Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0203

135

Linke Spalte

per domus militibus, quin et in cubiculum eius irrumpentibus quibusdam, pingentemque deprehendentibus, hi tamen admirati artis eius elegantiam, ulterius neutiquam ipsum laedebant, sed, ut Demetrius olim Protogenem, ab aliis potius crudelioribus custodiebant. Cum fama eius ad Chiliarcham quendam perveniret, artis istius fautorem, eidem opusculum diagraphicum calamo depingebat, umbrarum deinde colore penicillo adiecto. Quia autem turmis his ulterius progrediendum erat, Franciscus tamen cum quodam amicorum suorum ab aliis militibus succedaneis captus aliquot coronatos in lytrum persolvere cogebatur.

Cum igitur videret Patruus eius, omnem plura discendi occasionem nunc praecisam, Romam totam destructam, ipsumque Papam ab Hispanis captum esse, cum Francisco Parmam redire meditatus Bononiam veniebat, Bononiam veit. ubi cum apud amicos quosdam per menses aliquot commoraretur Franciscus, aliqua opera sua diagraphica ligno incidi curabat; et inter alia Martyrium Petri et Pauli; magnamque Diogenis effigiem: quin et aeri quaedam incidenda Antonio cuidam Frentano committebat; quae tamen, quod hic Nobilitati Bononiensi multa haberet elaboranda, abeo perfici non poterant.

Primum operum eius Bononiensium in sacello erat Cardinalitio S. Rochus maiori effigie, eleganti ad caelum converso vultu, Deo gratias agens; in quo dolor quasi pestiferus in latere connotabatur. Penes ipsum orans quidam alius dimidio saltem corpore, iconice pictus, una cum cane in tractu quodam campestri, natura in omnibus quam proxime exhibita. Cum autem Antonius supra memoratus, qui ipsius hospitio utebatur, quosdam tamen ipsi confecisset labores, die quadam summo mane cum Franciscus adhuc lecto detineretur, ille omnes tabulas ligneas et bracteas aeneas figuratas, huic auferebat, easdem Bononiae apud amicum quendam occultans, quin et delineationes eiusdem omnes, quascunque habuerat, cum his clam abiens, ut nemo sciret, quid de ipso factum esset. Ubi incisa quidem Bononiae relicta recipiebat noster, de ceteris ad desperationem usque sollicitus.

Deinde iconem pingebat Comitis cuiusdam: item D. Virginem cum Jesulo orbis globum manu tenente: illamque tanta venustate, hunc autem quasi verum puellum, prout puerulis naturalem quasi tribuere poterat aetatem, ut vel annos dignoscere quis posset, ipsam autem matrem veste rariore quidem sed elegantissima induerat, quamvis et in nudis corporibus tanta uteretur dexteritate, ut melius exprimi nequeant. Et haec quidem pictura Papae deinde Clementi Bononiae dono dabatur,

Rechte Spalte

variato toties possessore, ut vel quinquaginta apographa illius facta fuerint. Inter alia deinde opera tam picta quam diagraphica Carolum V. pingit memoriter Bononiae facta inventionibus et spiritu plena, Carolum V. etiam Imperatorem Bononiae a Clemente VII. Pontifice coronatum, cum prandentem aliquoties oculis conspexisset, domi olearia mixtura viventis magnitudine iconice pingebat, quem Fama lauro coronaret, una cum puero quodam sub Herculis iunioris specie, cui ille regendum Orbem traderet. Quod opus Pontifici cum perplaceret, hic per Episcopum quendam, comite Francisco, Imperatori dono mittebat, qui magnopere etiam eodem delectatus illud retinuisset, nisi Franciscus, consulente imprudente quodam, id nondum perfectum esse prodidisset, adeoque illud iterum secum tulisset, alias magnis propterea munerandus proemiis: idemque iam in Esthophylacio Ducis Mantuani cum pretiosis aliis asservatur. Cum igitur Franciscus diu iam extra patriam varia in arte perquisivisset, paucis quidem opibus, sed amicis tamen dives, ad familiares tandem Parmam reversus ad S. Mariam vallatam magnum pingebat fornicem in albario recente, inter cuius ornamenta lamina erat aenea, in quam multam impendebat diligentiam. Item pro Baiardo Equite Parmensi amico suo Cupidinem, qui arcum sibi pararet, sedentibus ad pedes eius duobus puerulis, se invicem amplexis, amoenoque vultu contuentibus. Deinde et Divam Virginem pingebat cum puero dormiente, quod opus cum aliis valde placeret, ipsi tamen autori neutiquam placebat; adeo ut et imperfectum illud relinqueret.

Pergebat autem in supradicto quidem opere fornicis, sed tardius, quod seposita aliquandiu pictura, Alchimiae dedisset operam, per hanc compendiosiore via ditescere sperans; cum tamen una die plus perderet, quam integra hebdomade pingendo lucraretur. Cumque illius operis Domini ob tantem in opera locata negligentiam eundem iudicialiter convenirent, ipse noctu cum amico quodam fuga sibi prospiciens Casalium veniebat, quod maius dicitur.

Ibidem in templo S. Stephani D. Virginem pingebat in aere, sub illa S. Stephano et S. Johanne consistentibus. Et ultimo tandem Lucretiae Romanae imaginem, omnium operum eius apicem. Inter laudes eius haec est potissimum, quod inveniendo fuerit promtus et topiaria pinxerit elegantissime: quod imaginibus tribuerit venustatem eximiam, et faciebus pulchritudinem singularem. Quamvis et in aliis ingeniosus esset, et chely potissimum dulcissime luderet, cui et saepe diutius quam picturae vacaret. Cumque