174
non erat, donec a Jacobo de Puntormo monitus thoracem ipsum, quo pro exemplari Praesente natura, pictura vilescit. usus erat, e vicinia tolleret. Mortuo deinde Cardinali Hippolyto, in quo magnam Vassarius posuerat fiduciam, occasione munitionum Architecturae operam dat. tunc a Duce structarum, Architecturae iam operam dabat noster, quam utiliorem speraret, multo in ea insumto tempore.
Favor odium parit.Cum autem anno 1536. Florentiae excipiendus esset Carolus Imperator, Vassarius omnes ad portam triumphalem conficere a Duce iubebatur ideas, cum variis ornamentis aliis: una cum magnis quibusdam vexillis castri aliarumque munitionum; nec non facie ad S. Felicem maxima, altitudine quadraginta, et latitudine viginti cubitorum, praeter ornatu insigniendam portam S. Petri; quae omnia Vassarii vires longe superabant. Quodque peius, ex invidia ob nimium Ducis favorem viginti ab ipso discedebant socii, in conficiendis vexillis ipsi adiutores, nunc ad aliorum auxilia digressi; ut fere succubuisset oneri noster, nisi convocatis aliis clam ipsum iuvantibus sedulo ipse quoque noctu et interdiu laborans, omnibus difficultatibus ivisset obviam. Accusatus igitur ab inspectore horum Bertoldo Corsini, quod auxilio destitutus nimio sese obruisset; debito Virtute vincendum. tamen tempore omnia finierat, magno cum beneplacito Ducis, muneratus quadringentis primo, mox et trecentis coronatis, qui detracti fuerant osoribus eius ob opera sua non finita: qua pecunia matrimonio Cura pro sororibus. unam elocabat sororum, coenobio providebat alteram, picta pro Coenobitis et Annunciatione.
Aulam deserit.Occiso dehinc persicarium Duce Alexandro Patrono eius, vitae aulicae pertaesus, Camaldoli, qui locus defertus est, ob solitudinem ipsi gratissimus pro templo pingebat D. Virginis imaginem cum S. Johanne Baptista et Hieronymo, tanquam duobus eremitis: una cum aliis quibusdam operibus. Florentiae ergo multis excusationibus servitia aulica declinans, elaboratis quibusdam pro Domino Octaviano de Medicis, Romae delineat varia. hinc quingentos illi Romae coronatos numerari iubebat: ubi anno 1538. omnium faciebat apographa, quae in cryptis; dimensus etiam statuas et structuras omnes, delineationes similes plusquam trecentas cumulabat, quibus in pingenda pro Monte San Sovino Mariae Assumtione, magno cum fructu dehinc utebatur.
Noctem Nativitatis Christi pingit.Mox ad Eremitas Camaldolenses reversus noctem nativitatis Christi pingebat a claritate Christi illuminatam appictis iconibus pastorum et aliorum pluribus noctu ad candelae lumen pro maiori similitudine factis. Pro illuminando autem tecto angelorum usus fuerat claritate; illuminatis quibusdam etiam factis e stramine facibus; lunae et stellarum lumine aliis. Quod opus carminibus etiam factum est celebre.
Opera eius Bononiensia.Deinde Bononiae pro coenobio S. Michaelis nemorosi varia pingebat in Refectorio arte et elegantia plurima. Mox Camaldoli iterum summi Altaris tabulam pingebat, Christum nempe a cruce ablatum sedulitate maxima: et pro Domino Octaviano tabulam quandam cum imagine Johannis Baptistae iunioris, inter rupes, quas iuxta naturalia exemplaria expresserat. Dehinc pro Bindo Altoviti emta Florentiae domo, et adsumta ad se sorore sua tertia, tabulam pingebat Conceptio Mariae. de Conceptione Mariae in templo Apostolorum locandam: ubi in medio alligatis arbori cuidam protoplastis, et in ramis eiusdem collocatis Patriarchis, et Regibus utroque brachio vinctis omnibus, exceptis Samuele et Johanne Baptista, uno tantum vinctis brachio, quod ex utero materno sanctificati essent: applicito etiam ad arboris truncum serpente antiquo, vincto in medio pariter, tandem Mariam pinxerat Sole vestitam et duodecim stellis coronatam uno pede Caput serpentis, altero lunam calcantem, tenentibus illam in aere multis Angelis nudis a sole illustratis, a quo radii etiam per ramos arboris sparguntur ad illuminandos et solvendos ibidem ligatos: appictis desuper duobus pueris hanc epigraphen tenentibus:
Quos Evae culpa damnavit,
Mariae gratia solvit.
Pro hoc opere a Bindo accipiebat trecentos coronatos; cui eandem imaginem et opere parvo elaborare oportebat. Interea pro Dn. Octaviano et Venerem quandam pingebat et Ledam, iuxta designationem Michaelis Angeli. Hieronymus. Item S. Hieronymum viventis magnitudine poenitentem, et meditatione mortis Domini Venerem fugantem, quam pinxerat quasi Cupidinem ulnis gereret, et altera manu iocum duceret, dissipatis et retroversis sagittis Cupidinis, eleganti invento.
Omnia autem illius opera describere prolixum nimis foret, cum promtitudine maxima et sine labore quasi pingeret: ut ergo memorabiliora saltem describamus, inter illa Romae pro Domino Bindo, oleario colore Christus mortuus. Christum pinxerat a cruce ablatum viventis magnitudine in terra iacentem, ad cuius pedes Diva Mater, in aere autem Phoebum et Dianam obscuratos, et in campo hac eclipsi obtenebrato montem terraemotu corruentem cum corpore quodam e sepulchro surgente expresserat; quod opus optimorum etiam pictorum laude celebratum est.
Deinde pro Cardinali Farnesio in tabula altitudinis octo et latitudinis quattuor cubitorum Iustitia. iustitiam pinxerat, ulnis struthiocamelum, manu autem Leges XII. Tabularum Romanarum cum sceptro tenenten, super quo ciconia cum casside aurea aculeata; ipsa porro triplici colore vestita et e meditate supera nuda captiva ducit septem vitia, fraudem, ignorantiam, crudelitatem, metum, proditionem,