Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0199

131

Linke Spalte

a Servo occiditur. ibidem emporetico depositam recepisset; servus quidam illius his terris natus, qui pecuniae potius quam Domini amore diu eidem servierat, inito cum quibusdam consilio, Dominum suum concubia nocte cum sociis interficiebat, ante aedes Amasiae deinde portatum, ut ab aemulo occisus putaretur. Ubi auxiliatores quidem accepta praedae parte fuga sibi consulebant, servus autem conquestus casum Comiti cuidam Polydori amico, quasi innocens, cum de occisoribus nulla posset esse suspicio, divina suggerente Nemesi tandem pro conscio habitus, cum tortura territus rem omnem sponte exponeret, condemnabatur ad forcipes ignitos per plateam longam sustinendos in quattuor partes ultimo dissecandus, quod et factum est. Polydori autem corpus anno 1543. Messanae honorifice sepeliebatur. Erat multa inventionum, gratiae et prudentiae laude clarus; in icone tabula nostra O spectandus.

XLVIII. ROSSUS Floren-
tinus pictor et Archi-
tectus

XLVIII. ROSSO.NUlli in iuventa praeceptori deditus, sed iuxta opera Michaelis Angeli avtodidascalusautodidascalus, assumto primitus singulari aliquo pingendi genere, quod omnibus pictoribus adversum esset, prout prima eiusdem commonstrant opera, inter quae Christus quidam mortuus in Porta S. Petri Gattolonii Florentiae, vehementi et Opera eius.grosso opere factus. Primo tamen aetatis flore Insignia Pucciana tanta diligentia pingebat, ut Florentina.omnes pictores mirarentur. Crescente igitur animo in Servitarum Vestibulo Mariae Assumtionem pingendam suscipiebat, choream ducentibus puerulis quibusdam circulo facto nudis pulcherrime abbreviatis; ut nihil ipsi deficeret, quam maior coloribus venustas, qua tamen etiam tandem potitus est. Gestus etiam et vultus Apostolorum inculpabiles erant, sed corpora vestibus nimis obruta.

Quidam etiam, qui ad pingendum oleario subactu opus quoddam ipsum conduxerat, visis coloribus eius demortuis et methodo meticulosa, quod ultima demum manu figuris suis venustatem conciliaret, omnes illius Sanctos initio Diabolo similes esse dicebat. Porro multas etiam Civium Florentinorum pingebat icones, cum variis aliis, ut, acquisito aliquali nomine, opus etiam quoddam a Raphaele inchoatum, sed obiter eius Romanum haud absolutum ad S. Spiritum, eidem consummandum traderetur, quod tanta venustate, tantoque laevore expolivit, ut in distans haud facile opus aliud inveniatur vividius; omnibus etiam peritis testantibus de prudentissima et maxime decora illius expressione, magnoque de lumine, colore, et umbra iudicio. Eodem

Rechte Spalte

modo etiam pinxit desponsationem D. Virginis in templum S. Laurentii: tantaque in operationibus suis utebatur promtitudine, ut parem vix haberet.

Corpora nuda ex amussim intelligebat, iuxta anatomiae regulas eadem exhibendo. Feminas magna pingebat venustate, ornatas etiam vestitu elegantissimo. Senum vultus digne etiam repraesentabat. Inventionum tanta pollebat copia, ut nullum in operibus suis locum relinqueret vacuum, sed undiquaque Romana. promtissime aliquid adornaret. Diagraphica usque adeo excellebat, ut quicunque Romae aliquid delineationum eius videret, statim et picturam eius desideraret. Romam ergo profectus, in templo Pacificae opus aliquod pingebat e regione illius, quod Raphael pinxerat. Ibidem etiam pro Episcopo quodam Christum pingebat mortuum: et pro Bacciero mercatore omnes pingebat Deos, raptumque Proserpinae et similia; quae deinde Jacobus Caraglius aeri incidit. Ibidem Perusina. porro pingebat Decollationem Johannis, quae in templo S. Salviati adhuc visitur.

Postquam autem in depopulatione Urbis Romanae a militibus omnibus spoliatus esset bonis, et Perusiam veniret pauperrimus, ubi a Pictore quodam excipiebatur noto antea, vestibus iterum honeste indutus, pro isto historiam delineabat trium Magorum magna arte atque laude. Deinde postquam in Civitate Castellana tabula quaedam ipsi parata esset, quam pingeret; nondum autem inchoata pictura collapso tecto, eadem tabula rursus esset comminuta, ipse febri quartana correptus Borgum se portari curabat mutandi aeris causa, et Pievam.

Aretina.Abhinc Aretium veniens, ad fornicem quendam in albario recente depingendum conductus in templo S. Mariae lacrimantis, statuto trecentorum coronatorum aureorum pretio: delineationes quidem pro illo conficiebat plurimas; cum autem albarii opus nunquam antehac tractasset, quattuor tantum absolvebat. In prima autem Protoplastas exhibebat ad arborem quandam alligatos, quibus D. Virgo peccatum sub pomi forma ex ore extraheret, serpentem pedibus calcans, sole vestita et luna ad instar Phoebi et Dianae. In secunda arcam foederis pingebat, quinque virtutibus cinctam, quam Moses portabat. In tertia Salomonis thronum, ubi multas imagines nudas inseruerat; idque opus procul dubio absolvisset, si coloribus oleo mixtis id desideratum fuisset. Ibi tamen plures adhuc elaborabat picturas alias. Deinde veniens in Castellum S. Sepulchri, Christum pingebat in aere splendore plenum, a quattuor supplicibus adoratum: infra quem Aethiopes, Aegyptii, gentiles varii, et exotica alia. In hoc Episcopatu plures effodiebat mortuos, haud