Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0212

142

Linke Spalte

Opera Romana alia. Romano et Johanne Francisco affine eius inceptus erat, conductus, varia ibi fingeret anaglyphica gypsata: appictis duabus praecipue historiis, quarum una piscinam refert Bethesdanam cum aegris variis, et angelo undas commovente: altera resuscitationem Lazari, quem tanto pallore expressit, ut nuper mortuus fuisse satis testetur. His et diagraphicis aliis commotus Ad ministeria Pontificis assumitur. Cardinalis Farnesius, ut et Pontifex suppeditato ipsi salario viginti quinque ducatorum menstruo ad dies vitae, ad labores ipsum applicabant alios in Palatio Papali ut et Farnesio. Ubi inter alia Fornicem oeci Regii plasmate gypsato elaborabat inter omnia opera similia celeberrimo, expressis quattuor pueris rosam tenentibus, cum insignibus Papalibus in medio, et Symbolo domus Farnesiae. Tandem autem delineationibus potissimum incumbens, Raphaelis more, picturas idearum suarum aliis committebat, gloriae sic parum, quamvis pecuniae satis lucratus, sublatis etiam, quos sibi obesse putaret, aemulis: et inter alios Titiano. Cum enim hic an. 1546. Venetiis Romam vocaretur, ad pingendas icones quasdam, quod Papam iam et Cardinalem Farnesium, nec non Santa Fionensem in itinere quodam pinxisset, nulla adhuc accepta mercede, famque esset, oecum Regium eidem commissum iri, Pierinus, qui totum vitae suae tempus hoc opere se consumturum speraret, cum magnis propterea conflictatus curis, omnem movebat lapidem, ut Titianus iterum abiret. Multitudo operum eius. Omnia igitur fere, quae Romae fiebant opera, Pierino praeunte fiebant, qui tanto propterea premebatur onere, ut quasi noctu delineandum ipsi esset et interdiu. Deficientibus autem tandem viribus, ad amicos suos sese conferrebat, ubi aliquando, cum sub domus suae ianua cum illis colloqueretur, subito collapsus apoplexia moriebatur an. 1547. aetat 47. sepultus Romae in aede Rotunda.

LVIII. DOMINICUS
BECCAFURNIUS Senen-
sis pictor,

LVIII. DOMINICO BECCAFURNI.PAtre rustico natus, cuius oves primo pascebat, a cive deinde quodam Senensi Laurentio Beccafurnio, qui baculo quaedam delineantem viderat, in servitia receptus, et horis succisivis ad discendam Diagraphicem dimissus, brevi ita proficiebat, ut duarum a Petro Perusino, celebri tum pictore, expictarum tabularum, apographa faceret Romam venit. diligentissima. Postmodo Romae iuxta Michaelis Angeli et Raphaelis aliorumque opera maiori progressu facto, Senas reversus, inita cum Johanne Antonio Vercellensi pictoctorepictore, iuniore quidem, sed magnae peritiae, familiaritate, in nudis et Anatomicis varie

Rechte Spalte

cum hoc certavit, superante Johanne primum, mox Dominico.

Varia abit animalia.Solebat autem domi suae varia sustentare animalia, psittacos nimirum, simias, et inter alia corvum loquacem, nec non inter equos Barbarum quendam cursu pro more certantem, ut multi mirarentur, unde his alendis sumtus ipsi suppeterent. Quia autem a Nobilitate et populo magni in arte sua aestimabatur; hinc multas pingendas accipiebat Lapsum Luciferi pingit. icones. Deinde et Luciferi lapsu picto in tabula, multa pingebat nuda, abbreviata, labentia; sed haud absoluto opere: cuius loco aliam elaborabat, quae ad Carmelitas spectatur: in qua in summitate Deus cum Angelis; in medio Michael armatus advolans, et Luciferum cum asseclis in abyssum praecipitans ardentem, cuius flammae magnum prae se ferunt artificium. Varia etiam in albario recente pingebat cubicula, exhibitis multa arte historiis; et inter alia curiam quoque, gesta ibidem Romanorum plura repraesentans.

Pro adventu Imperatoris equum fingebat chartaceum, intus cavum, octo cubitorum altitudine, anterioribus pedibus aera ferientem, insidente Caesaris imagine, et depictis infra tribus ab Imperatore devictis provinciis, quo commotus, qui Imperatorem comitabatur, Doria, Genuam ipsum vocabat, renuentem tamen ob aliud quoddam e marmore opus, quod sub manibus haberet in aede Dominica Senensi. Hoc autem marmore pingendi genus invenisse DUCCIUS Senensis marmore pingit. dicitur DUCCIUS quidam, qui Senis iam circa annum 1356. vixerat; historiae autem hoc modo exhibentur albo et nigro colore, magnis combinatis lapidibus, pice nigra interlita: quo opere tunc utebatur Dominicus arte maxima.

Ingruente iam senio, quattuor una serie in trabeatione quadam pingebat historias; eiectorum scilicet e Paradiso Protoplastorum. Caini et Abelis sacrificantium; Melchisedeci victimam Abrahami sacrificantis; et variorum in Zophoro dimidiatorum, varia ad sacrificandum offerentium animalia. In aliis huius templi locis pinxit historiam Vituli aurei, et super suggesto Mosen petram percutientem; ubi inter alia puellus canem invitum ad bibendum deprimens, multa elegantia: sub sacello sacrificium etiam Eliae depictum est.

Genuam venit.His peractis, Genuam quidem abiit, sed pictura hic infelicior, sive ob aeris culpam, sive oeconomiae suae desiderio. Quaedam etiam ovario colore pingebat, quem durabiliorem crederet, oleario. Ceterum facies Dominicus quidem recte designabat, sine gratiae tamen lepore, quod praecipuum tamen in arte nostra. Tandem et aere quaedam fundebat, factis in sex columnis totidem Angelis, viventium statura paulo minoribus, in aede Dominica