Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0256

180

Linke Spalte

22. et 23. Varii sunt Amores.

24. Charitas et Iustitia;

25. Fortitudo et Temperantia magna elegantia expressae.

26. Mercurius Apollini lyram tradens. Arion Citharoedus a Delphine e fluctibus liberatus. Hercules Prometheum liberans. Juno exaudita Diana Calisto nympham in ursam mutat.

27. Hercules Draconem occidit. Prometheus humanam a se formatam statuam Palladi ostendit, quae eidem animam infundit viventem. Calisto ad mandatum Dianae denudata, praegnans esse deprehenditur. Icarus in mare praeceps ruens, avolante patre Daedalo.

3828. Virgo quaedam unicornu amplectitur, cum hac epigraphe: Virtus securitatem parit; quod symbolum est Domus Farnesiae.

29. 30. Caryatides quaedam nudae quasi metallicae totam trabeationem gestantes.

Interea dum haec pingeret, varia quoque alia absolvebat, eadem perfectione, quae sparsim Romae et Bononiae adhuc visuntur, unde mirum in modum excrescebat fama eius. Adde quod Discipulos haberet plurimos, qui in Academia eius miris profectibus progressi, per totam deinde Italiam dispergebantur.

Egestas Annibalis.Magna tamen hac arte atque industria tantum commodi non assequebatur, ut e vinculis egestatis sese expedire potuisset, unde saepe accipiendum erat, quod offerebatur: adeo ut et pro porticu hac Farnesia, in qua elaboranda summa industria integrum decennium consumserat in vase quodam deaurato non nisi quingentos coronatos acciperet, Hispano quodam Cardinalis aulico, cui Don Gio nomen, sic disponente Dominum suum: quod tantopere affligebat Caraccium, ut tristitia obrutus aliquanto temporis spatio sui non esset compos, donec magnus ille Artis fautor Koymannus Amstelodamensis eundem Romae inventum ad se reciperet, subministratisque Septem opera misericordiae pingit. omnibus necessariis ad pristinum statum reduceret: cui dehinc in grati animi symbolum septem opera misericordiae in septem tabulis tanta arte pingebat, ut omnium operum eius corona dici queant, prout eadem adhuc hodie Amstelodami in domo atque pinacotheca Koymanniana cum admiratione conspiciuntur.

Integrum autem de hoc nostro volumen conscribi posset, si tempus ferret, et omnia illius gesta referenda essent: praetermissis autem reliquis, hoc unum reticendum non est, quod, senio ingravescente, in amentiam relapsus vitam vixisse dicatur parum honestam: donec ante obitum eius ex hoc vitiorum barathro retrogressus, Christiano obitu vitam hanc clauserit Romae an. 1609. 16. Julii; sepultura honoratissima in Rotunda

Rechte Spalte

in monumento Raphaelis Urbinatis Ludovicus Caraccius. depositus anno aetatis 54.

Frater eius Ludovicus Caraccius plerumque subdialia elegantissime pingebat, nec non historias parvas plurimas et imagines venustissimas, quarum multae in Pinacothecis Romanis, praesertim apud Principem Justinianum patronum meum, adhuc meo tempore, inveniebantur magni aestimatae.

Augustinus Caraccius.Caraccius tertius consobrinus horum, cui Augustino nomen erat, calamo diagraphica elegantissima proiciere solebat, unde chalcographiae potissimum operam dabat; prout et S. Justina Veronensis; crucifixio magna Tintoreti; imago D. Virginis, S. Hieronymus et Magdalena Antonii Corregii; Aeneas Barozzii inter alia eius opera typis aeneis vulgata sunt. Sic Caraccii omnes tres in arte feliciores, quam re familiari, fecere progressus, ut vitam tandem novercante potius quam blandiente fortuna clauserint hoc uno beati, quod et apud posteros non intermoritura sit artis illorum gloria. Imaginem autem Annibalis tabula nostra S. exhibet.

LXXXII. MICHAEL AN-
GELUS MARIGIUS Carava-
giensis Pictor,

LXXXII. MICHAEL ANGELO MARIGI.CAravagii, qui locus est in Longobardia, haud procul Mediolano nobili Marigiorum familia natus Italorum primus relicta veteri methodo simplicissimam sequebatur naturam atque vitam: unde nunquam penicillum nisi ad viva exemplaria applicabat, rem pingendam in conclavi suo tamdiu Nil nisi ad vivum exemplar pingit. oculis exponens, donec veritatem colore assecutus esset. Ut autem rotundam corporum molem et naturalem rerum elevationem eo melius exprimeret, data opera conclavibus utebatur obscurioribus e supernis uno lumine minore collustratis, ut ideae lumen e fenestra allapsum eo minus alio lumine impediretur, umbrae autem eo fortiores prodirent, adeoque debita exhinc resultaret extuberantia.

Omnia igitur contemnebat, quae ad viva exemplaria picta non essent, nugas eadem, titivilitium, et opera chartacea appellando, cum nihil bonum dici posset, nisi quod naturam quam proxime imitaretur. Quae via sane ad perfectionem aspirandi non est contemnenda, modo in ceteris theoria haud desit, cum nulla idea, nullumque prototypum diagraphicum, quantumvis optimum naturae ipsi aequiparari queat. Unde hanc methodum deinceps omnes sequebantur Itali, structis pariter conclavibus pictoriis; quae via deinde et in Germania Cum Josepho Arpinate inimicitias fovet. atque Belgio introducta est.

Quamvis autem ob artem suam eximiam gloria merito plurima dignus esset, conversatione tamen quasi intolerabilis erat, quod