Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0223

153

Linke Spalte

Angelo adhibebatur: ubi expressurus erat Reges, Ecclesiae Fautores, cum historiis variarum donationum ab istis factarum, composita etiam magna sedulitate idea: tardior autem et hic pro more, et morte Papae interveniente, abrumpere cogebatur, detectoque opere eius plastica quidem laudabantur, non vero sic et Reges, quod negligentior hic fuisse diceretur, quam alibi. A Julio igitur III. anno 1550. electo, ad priores non iterum admittebatur labores; sed plasmate gypsato ornamenta quaedam pro fonte Cleopatrae in fine porticus ipsi fabricanda erant.

Post minora alia a Lucretia Roveria ad pingendum Sacellum aliud in aede SS. Trinitatis conductus priori oppositum, varia a discipulo, quaedam ut infanticidium, et a Michaele Alberti Florentino iuxta suas ideas fieri curabat, ipse autem in concameratione altari proxima Mariam per gradus templi ascendentem; et in plano fornicis primario eiusdem assumtionem pingebat, opere taediosissimo decimo quarto demum anno absoluto. Deinde ideam quandam Davidis efficiebat, ante et retro conspiciendam: Item Christum mortuum: et pro Rege Galliae Aeneam, vestibus exutis cum Didone concubiturum, monente desuper ipsum de abitu Mercurio. Porro et Johannem, et Hieronymum poenitentem.

Statuariae incumbit.Electo post mortem Julii, Paulo IV. Sculpturae sese dediturus erat Daniel, relicta pictoria, unde Carraram pro marmore abibat, mox Florentiam ad Michaelem Angelum,

Rechte Spalte

idolum suum, profectus, ubi mortuum discipulum suum aere totum fundebat, pro monumento huius cum epitaphio honorifico. Sed et Volaterras, patriam nempe, adiens, pro amicis infanticidium pingebat in templo S. Petri locatum. Romam autem reversus illo tempore, cum Pius IV. Michaelis Angeli quaedam corrigit. partem quandam picturarum Michaelis Angeli deleri vellet, ob nuditatem et proterviam nimiam; eaedem tamen exorantibus Cardinalibus quibusdam Danieli tradebantur vestibus cooperiendae.

Statuam fundit aeneam maximam. Tandem pro Catharina Medicaea statuam mariti Henrici Galliae Regis ludo equestri extincti, ex aere fundendam suscipiebat equestrem; altitudine viginti, et longitudine circiter quadraginta palmorum: facta igitur idea, a Papa ad consummandum Oecum Regium sollicitatus, cum hoc opere impediri se diceret, substituto Salviato, vix id per intercessores efficiebat, ut dimidium illius operis illi reservaretur: finito autem quadriennio, fusurus equum suum, effracto primum metalli pondere modulo, haud parum contristabatur; sed reparato mox opere statuam tandem produxit perfectissimam, Marci Aurelii, quae in Capitolio, multo maiorem et pondere tamen viginti millia pondo haud superantem. Quo opere tamen ob melancholicum suum humorem parum laetatus, multis iam toleratis curis et adversitatibus catarrho tandem oppressus sequenti die moriebatur, 4. sc. Aprilis Anno 1566.


CAPUT XV.
TADDAEUS ZUCCHERUS,
De S. Agnolo in vado, pictor: et
MICHAEL ANGELUS BONAROTTVS
Pictor, Architectus, et Statuarius.
Argumentum.

LXV. TADDAEUS ZUCCHERUS Pictor. Romam venit. A Praeceptoris uxore pessime tractatur. Ardor eius discendi. Ad Danielem Parmensem venit. Opera eius in templo S. Ambrosii. Urbinum vocatur. Varia eius opera. Romam redit. Labor eius in templo Consolationis. Historiae quaedam Passionis. Trophaea pingit pro Carolo V. Opera eius alia. Icone Pontificis celebratur. Ab osoribus premitur, sed non opprimitur; sed multos alios praeecllitpraecellit. Coelebs manet. Opus eius ultimum in templo SS. Trinitatis. LXVI, MICHAEL ANGELUS BONAROTTUS, pictor, Statuarius et Architectus Florentinus. Discipulus Dominici Girlandaei. In iuventa adhuc tenera, delineationem praeceptoris sui emendat. Manum exerat iuxta Martini Schonii typos aeneos. Ad Laurentium Medicaeum venit. In Statuaria se exercet, magnumque Domini sui favorem acquirit. Pugnam Herculis cum Centauris sculpit. Torrigianus nasum ipsi diffringit. Bononiam venit Florentiam revertitur; et Cupidinem dormientem facit. Romam vocatur: Ubi Cupidinem et Bacchum sculpit: nec non Christum mortuum. Florentiae Davidem