172
Effigies autem ipsius a Camillo Bonzettio elegantissime sculpta ad angulum organi locata, a Filio eius Gabriele deinde renovata est his adiectis:
Paulo Caliario Veronensi Pictori
Naturae Aemulo, Artis Miraculo,
Superstite Fatis Fama Victuro.
Eademque a nobis in tabula iconum no strarumnostrarum R. Spectanda exhibetur.
JACOBUS BASSANUS, GEORGIUS
VASSARIUS, et duo Artifices alii.
LXXIV. JACOBUS DE PONTE BASSANO pictor. Opus eius nocturnum de gaudio Angelorum ob nativitatem Christi. Equos, Canes et oves egregie pingit. Quaedam opera eius de Passione Christi. Opera eius variorum locorum. Facili utitur pingendi methodo. LXXV. JULIUS LICINIUS PORDENONIUS; picturae eius Augustanae. LXXVI. GEORGIUS VASSARIUS ARETINUS Pictor et Architectus, pictorum Italorum vitas et encomia describit. Florentiam venit: a Pictoria ad Chrysurgicam transit. Romam venit. Egestas et aemulatio artes promovent. Opera antiquorum sedulo designat. Opera eius prima. Florentiam redit. Praesente natura, picturae vilescunt. Architecturae operam dat. Favor odium parit, virtute vincendum. Cura Vassarii pro sororibus suis. Vitam aulicam solitudine permutat. Romae omnia iuxta mensuras delineat. Noctem nativitatis Christi pingit. Opera eius Bononiensia. Florentiae Conceptionem Mariae egregia inventione: inventione mira Hieronymum pingit. Romae ablationem e cruce pingit; et iustitiam pulcherrima inventione. Inventio operis columnati cuiusdam. Ansa eidem data ad scribendum opus de pictoribus. Trium magorum oblationem pingit. Historia de S Francisco. Florentiam venit. Opera eius huius loci. Oecus ducalis maior Florentinus magna festinatione depictus. Pro Pontifice Pio V. Romae pingit. Moritur anno aetatis 64. LXXVII. FRIDERICUS ZUCCHERUS de S. Agnolo in Vado pictor: iuvenis adhuc Romam venit. Opera eius ad Mariam Hortensem. Cum fratre suo quatriduo omnes Passionis historias pingit et alia. Historiam S. Eustachii pingit. Correcturas fratris sui non admittit. Itinera eius.
LXXIV. JACOBUS DE
PONTE BASSANO
Pictor,
LXXIV. GIACOMO DA PONTE BASSANO.VEnetiis temporibus Titiani multa prudentia insignis: qui singulari methodo nocturna varia repraesentabat, cuius exemplum praebuit historia de angelis, pastoribus natum Christum Opus eius nocturnum. annunciantibus: ubi ab illis allapsum lumen vasa quaedam ahenea ad tugurium pastorum locata eleganter collustrat.
Animalia pingit.Equos, canes et oves tanta pingebat Veritate, utlanae quasi tangeretur mollities. Mercatoribus autem multa elaborabat, picturas Passio nocturna. eius alio transportantibus: qua ratione opera quaedam eius minora de Passione Christi Romam pervenerunt, opere nocturno picta omnia, lucernis, facibus et aliter collustrata, adhibito ad ista lapide nigro Varia. pro nocte repraesentanda. Inter alia haec etiam historia de filio prodigo picta erat in tela colore oleario, ubi filius seminudus coram patre prostratus plantas pedum exhibet semiputridas; cum bestiis quibusdam e
longinquo adiectis, nec non mulieribus teneriore peplo amictis.
Cum Bassani extra Venetias habitaret, ad viva exemplaria semper pinxisse dicitur: conductusque ad historias quasdam, quae minus ipsi placerent, substituisse alias, nocte quadam, vel aliis, quibus delectaretur, notabiles: quas, si conducenti non arrisissent, aliis mercatoribus vendiderit. Ipsius manu Amstelodami apud Johannem Wicketum, artis huius fautorem, oleario subactu picta videtur annunciatio pastoribus facta, cum aliis quibusdam ibidem hinc inde extantibus, quae a Johanne Sadlero, et fratribus eius, eleganter typis aeneis expressa sunt. Prout et eadem in Urbe adhuc alia Subdialia et campestria variis animalibus repleta ipsius manu facta visuntur; Maiora autem quaedam eiusdem opera in aula Regia Parisiensi.
Facilis est.In plerisque operibus suis id conabatur, ut absque labore operoso facta viderentur, quemadmodum et magna facilitate et quasi incomparabili vitam ipsam exprimere poterat. Multis quidem literis de loco nativitatis et tempore mortis eius apud Venetos percontatus, nihil tamen certi cognoscere potui: nisi quod duos post se reliquerit filios discipulos suos, patris methodum