Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0183

120

Christi: opes eius: typis aeneis picturas suas edit. Feminarum studiosus est: eius in arte cum Michaele Angelo aemulatio. Mors et elogia.

Linke Spalte

XLII. RAPHAEL SAN-
ZIUS URBINAS, Pictor et
Architectus,

XLII. RAPHAEL SANZIO d’URBINO.EXemplum naturae donis prodigae, corpore formosus, mente pulchrior, societate comis, penicillo Nativitas eius.admirandus, industria indefessus, gloria perennis: natus est Urbini, Ducali tum sede, anno Christi 1483. parasceve paschali, patre pictore quidem, sed communioris orbitae; qui, cognito filii ingenio, non propria, sed Petri Perusini, eum informari voluit disciplina; cuius morem brevi ita sibi fecit proprium, ut praeceptoris et discipuli non amplius internosceretur labor, testantibus id aliquot imaginibus in templo S. Francisci Perusino, ut et in Civitate Castellana ad D. Augustini et ad D. Dominici, crucifixi imagine, quae picturae ab omnibus artis peritis Petri Perusini esse iudicarentur, nisi Raphelis nomine subsignatae essent.

Hunc igitur in arte magis semper magisque proficientem, praeceptoreque iamiam superiorem, Amicus eius Bernardinus Pinturriccius Opera eius. secum Senas sumebat, ad delineanda quaedam elocata sibi opera. Cognito Florentina. autem, quod Leonardus Vincius Florentiae opus aliquod diagraphicum artificiosissimum, multis equis refertum, et in illius aemulationem Michael Angelus aliud simile confecissent, eodem haec visum profectus istisque cum urbe insigniter delectatus, haud parvam ibidem instituebat moram, honoratus praecipue a pictoribus quam plurimis, et inita familiaritate cum quodam Taddeo Taddei et Laurentio Nasi, cui et imaginem pingebat D. Virginis puerulum gremio gestantis, a Joanne puero etiam avicula donatum, ubi in matre gratia, in pueris simplicitas, in omnibus quasi viva caro expressa est, praeter tractum ipsum subdialem laude sua non carentem.

Parentibus mortuis, Urbinum ad curandas res suas reversus, pro Duce duas Deiparae imagines pingebat parvas artificiosissimas, ut et Christum cum tribus Apostolis in horto, tanta cura, ut monochromatice Perusina. nihil fingi queat curiosius. Hinc Perusiam iterum profectus, inter alia facies quarundam Sanctarum virginum pingebat, ornatu capitum elegantissimo et venustate admiranda, hoc ipso demonstrans, se Florentiae haud vilia spectasse. Praeterea et aliam elaborabat Deiparam cum filiolo, Johannem ab Elisabetha adductum comiter excipiente: Josepho interea baculo utraque manu nixo, et inclinato capite cum

Rechte Spalte

aliis cognatorum istorum in pueritia familiaritatem admirante: Ubi ductus omnes caro sunt et vita; opusque ipsum meliori dignum custodia.

Perspecto dein celebriores iam Vincium et Angelum, Masaccii incedere methodo, Florentiam iterum adibat, artificis huius opera melius perlustraturus, ubi insigniter rursum proficiens, contracta et cum Baccio pictore haud infimo amicitia, Perusiam porro regrediebatur, Sacellum ibidem pingens in aede D. Francisci pro Attalanta Baglionio, idea iam ante iter Florentinum confecta. Expresserat autem in albario recente Sepulturam Christi, opere quasi semper recente, in quo moestitia plorantium et plangentium, lipothymia deficiens mater, facies demissae omnes industria incomparabili.

Romana.Mox Romam vocatus a sympatriota et cognato Bramante Architecto Julii III. Pontificis Raphael, ad pingenda conclavia quaedam recentia, cum sciret specimen edendum sibi, quod et alii alia iam conclavia pinxissent; pulcherrimum inchoabat opus in Cubiculo Sigilli, praedicationem scilicet Pauli ad Athenienses ex c. 17. Actorum: Ubi inter Stoicos, Epicuraeos, Academicos, Peripateticos, et similes divinus ille gentium Apostolus cum Sila comite glorioso commotus zelo elevatis manibus Evangelium de Christo idololatriae opponit, auscultantibus quibusdam, contradicentibus aliis: egregie tamen ut internosci queant, ubique discriminatis Philosophorum haeresibus: Peripateticis scilicet ambulando, profitente quodam, excipentibus aliis; sedentibus Academicis ex adverso priorum: meditantibus Stoicis; ridentibus Epicuraeis; spectantibus Diogenis effigiem cum patera lignea Cynicis; circulo utentibus Astronomis: adstante iuvene quodam pulcherrimo sub icone Friderici Ducis Mantuani prono capite et apertis brachiis admirabundo; designante in tabula figuras quasdam, et alio, qui effigie Bramantis apparet, penes quem senior quidam sphaeram caelestem tenens aversus; et cum illo Raphael ipse, hilari vultu. Praeterea in opere hoc aedificium est cum variis imaginibus scenographice proiectum: ex quibus omnibus facile perspiciebat Pontifex, hunc palmam ceteris praerepturum; unde derasis quaecunque pinxerant alii, tam veteribus quam recentibus de novo omnia Raphaeli committebat conclavia; qui Alabandensibus tamen Antonii Vercellensis parcens, eadem operi suo inserebat.

Quattuor autem illius conclavis circulis has inserebat picturas: In primo mulier erat sedens in sella Pansophia, penes quam