154
sculpit cum funda. Imperitum artis astu sibi amicum servat. Varia opera eius. Imaginem D. Virginis pingit artificiosissimam. Modus eius astutus mercedem petendi. In magno Oeco Florentiae laborat. Opus eius Diagraphicum a multis pictoribus iunioribus apographo delineatur. A Julio II. Pontifice Romam vocatur ad extruendum monumentum. Opera eius Romana alia, inter quae effigies Mosis celeberrima. Pontificis contemtum ferre recusat, officio suo abdicato. Reconciliatur Pontifici. Indignatur Franciae pictori. Cavillatori astute respondet. A monumento Pontificis desistere cogitur, et Sacellum Sixti pingere. Pictura recentis albarii non probe ipsi succedit. Simultates inter Michaelem Angelum et Bramantem. Laus operis eius. Duo monumenta Pontificalia inchoat. Opera eius Architectonica et Pictoria Florentina; ut sunt Tempus matutinum: et vespertinum: diurnumque et nocturnum. Florentia ob bellum profugus, Ferrariae benevole excipitur; Venetias venit, iterumque Florentiam. Ledam pingit pulcherrimam. Sacrarium et Bibliothecam Florentiae, nec non monumentum Julii II. consummat. Nudarum imaginum studiosus est. Historiam serpentis in deserto delineat: Cavillatorem quendam in inferno pingit cum asininis auribus. Opus eius de inferno. Pictura eius ultima Conversio S. Pauli, et crucifixio S. Petri. Ablationem Christi e cruce in marmore sculpit, quam iterum diffringit. Architecturae praeficitur super structura S. Petri Romae: pro quo opere Salarium accipere recusat. Inventor est structurae Capitolii. Encomium eius. Artes totum hominem requirunt. Poeta est insignis: parsimoniae et industriae deditus: liberalitas eius. Arguta eius dicta. In magna apud omnes Principes est autoritate. Testamentum eius. Romae primo, deinde Florentiae sepelitur.
LXV. TADDAEUS ZUC-
CHERUS Pictor
LXV. TADDAEO ZUCCHERO.NAtus in oppido quodam territorii Urbinatis, cui Agnolo in Vado nomen anno 1529. Calendis septembribus, patre pictore communioris ordinis: a quo cum rudimenta artis Romam venit. aliquatenus didicisset, Romae deinde Praeceptore utebatur Johanne Petro Calabro, cuius uxor ne panem quidem ipsi sufficientem concedebat, nolis etiam instructo cophino, ne clam quippiam capere posset. Relicto ergo hoc magistro officina propria partim quaedam ad viva exemplaria pingebat, partim a Raphaelis operibus in Palatio Chisiano et alibi faciebat apographa: nocte obrutus interdum in porticu illa Chisiana et alibi dormiens; unde contracto morbo ad Patrem reversus, ab hoc, pristinae sanitati redditus, Romae iterum in disciplinam tradebatur Jacoponi cuidam: ubi adeo proficiebat, ut ab amicis, qui tanta antehac inhumanitate erga ipsum usi erant, in societatem assumtus, opera quaedam in in recenti albario cum ipsis pingeret, in porticibus.
Ad Danielem Parmensem venit.Adscitus deinde a Daniele Parmensi, ad pingendum templum aliquod in oppido S. Viti in Aprutio, deque venustate aliquatenus informatus, varia hic pingebat, Evangelistas scilicet, Sibyllas, Prophetas, cum quattuor historiis de Christo et Maria. Romam igitur reversus anno aetatis 18. qui erat Christi 1548. Jacobo Matthaei nobili duas pingebat historias de Furio Camillo, cum magna omnium admiratione, quod a temporibus Polydori et Balthasaris Senensis nullus pictorum in diagraphica sic excelluisset.
Opera eius. Dehinc in templo Ambrosii, istius historiam; cum ornamentis puerulis et mulieribus pulcherrime excultis, quin et ad S. Luciam della Tinta aedis cuiusdam faciem pingebat monochromate nigro; exhibitis quinque historiis de Alexandro M. multa Urbinum vocatur. laude celebratis. Urbinum ergo, ceu subditus vocatus a Duce Guidone Baldo, ut Sacellum aedis Dominicae pingeret, ubi Franciscus Francus fornicem in albario recente pinxerat; prius apographum faciebat Domino suo, tabulae cuiusdam Raphaelis: et deinde in tela maiore Conversionem D. Pauli; mox pro idea ad Sacellum viam D. Virginis delineans, et interea insigne quoddam in facie palatii in albario recente, nec non ipsius Ducis iconem viventis magnitudine pingens; quae omnia, Romam redit. opera erant pulcherrima. Profecto autem Romam Duce, domi relictus Taddeus, ut in pingendo Sacello pergeret, Opera eius Romana.a ministris in suppeditandis necessitatibus variis ita deserebatur, ut et ipse Romam abire cogeretur, ubi neminem tamen accusabat; sed pro Pontifice extra portam Populi conclave horti aulici pingendum suscipiens, occasionem pingebat fortunae capillos prehendentem: quae cum Pontifici placeret, adhuc alia ipsi dabat elaboranda. Deinde et Jacobo Matthaei Sacellum pingebat in templo Consolationis, quo labore quattuor annos insumebat, pictis in albario recente cena dominica, lotione pedum, oliveto, et captura Christi; mox et flagellatione, figuris omnibus ad viva exemplaria expressis; item Christo ostentato; nec non Pilato manus lavante; et Christo ante Hannam constituto: ante altare autem crucifixi imagine cum Maria Magdalena pedes eius amplexa, et Maria syncope correpta; Praeter quae duos etiam Prophetas et opere plastico duas Sibyllas addidit;