141
Cumque an. 1523. Peste Romae grassante, cum aurifice quodam Florentino Piloto, Florentina. Florentiam abiisset, acceptissimus artis peritis, apud Carmelitas laudato ibidem Masaccii sacello, S. Andream picturus erat, ut modernam Romanorum methodum ostenderet: elaborata autem saltem idea chartacea, Camaldoli prope Florentiam martyrum quandam societatem potius pingendam suscipiebat, delineata etiam idea in charta, candore huius pro lumine adhibito. Ubi duo Imperatores pro tribunali captivos vario positu Christianos ad mortem condemnabant, constantioribus senibus, contremiscentibus iunioribus quibusdam, illaqueatis aliis cum insigni musculorum extantia; et militibus immanitate notandis singulari.
Durante ideae huius labore, pro Piloto etiam amico tabulam picturus erat, receptus autem in hospitium liberale a Raphaele Sandro, huic prius in tela colore aeneo Pharaonem pingebat submersum, gestibus Aegyptiorum pereuntium mira varietate expressis; Israelitis autem cum Mose et Aarone Deum laudantibus, opere celebratissimo. Postmodum Florentia discedens in itinere vago quidem, varia tamen delineabat, extincta peste Romam reversus, ubi a Julio Romano et Johanne Francisco picturis a Societas eius. Clemente VII. praefectis, ad operas adhibitus, iuxta Julii ideam, supra portam insignia pingebat Papalia tanta arte, ut illi, eundem sibi praelatum iri metuentes, quod ista gratia non abundarent, Pierinum sibi adsciscerent socium, iuncta eidem an. 1525. matrimonio etiam Francisci sorore Catharina pro maiori amicitiae firmamento.
Deinde Pierinus ad S. Marcellum a Societate S. Crucis ad pingendum sacellum conductus in summitate fornicis Evam pingebat e costa viri formatam, arte plurima. Ex alio latere duo Evangelistae S. Marcus et S. Johannes, et nudo quidem hic brachio, expressi sunt, inter quos duo puelli candelabrum gestantes venustissimi. Cum autem et Societati pecunia deficeret, ad opus tam Romae capitur. pretiosum, et Roma an. 1527. caperetur, Pierinus post mala plura tandem captus, magnoque vix lytro redemtus, tantopere affligebatur, ut multum in arte impeditus, vix sui amplius esset compos. Donec, tamen pro milite quodam Hispano telas quasdam pingeret, glutinario colore: quin et Bavaro illi, qui tabulas aeneas Raphaelis habebat, multas metamorphoseos Deorum delinearet fabulas, quae a Jacobo Caraglio typis aeneis vulgatae sunt.
Genuam venit, et quaenam hic elaboraverit.Postmodum a Nicolao Venetiano tapetiario amico vetere cum uxore et filia Genuam deductus, Principi Doriae Palatium extruebat, plasmate gypsato exornatum, et varie depictum: Ubi in porta quadam fornicata varias pingebat historias et alabandaea plurima, nec non intra arcus insignia
varia: sic et supra scalam chimaerica quaedam cum historiis parvis, pueris, animalibus et aliis elegantiis: Item in porticu prope scalam, in cuius extremitatibus duae figurae supra portam, viri una, mulieris altera; propinqua una, remota altera; anterior una, aversa altera. Fornix ipse quinque arcubus constat gypsatis, inter quos spatia elliptica historiis plena sunt; in muris autem ex utroque latere icones visuntur variorum belli Ducum tam antiquorum, quam recentium familiae Doriae; supra quos magnis literis deauratis haec scripta sunt: Magni Viri; Maximi Duces, optima fecere pro Patria. In oeco primo post porticum ad sinistram in fornice, gypsata sunt varia, et in medio pictura de Aenea naufrago, nudis tam mortuis quam vivis varie exornata, terrore in omni facie dexterrime expresso: quod primum fuit Pierini pro Principe opus. Ubia quodam Hieronymo Trevisano pictore ad muros derisus, quod idea uteretur chartacea, ubi penicillo potius fidendum: usum ideae publice dicitur ostendisse accurrentibus plurimis et spectante etiam Hieronymo, qui tanto opere confusus clam Bononiam abierit. Pierinus autem oecum hunc ita consummavit, ut ad muros picturas olearias, et alibi plasmata gypsata adhiberet.
In oeco secundo ad dextram gypsato pariter, in medio Jovem pinxit Gigantes Theomachos fulmine percutientem, ubi praeter nuda varia magnitudine viventium maiora, caelum est Diis plenum. Deinde quattuor adhuc parabat cubicula gypsata omnia, cum plastes esset multo artificio insignis; insertis picturis fabularum quarundam Ovidianarum pulcherrimis, cum topiariis, foliorum gyris, animalibus et alabandaeis iudicio maximo excogitatis. Quattuor conclavia penes oecum alterum iuxta ipsius quoque diagraphica a discipulis eius gypso et picturis itidem expicta sunt.
Perfectis autem Genuae operibus adhuc pluribus, tam in albario recente, quam olearia Pisis domicilium figit. et diagraphica, urgente uxore Pisis potius domum sibi emere, quam in servitio Principis manere voluit. Adeoque iam hic etiam sacellum aliquod in aede Dominica pingendam suscipiebat, expressis iam pueris quibusdam in albario recente: mox tamen relicto opere, urbe et uxore Genuam redibat, pro principe per menses aliquot laborans, nec literis Pisanis respondens reditum eius varie sollicitantibus, ut hoc opus iam alii committeretur. Tandem redux, viso hic substituto, quamvis multas iam elaborasset id eas, operi tamen manum rursus admovere renuit; Romam profectus: ubi a Pontifice Paulo et Cardinali Farnesio parum curatus, brachii etiam morbidi cura mire exhaustus iam abitum rursus meditabatur: donec tandem ad consummandum in Aede SS. Trinitatis sacellum, cuius fornix a Julio