Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0187

122

Linke Spalte

Angelo discedit Petrus, quasi adhuc somnians; custodibus interim terrorem vultu prodentibus; inter quos excubitor quidam facem tenens excitato commilitone magno etiam arma illorum splendore irradiat: tantumque in fumo huius faculae, lunaeque fulgore est artificium, ut omnibus hic pateat illustre operum nocturnorum, dextreque pingendarum reflexionum exemplum.

In eodem cubiculo repraesentato Heliodori sacrilegio, Julius Papa a feretrariis apportatur ad profligandam ex Ecclesia avaritiam, cedentibus variis tam virorum quam mulierum catervis. Angeli cus interea Eques inter duos Sacrilegi castigatores pedites magno furore in Heliodorum invehitur, verberibus caesum immanibus: raptoribus ceteris fugientibus, raptuque huc illuc proiecto de vita sollicitis. Adstat autem Levitico habitu Onias Sacerdos maximus, manibus ad caelum proiectis atque oculis; et spectatorum alii in stylobatis, ad columnas suspensi alii cum stupore miraculum contuentur. In fornice quoque istius camerae Biblicas quasdam pinxit historias; Dei scilicet Abrahamo seminis multiplicationem promittentis; Jsaaci, immolandi; et Moysis ad rubum; summo omnes ingenio et manu venusta.

Mortuo autem Julio III. Papa, Successor quoque eiusdem Leo X. Raphaelem in picturis suis pergere iubebat: ubi iconicum pingebat Pontificem, benedictione sua Attilam ad montem Marium e‘tractue tractu Romano fugantem: expresso in equo melanuro tyranno, iamiam ad fugam commoto. Ubi inter alios huius operis equos pulcherrimos, scutulatus quidam Hispanicus omnium ad se rapit oculos, insessus a cataphractato quodam squamosa armatura per totum corpus contecto, e columna Troiana eleganti apographo mutuato. Et prout excedentibus militibus saepe incendia oriuntur; ita et hoc loco mons Marius flammis corripitur totus: multis per totum opus dispersis iconibus virorum.

Neapolitana.Circa hoc tempus Neapolim quoque deferendam pingebat tabulam, inque ea D. Virginem cum S. Hieronymo Cardinalis habitu: Item Raphaelem, Tobiae conductorem. Eodem pro Leonello Carpio Meldolae Domino Deiparam pingebat, compositis manibus filium adorantem, similesque Elisabetham et Josephum, cum Johanne puello Jesulo blandiente.

Bononiense.Pro Cardinali S. Quadri Bononiam transmittendam pingebat S. Caeciliam, cuius supra iam facta est mentio in vita Francisci Franciae: eadem irradiatur a quodam in aere obvolitante canentium angelorum choro, cuius harmoniae quasi ecstatica aures praebet Caecillia: variis infra adiacentibus

Rechte Spalte

instrumentis musicis, quae picta nemo diceret, sed vera: prout et peplum dius carbasinum et tunicam auro intertextam. Penes illam appicta Maria Magdalena cum aliis vultu gaudium prae se ferunt ob conversam Caeciliam: quae omnia tanta pollent vita et veritate, ut omnia iuxta posita picta alia mortua videantur, cum hic moveri quasi videantur omnia et agitari. Unde multa quoque desuper composita sunt epigrammata; e quibus et hoc unum:

Pingant sola alii referantque coloribus
ora:
Caeciliae os Raphael, atque animum ex-
plicuit.

Florentinum.In Sacello Ducali Florentiae ipsius arte confecta est altaris tabula, in qua Anna vetula filiae virgini Jesulum porrigit, tanta blanditia iucundum, ut omnem exhilaret oculum: Deiparam autem cum pudore honesto tam venustam, ut una facies omnium sit virtutum argumentum.

Romana alia.Romae etiam magnam adhuc pingebat tabulam aliam variis Cardinalium, nec non Leonis Papae effigiebus refertam: in qua omnes figurae naturali vivunt rotunditate, sua mole prominulae: in vestibus autem verum gliscit holosericum, pilis horret martes, undulatur Damascena, ut vel strepitus expectetur. In sella quadam spadicea appictus est Globus aureus, in quo Papalis habitus ex aurea tela renidet splendor: fenestrarum autem lumen et cubiculi structura nullius expectare possunt emendationem. Panormum mittendum pingebat Christum cruciferum suis etiam characteribus expressum elegantissimis, quae tabula naufragio perdita, et sola Genuae in arca sua appulsa, Panormum deinde transferebatur in Oliveti montem, magni semper aestimata.

Cognitus autem ob artis gloriam magis semper magisque, tot porro cumulabatur laboribus, ut manu propria omnes perficere non posset: unde pluribus discipulis picturas Papalis palatii a se designatas et dispositas indiesque revisas committens, ipse magnatibus aliis, quibus suam operam denegare haud poterat, quaedam elaborabat. Inter alias autem Palatii picturas incendium erat Borgense, a Leone IV. benedictione sua extinctum: ubi ex uno latere multae aquam ferentes mulieres, vestibus vento mire agitatis: ex altero, quidam igne extinguendo occupati, in mediis fumi globis visuntur: pater quoque aliquis senio confectus, Anchisae instar, e flammis gestatur a filio, robore anxio spectabili: nec non mater alia ereptum igni infantem marito trans murum demittens, digitis pedum dolenter arrecto? item adhuc alia liberos, ne incendio