Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0202

134

Linke Spalte

ut hostiliter ipsum insequeretur. Perpendens igitur uxor eius, quod de suo honore, et de vita mariti luderetur, sumto, ceu altera Lucretia, animo, ut vitam marito, suamque servaret pudicitiam, morte sua sibi consulendum statuens, e littore praecipitem in fluvium se demittebat, undis suffocata; magno cum dolore mariti et hostium eius, viso spectaculo hoc miserabili Asculum reversis.

Opera eius.Cum illius tempore Alexander Vitellius Matriensium fieret Dominus, Artifex noster ab eodem in Civitatem Castellanam vocatus in Palatio eius varia in albario recente elaborabat opera: hinc Matrias reversus ad finem usque vitae suae. Ingenio celebris erat, studioque superandi in arte aemulos, et magna exhinc enata perfectione.

LIII. FRANCISCUS
MAZZOLIUS Parmensis
Pictor,

LIII. FRANCISCO MAZZOLI.NAtus Parmae anno 1504. Mortuo patre orphanus a duobus cognatis pictoribus educatus, cum naturali huius artis studio Opera eius duceretur, in ea sic brevi profecit, ut anno iam aetatis decimo sexto in Diagraphica ad Parmensia.miraculum usque excelleret, picto tum e propria inventione Johannis Baptismo tanta arte, ut omnes iuvenis istius eustochiam mirarentur, quae tabula Parmae in templo Annunciatae posita est. Porro in albario etiam recente Parmae pingebat sacellum: pluribusque hanc Urbem operibus exornasset, nisi Papae Leonis tempore bello lacessita Urbe, cum patrueli suo iuvene etiam pictore Viandanam, quae est urbs in Ducatu Mantuano. in Ducatu Mantuano, missus esset. Duas hic Franciscus noster pingebat tabulas ovaria mixtura; ubi in una S. Franciscum Vulneribus insignitum, cum S. Clara: in altera imaginem S. Catharinae cum parergis pluribus pingebat, tanta perfectione, ut nemo a iuvene elaboratum diceret opus hoc, sed artificis multis annis exercitatissimi. Finito bello, Parmam reversus, tabulas alias pingebat oleario subactu; ut et icones optimas.

Parmensia alia.Anno aetatis 19. ardore excitatus Romae videndae, cum tanta de Raphaele et Michaele Angelo exaudiisset, studio etiam in arte proficiendi flagrans, accepta a patruis suis licentia, tria prius perficiebat opera: imaginem nempe D. Virginis cum filiolo e gremio Angeli fructus quosdam petente: item senis cuiusdam figuram, ambabus ulnis plura ova portantis: et ut rarius quid in medium afferret, imaginem propriam in ligno quodam convexo e speculo sphaerico convexo depictam cum omnibus

Rechte Spalte

in istud simul proiectis speciebus, fornicis nimirum, cubiculi, fenestrarum et similium, artificiosissima abbreviatione omnia: expresso etiam nitore vitri tam naturaliter, ut fidem superaret. Cumque omnia viciniora speculo obiecta, maiora ceteris appareant, isto in loco manum quandam pinxerat maiorem, qualis in speculo apparuerat: quod opus tanti aestimabatur a Peritissimis etiam, ut unus patruorum eius illud cum ceteris convasatum Romam secum deportaret, eidem in hoc itinere socius.

Romam venit.Quo cum pervenisset, visis picturis et iuventute eius, insigniter mirabatur Pontifex cum aulicis universis, magno ipsum prosecutus honore. Sumto igitur apographo oeci Pontificii, in quo Johannes Vedinensis fornicem et plasmata gypsata fecerat, dono Pontifici offerebat picturas suas multis propterea donatus muneribus. Tridui etiam spatio circumcisionem Christi pingebat, pulcherrima inventione, triplici inibi adhibito lumine, e Christi facie uno; e templo variis lucernis illuminato, altero; multis etiam per scalas ascendendo hostias offerentibus: tertio autem ab aurora e finibus Horizontis promicante, adiecto topiario opere pulcherrimo, pluribus aedificiis: Cuius operis gratia maiori adhuc illum honore dignum aestimabat Pontifex; ut iam satis ipsi suppeteret occasionis ad summam perfectionem adspirandi, omnibus scilicet perlustratis, quaecunque picturis insignia essent, inter quae maximi aestimabat Michaelis Angeli et Raphaelis Urbinatis opera. Quasdam etiam tabulas Romae pingebat, nec non icones: et inter alias centurionis cuiusdam e Praetorianis, non pulchritudine quidem insignem, sed vividitate tanta, ut vere ibi adstare videatur.

Ad S. Salvatorem Lauri tabulam pingebat, cum imagine D. Virginis in aere versantis, cum puerulo intra gremium: in terra autem S. Johannem, extraordinaria devotionis expressione uno genu nixum, ad Christum conversa facie: iuxta autem S. Hieronymum poenitentem, abbreviato positu decumbentem atque dormientem; quod opus, ob Romam captam, absolvi non potuit. Et quamvis illo tempore pictoria non insigniter tantum interrumperetur, sed multi etiam artifices occiderentur, noster tamen Franciscus Romae in arte sua meliori gaudebat sorte, quam Archimedes olim Syracusis, in opere circulorum suorum Inter milites salvus. occisus. Cum enim et ipse tantopere intentus esset operi cuidam, ut a tabula manum minime tollaret, quamvis iam coepisset caedes et depopulatio, tumultuantibus varie