missa fuit. Pro Dominicanis Mediolani cenam Domini pingens etiam mappae texturam decore exprimebat: perfectisque iam omnibus, exceptis Christi Iudaeque capitibus, cum saepe per dimidium diem spectando tabulam feriari videretur, a Priore monitus aliquoties, tandem coram Duce otii accusabatur. Ubi Leonardus, cum duo sibi adhuc deessent extrema, meditandum esse ait, quomodo in uno divinam bonitatem, in altero diabolicam avaritiae malitiam exprimeret: quamvis ad alterum hoc inservire posset ipsius Prioris tam importuni facies. Ubi cum risu Dux pro Leonardo pronuncians confusum dimittebat Monachum, gnarum iam, quod pictorum et mercenariorum non par sit conditio. Judam tamen cum denique perfecisset magno cum iudicio, Christum saltem relinquebat imperfectum. Quod opus Galliarum Rex, nisi in muro depictum fuisset, in Galliam deportari iussisset.

Inter quae et statua metallica:Pictis deinde Ducis, uxorisque, nec non duorum eius filiorum iconibus, cum Ducis imaginem in equo fingere coepisset admirandae molis; de fusione uno actu absolvenda desperans, manum retraxit: prototypo deinde pulcherrimo capto Mediolano, a Gallis diruto, ubi et quidem illius liber de anatomia equorum perditus est.

Anatomicus est.Cum porro Marcus de Turri, Philosophus et Medicus, Galenum editurus esset illustratum, Leonardus figuras addere instituerat anatomicas: sectionibus propria manu institutis, ubi rubrica designans, manu dextra calamo umbras decussatas adiciendo, sinistra figuram describebat, scriptura in speculo legenda, quem librum deinde possedit Franciscus Melzus nobilis Mediolanensis. Nec minus et de Diagraphica, Chromatica Libros de Pictoria scribit. et Pictoria librum scriplit, quem, referente Vasario, Possessor editurus fuerat, quod tamen an factum sit, me latet. Alium tamen de eadem materia ab ipso conscriptum Librum Ego Romae a Nicolao Pascia amico meo et familiari accepi; profundum, meo quidem iudicio, admodum, et prolixum.

Rarum quid.Cum Ludovicus Galliarum Rex Mediolanum caperet, Leonardo tum ibi degente, cuperetque, ut rarum aliquod pro se opus pingeret, hic Leonem pingebat aliquot gradibus ascendentem, aperto, liliisque repleto pectore. Deinde Florentiam reversus,