173
secutos, quorum alter ob artem Venetiis in ordinem equestrem receptus est, ibique vixit anno 1603. Iconem eius tabula nostra R. expressimus.
LXXV. JULIUS LI-
CINIUS Pordenonius
Pictor,
LXXV. GIULIO LICINIO de PORDENONE.PRaecedenti coaevus, Venetiis et in finitimis magni etiam aestimatus, ob picturas tam oleario colore, quam in albario recente factas, quod non diagraphica saltem, sed et chromatica excelleret, patruelem et praeceptorem suum Pordenonium de Castello Franco in hoc secutus, imo delineando eundem superans.
Picturae eius Augustanae.Praeter alia autem, quae hinc inde ab ipso facta inveniuntur, Augustae Vindelicorum Rehlingio cuidam duas pinxit domos in albario recente, quas iam Dominus Schanterellus et Dominus Garbius inhabitant: in quibus praeter inventionem et ordinem diagraphica elucet praestantissima, colorque in albario angulari nitore naturalis, eadem quasi pulchritudine, ac si color adhibitus esset olearius: et quod magis mireris, tanta est colorum istorum constantia, ut in climate tam frigido ultra seculum iam immutabiles perstent, cum aliorum opera ante 25. annos picta, tanta non amplius gaudeant perfectione. In honorem autem artificis debitum in tabula quadam haec adiecta est epigtaphe: Julius Licinius Civis Venetus et Augustanus hoc aedificium his picturis insignivit, hicceque ultimam manum posuit An. 1561.
Invitus autem abrumpere hic cogor, cum de isto nec Vassarius, nec Ridolfius Eques; nec Manderensis ullam faciant mentionem: et ego nec alibi plura de ipso rescire potuerim.
LXXVI. GEORGIUS
VASSARIUS Aretinus, pi-
ctor et Architectus,
LXXVI. GEORGIO VASSARI.OPere de Vita et encomiis pictorum Italorum clarus, inque eo procul dubio ab ipso Florentiae Duce scriptisque Laurentii Gibberti, Dominici Grillandi et Raphaelis Urbinatis multum adiutus, anno 1514. natus; De Pictoribus scribit. et Aretii primo a Wilhelmo Massiliensi pictore Vitri informatus: anno 1524. autem a Cardinali Cortonensi Florentiam venit.Sylvio Passerini Florentiam delatus, ibidem in diagraphicis informatione Michaelis Angeli, Sartorii et aliorum utebatur. Post triennium autem, expulsis Mediceis, inprimis Alexandro et Hippolyto, quorum favorem in tenera adhuc aetate sua expertus erat, cum Antonio avunculo suo domum redire cogebatur, ubi paulo ante Pater eius peste mortuus fuerat:
hic in pagis pro rusticis quaedam pingebat in albario recente, magno cum emolumento suo.
Anno deinde 1528. Aretii Rosso innotescens, qui tabulam illi pingendam delineabat, cum multa adibita diligentia maiorem tamen in colorum usu reperiret difficultatem, quam sibi concepisset; Florentiam reversus, cum ad alendos duos fratres, cum tribus sororibus, haud suffecturam putaret pictoriam, ad Chryfurgicam sese applicuit: sed obsessa anno 1529. Florentia, Pisis varia tamen iterum pingebat tam in humido quam oleario colore. Deinde Bononiae, cum varia pro coronatione Caroli V. pararentur, aliquandiu quaedam lucratus, Aretium iterum, et mox Senas adibat, utroque et Romam. in loco multa elaborans. Tandem a Cardinali Hippolyto de Medicis Romam delatus, in societate Francisci Salviati operam navabat sedulam, multis mensibus noctu et interdiu delineationibus vacans. Aemulatione igitur coaetaneorum et antecessorum, quos quamvis in arte excellentissimos, carne tamen et ossibus haud sibi dicebat dissimiles, et egestate suorum adactus nullo parcebat labori, ut et ipse ad quoddam artis Sedulo omnia delineat. culmen ascenderet; unde nihil sive Romae, sive Florentiae, sive alibi, quod rarius esset, intactum relinquebat, omnia sive picturarum, five statuarum, five structurarum tam antiquarum quam modernarum genera delineando: et quamvis in fornice etiam Michaelis Angeli multum proficeret, cum Salviato tamen omnia Raphaelis, Polydori et Balthasaris Senensis opera delineabat; faciente noctu altero semper apographa eorum, quae alter interdiu delineaverat.
Opera eius prima.His factis pro Cardinali suo primo opere in tela maiore colore oleario vivis quasi imaginibus pingebat Venerem a Charitibus varie ornatam; quas Satyrus quidam ex occulto spectare desideraret. Quod opus tantopere placebat Cardinali, utnova eum veste donaret. Inchoatoque etiam magno decem cubitorum longitudinis opere Bacchum picturus erat, sed Cardinalis abitu interruptus, Aretium primo, sed ob morbum mox Florentiam redit. Florentiam abibat, ubi a Duce benevole acceptus, sumto apud Octavianum de Medicis hospitio, a quo paterno quasi fovebatur amore, ad S. Laurentium opera Michaelis Angeli delineabat: postmodum et Christum mortuum, a Nicodemo et Josepho sepulchro inserendum, pingens, opere a Duce et Principibus magni aestimato.
Porro consummaturus et conclave quoddam a Johanne Vedinensi desertum, Alexandri Ducis in tela elaboraverat iconem armatam, cum captivis quibusdam pone assidentibus; ibi cum effigiem quidem magna veritate expressisset, politura tamem et nitore armorum a se pictorum contentus