Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0200

132

Linke Spalte

ulla praetermissa die, qua non nudum aliquem ad vivum delinearet.

Galliam autem videre semper desiderabat, quod ibi a paupertatis onere liberari posse speraret, quo Florentiae per omnem vitam se premendum dicebat: unde Venetias profectus, ibidem pro Petro Aretino Martem pingebat et Venerem a Gratiis In Galliam abit. vestibus exutos, cum Cupidine: quod opus deinde typis vulgabatur. In Galliam autem pergens, varia ibi pingebat opera, in porticu deinde Regia Fontis bellaquensi Opera eius Gallica. locata, quod Francisco Regi mirum in modum placerent: qui propterea Rosso stipendium annuum constituebat quadringentorum coronatorum aureorum, domo Parisiis propria proviso, et Fonte bellaqueo alia, omnibus simul aedificiis, picturisque et ornamentis praefecto.

Porticum ergo ibidem extrui curabat lacunari vario in plura tabulata distinctum, in quibus plurima plastica gypsata, imagines nimirum encarpi et ornamenta alia: deinde viginti quattuor historiae de Alexandro Magno, quarum designationes omnes monochromate griseo praemiserat, in humido umbra distinctas. In fine huius porticus duae tabellae mixtura olearia illius manu pictae visuntur: Harum una repraesentantur Venus et Bacchus, qui iuvenis nudi figura, tenerrima arte, carnosaque veritate depictus est; vario poculorum elegantissimorum, aureorum scilicet, argenteorum, crystallinorum, et similium genere scyphos, urceos, pateras referente stipatus Ibidem Satyrus quidam telam panni cuiusdam integram sibi integens, ridente hinc prospicit facie, quasi summo ornatu decorus: puer item urso quodam vehitur. Venus etiam et Cupido cum figuris aliis, alio modo elegantissime pariter exhibentur; ubi multa cura pictus videtur Cupido, qui pueri quidem duodecennis statura esse debuit, sed longe maior depictus est. Haec omnia tantopere Regi placebant, ut Canonicatum ipsi ad D. Virginem daret: ubi magnifico satis statu utebatur Rossus, equorum, pilentorum et ministrantium nullo laborans defectu: comis tamen et liberalis erga notos, Italos praesertim. Interim varia ulterius adornare cubicula, balnea, et alia loca, eademque picturis, plasmate gypsato, statuis, puerulis, encarpis, variisque animalibus, Diis quoque Deabusque Poetarum et gentilium exornare haud cessabat. Enumerari autem nequeunt omnia ab ipso inventa et delineata, salinorum, poculorum, scutorum, cornuum, candelabrorum, paterarum, et integrorum supellectilium escariorum genera, quae Rex deinde ex auro atque argento confieri curabat: prout etiam vix describi queunt omnes phalerarum, larvaturarum, ornamentorum triumphalium ab ipso inventae species. Prae ceteris

Rechte Spalte

autem anno 1540. cum Imperator Carolus V. in Galliam veniret, Franciscum Regem visitaturus, omnibus ingenii nervis in id incumbebat, ut duodecim adhuc aliorum artificum ope, tales arcus, colossos et ornatus similes inveniret, quales in Gallia nondum visi essent. Ubi maximo ipsi adiumento erat Franciscus Bononiensis, qui post Rossi etiam mortem, in structura supra dicta, adhuc aliqua cubicula paravit.

Porro et Michaelem Archangelum pingebat arte maxima: item pro Comite stabuli Christum mortuum, in aream deinde Cevenensem translatum: cum variis adhuc imaginibus monochromate miniato pictis. Duos etiam scribebat libros de Anatomia: et post mortem eius duo adhuc opera diagraphica ab ipso facta reperiebantur, Leda sc. et Sibylla Tiburtina; Octavio Imperatori Mariam cum infantulo ostendens. Hic iconice inserti erant Franciscus Rex; Regina; praetoriani vigiles, et magna hominum multitudo, multis iconibus insertis, quod opus inter primarios eius labores numerabatur. Tanta igitur diligentia Regis gratia acquisita, magno praeter salarium ordinarium quotannis donatus auctario, Principis instar vivebat, repleta domo sua vasis argenteis, tapetibus, et pretiosis variis. Tandem autem visitatus aliquando ab amico suo Francisco Peregrino, cum furto ipsi ablata esset magna pecuniae summa, suspicione amicum hunc suum praegravans, ad torturae usque examina eundem urgebat: qui tamen repertus innocens, actionem iniuriarum contra Rossum instituebat. Ubi hic periculo partis suae perspecto; quodque falso amicum Veneno se perimit. accusasset, tantamque honori suo inussisset maculam dolens, non expectata sententia sumto veneno per rusticum Parisiis apportato tam vehementi, ut vel pollicem portatoris, orificium vitri eodem contegentis, exederet; e medio se ipsum tollebat anno Christi 1541. Rufus alias crine, ut nomen ipsi; Musices etiam studiosus, et Philosophorum amator, picturasque suas more poetico elegantissimo instituens. Iconem autem illius tabula nostra O. spectare licet.

XLIX. ANDREAS COS-
MUS Florentinus,
Pictor.

XLIX. ANDREA COSIMOITa dictus a praeceptore Cosmo Roseglio, apud quem figurarum elegantia haud parvam promeritus erat laudem. Deinde novum ipse inveniebat modum facies palatiorum et domuum exornandi, quem Itali Opus veruculatum s. Sgraffito. sgraffiti, sive opus veruculatum vocant, ubi murus quidam recenti tectorio imbutus carbonibus contusis vel stramine usto denigratus mox calce dealbatus, factis iuxta prototypon aliquod in muro puncturis,