Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0245

171

Linke Spalte

cui pedem osculatur Johannes Baptista iunior, adstante hinc Josepho brachio dextro nixo; illinc S. Catharina sponsum admirata.

Dominus Paulus de Sera eiusdem virginis martyrium acceperat, confracta ab angelo tyranni rota. Sic Christophorus Orsetti manu eius factam obtinebat imaginem Stephani pro hostibus orantis. Item Domini Johannes et Jacobus de Verle iconem Lixae cuiusdam vestes dorso gerentis, ocularia sua mensae imponentis. Nec non Pugilem albo vestitu cum gladio in una, et Schedula in altera manu, cum hac epigraphe: Nec spe, nec metu. Porro iidem imaginem ostendebant feminae cuiusdam librum manu tenentis: nec non mancipii cuiusdam, quod pro rarissimo habebatur. Post mortem eius inter bona ipsius Domino Josepho Caliario cesserat Christus mortuus a Patre caelesti gremio detentus, adstantibus ad pedes duobus Angelis, et Cherubinis varie advolantibus. Duabus tabulis minoribus autem expressa est Nativitas Christi opere pulcherrimo. Et haec de operibus eius.

Ut autem quaedam etiam de industria eius adiciamus, quantum quidem a discipulis eius intelligere potuimus; primum apographa fecisse dicitur operum praeceptoris Typis aeneis Alberti Düreri utitur. sui Badiles; nec non typos Alberti Düreri, quem in plicaturis vestium semper sequebatur. Adultiori autem Diagraphica Parmensis placebant, quorum multa fecit apographa, adiecto lumine elevatiore pro celebriorum artificum more. Praeterea singulari studio omnes observabat nervos, musculos, venas, et umbras lucernarum et facum, quas pauci naturaliter, sed ex arbitrio potius exprimunt. Ut quidam putarent, eum ob observata tam minima domi magnam habuisse idearum copiam, quas deinde in picturis suis sequeretur; cum tamen ob memoriam incomparabilem ipse ex ingenio suo omnia formaret singulari venustate et decore cuncta imbuens.

Naturae enim vestigia calcare unice studebat: unde conspectis celebriorum pictorum operibus, id tantum eligebat, quod in quolibet esset optimum; unde Venetorum et ipse sequebatur methodum, quam in variis cum Tintoreto certaminibus tantopere excolebat, ut plerumque in dubio esset victoria, Tintoreti et Pauli comparatio. ut si Tintoretus maiori vivacitate naturam imitaretur, colore quasi vero et ingenio incomparabili omnia ceu viverent repraesentans; Veronensis ex adverso rariore inventione, maiori decore, vultuumque gratia, imaginum distinctione, omnium symmetria, et universali elegantia palmam illi redderet dubiam; ut a pluribus zodiaci Virtutes Pauli. picturae hi dicerentur Gemini. Ceterum moribus et conversatione honestus erat, lucri non usque adeo cupidus; ad serviendum pronus; vestitu splendidus, calceos semper de holoserico gestans, quales ab haeredibus

Rechte Spalte

eius adhuc custodiuntur: promissorum tenax; in pictura laudis studiosus; erga familiam prudens; liberos a prava societate abstractos in pietate educans; vita longaevus, bonis abundans, favore magnatum clarus, ab omnibus amatus.

a Titiano honoratus.Aliensis pictor mihi narrabat: Titianum, cum aliquando obvium haberet in Area S. Marci Paulum, debita eundem reverentia prosecutum, hunc amplexu salutasse, gaudere se dicendo, quod illum aliquando videat, in quo cum excellentia pingendi, concurrat elegantia. Vocatus autem a Philippo In Hispaniam vocatur. II. Hispaniarum Rege ad pingenda conclavia quaedam, renuebat; quod in pingendo Palatio Ducali tunc occupatus esset; utillius loco in Hispaniam abiret Fridericus Zuccherus de S. Agnolo in Vado. Hic cum Venetiis degeret, visitasse dicitur interdum Paulum, obtenta etiam ab illius manu memoria. Quin et a pictoribus quibusdam senioribus intellexi, Zuccherum apographa fecisse duarum Veronensis tabularum in sacello ad S. Sebastianum existentium. Unde et in poemate quodam Picturam introducens de Paulo nostro, sic loquentem fingit:

Mà che dirò di Paolo Veronese
Magnanimo, Cortese, ed eccellente,
Che diede fine à mille belle imprese.
Delle più ricche gemme d’Oriente
QnestoQuesto mi pose una collana al collo
E di candide Perle un gran pendente.

Apophthegmata eius.Apophthegmata quoque de illo quaedam referuntur, qualia sunt: Neminem de pictura genuinum ferre posse iudicium, nisi hac in arte ipse fundamentaliter sit instructus; quum ea sit caeli donum. Item: Eum, qui natura non utatur adiutrice, quamvis conatu maximo industrium, littus tamen arare. Item: Potissimam artis pictoriae partem consistere in honestate et probitate morum. Etporro: Angelorum et Sanctorum imagines a pictoribus optimis pingendas esse, quod illis admiratio excitanda sit et devotio. Titianus istius artis parens, magno Paulum prosequebatur honore; sed et magno Tintoreti intellectu delectatus; hoc uno in hoc culpato, quod ceteris artificibus omnibus modis hic nocere intenderet.

Epitaphia. Mortuus autem hic noster est anno 1588, acuta febri correptus, feria secunda Paschatos, anno aetatis quinquagesimo, a liberis et fratre in templo S. Sebastiani monumento honorificentissimo inter picturas eius honoratus, ubi in lapide haec leguntur:

Paulo Caliario Veronensi Pictori
Celeberrimo Filii et Benedic. Frater
Pientiss. et sibi Posterisque.

Decessit XII. Calend. Mai. Anno
M.D. LXXXVIII.