155
cum quattuor Evangelistis, dimidiato corpore. Quod opus anno Christi 1556. aetatis eius 26. consummatum, locum ipsi inter praestantissimos artifices fecit.
Postea in palatio Papali conclave pingebat in albario recente; nec non tabulam colore oleario in Portugalliam missam. Conductus etiam sub salario sexcentorum coronatorum annuo in Galliam abiisset ad Ducem Guisium, nisi exorto bello hic oppetiisset. Trophaea pingit pro Carolo V. Mox pictis etiam pro Carolo V. trophaeis, et ornamentis similibus 25. dierum spatio consummatis, adiutore fratre suo, 600. coronatorum aureorum dono munerabatur. Opera eius alia. Dehinc Pacciani, pro Paulo Jordano duo pingebat conclavia, exhibita in uno Cupidinis et Psyches fabula; in altero Alexandri M. historia, item Romae pro Stephano Bufalo in Viridario, Musas ad fontem Castalium opere pulcherrimo. Porro cum exornando palatio Arae caeli occuparetur, Urbinum mittebatur ad conficiendam iconem Virginiae Principissae, quo facto varia delineabat pro integro apparatu convivatorio.
Effigies Pontificis.Romam ergo reversus, Pontifici veram eius effigiem offerebat, quae tantopere ei placebat, ut praeter honorarium, omnes ipsi impensas itineris reddi iuberet. Distributis deinde Oeci Regii historiis ab Emulio Cardinali, osore Taddei, quod relatum ipsi esset, hunc lucri potius, quam gloriae studio teneri; ipsoque propterea ab illis penitus excluso, cum intercedentibus aliis vix tandem ex minimis unam obtinuisset; Ab osoribus non opprimitur. iudicio Pontificis et Cardinalium iste prae ceteris palmam reportasse dicebatur, unde et maior alia ipsi committebatur historia, quam tamen ob mortem Pontificis absolvere non poterat. Consulentibus autem amicis, ut uxorem duceret, ipse curarum Opus eius ultimum. metu non obtemperabat. Ultimo igitur opere in templo Trinitatis eiusque Sacello Archiepiscopi Corcyrensis Assumtionem D. Virginis pingebat imaginibus viventium quantitate in calce humente expressis ultimo quasi naturae miraculo: morbo enim interea correptus obibat 20. Septembris anno 1566. aetatis 37. icone sua in tabula nostra Q. spectandus. Vir alioqui prudens, et mansuetus, dispositione historiarum argutus, inventione dives, faciebus, capillis, manibus et nudis aliis venustus, anatomiae gnarus, coloribus amoenus.
LXVI. MICHAEL AN-
GELUS BONAROTUS Pictor,
Statuarius et Archite-
ctus.
LXVI. MICHAEL ANGELO BUONAROTTI.DIagraphices universae lumen Casentini, qui pagus est territorii Aretini an. 1474. natus, Patre Ludovico lanae et serici laboribus dedito, Florentiam primum in Scholam missus, delineando tempus terebat,
Discipulus Girlandaei. suppeditante eidem Francisco Granaccio coaetaneo Dominici Girlandaei discipulo diagraphica varia: donec anno aetatis 14. et ipse huic in disciplinam traderetur: ubi Praeceptorem emendat. tantos mox faciebat progressus, ut mulieris cuiusdam vestitae imaginem a praeceptore calamo delineatam adhuc tyro, adhibito crassiori calamo multo redderet venustiorem, lipsani instar a Vassario deinde asservatam. Atque tunc etiam, praeceptore suo Sacellum magnum ad S. Mariam Novellam pingente, absente aliquando hoc, noster totum pegma cum omni apparatu et pueris ibidem laborantibus vividissime depingebat, admirante magistro. Quin typorum quoque aeneorum tam similia faciebat apographa, Typis Schoenii utitur. ut a prototypis dignosci non possent; cuius exemplum erat Martini Schoenii diagramma de Antonio a diabolis per aerem delato, quod dehinc pictura exprimebat, emtis etiam rarioribus quibusdam piscibus, pro colorandis eo melius daemonibus suis.
Ad Laurentium Medicaeum venit. Eodem autem tempore occasione a Laurentio Medicaeo erigendae Academiae Pictoriae et sculptoriae in servitia huius assumtus cum Francisco Granaccio et Michael; in aemulationem alterius cuiusdam opus In Statuaria se exercet, primo quoddam ex argilla plasmabat, deinde et e marmore faciem quandam Fauni ridentis imitabatur, cui, monente per iocum Domino, et dentem ingeniose effringebat. Assecutus hoc modo favorem Domini, salarium quoque stipulantis; e consilio Politiani pugnam Herculis cum Centauris e marmore sculpebat, quod opus est vel exercitatissimo artifice dignum, magni adhuc aestimatum. Deinde opere simo et imaginem D. Virginis e marmore scalpebat superato gratia et dispositione etiam Donati opere. Apographa etiam diagraphica multis mensibus faciebat apud Carmelitas, iuxta Masaccii picturas cum admiratione omnium.
Torrigianus nasum ipsi diffringit: Interea impetitus multorum invidia, ne periculo quidem carebat; ut Statuarius quidam iunior Torrigianus nomine, quasi per iocum, pugno nasum ipsi perfringeret, inflicta vultui eius nota perpetua; qui Florentia propterea etiam relegabatur. Mortuo post quadriennium Domino suo, ipse ad aedes patrias reversus e marmore Herculem faciebat quadricubitalem, Regi Galliae Francisco deinde transmissum, ut opus laude dignissimum: retento interea favore penes Domini sui Filium et haeredem, cui aliquando magnam quoque imaginem e nive formabat.
Bononiam venit. Pulsis dehinc Florentia Mediceis, ipse pariter prae metu discedens Bononiam primo, mox Venetias, iterumque Bononiam abibat, ubi in mulctam 50. librarum Bononi ensium condemnatus, quod nullum in portu signum petiisset, a Francisco Aldobrandi e