179
deinde potius operam daret, quo in genere suo parem non habuit aevo. Itinere igitur per terras Longobardicas facto studiorum suorum causa, prae ceteris Antonii de Corregio opera sedulo delineabant: initioque pingendi Bononiae facto, magnam deinde Prima opera Bononiensia. nominis celebritatem consequebantur. Ibi autem porticum quandam pro Comite Caprara pingendo, quae typis etiam aeneis vulgata est, primum innotescebant: prout et alio oeco pro Comite quodam alio ibidem picto; ubi praesertim Annibal tanta artis suae edebat specimina, ut extra Bononiam ad S. Michaelem in nemore in peristylio quodam totam vitam S. Benedicti in albario recente pingendam acceperit, ubi satis ostendit, quantos brevi in arte sua progressus fecisset. Omnia enim ornamenta picta ibidem quidem sunt, sed tam rara, novaque omnino inventione, ut totus ille locus statuis, operibus plasticis gypsatis et similibus repletus videretur, quod genus Romae tunc adhuc ignotum, in variis dehinc porticibus usurpari coepit. Ipsae autem picturae megalographicae sunt et elegantissimae, ubi inter alias operarii plures vectibus contisque varie saxum aliquod movere tentant, a Satana invisibiliter obsessum, quo dehinc benedictione S. Benedicti fugato, facillime illud dimotum est: ubi affectus laborantium tanta arte expressi sunt, ut melius ne fingi quidem possit. Alibi malignus Spiritus glaucomate incendii monachos commovet, ut ad extinguendum ignem magno terrore perculsi accurrant. Praeter haec autem summam meretur laudem opus quoddam nocturnum, ubi latrones quidam armati, direpto coenobio aliquo, praedam accensa face distributuri, litibus motis, semetipsos interficiunt.
Novum inventum ornamentorum.His factis et Romae fama inclarescens Annibal a Cardinali Farnesio ad pingendam in palatio eius porticum conductus, tanto successu id praestitit, ut omnem laudem superare videatur. Eadem divisa est in quattuor partes longiores, desuper trabeatione a fornice distinctas, ubi in Zophoro variae depictae sunt fabulae, quasi opere gypsato factae essent, insertis hinc inde pateris quasi metallicis, et substructis pictura Atlantibus quasi fornicem sustentantibus; in Antis vero locatis iuvenibus encarpos tenentibus. Ipsae autem hae partes tapetibus distinctae sunt aureis foliorum gyris et peniculamento simili insignibus, alioque, monochromate griseo appicto, ornatu; ut ea inventione, gratia atque delineatione nullum adhuc opus Porticus Farnesia. factum unquam.
In superiori fornicis parte Bacchanalia exhibentur magno opere, ubi Bacchus cum Ariadne curru triumphali vehuntur
Nymphis, Satyris, Faunis, et Bacchantibus minoribus varie stipati.
Ut autem ordine fabulas enumerem omnes, maximam Ethices partem in sese continentes 1. repraesentatur Anchises calceum Veneri exuens, adiecto hoc Virgiliano: Genus unde Latinum.
2. Diana, nocte sub obscura Endymionem amplexata.
3. E caelo descendens Mercurius, Paridi pomum aureum praebens; pulcherrimae inter tres Dives adiudicandum.
4. Pan Dianae fasciculum lanae porrigens pro favore eius obtinendo.
5. Hercules amore Joles percitus muliebria tractat eidem blande arridens ad axillam eius inclinatus; ipsa interea leonis exuvias cum clava gerente.
6. Jupiter cum uxore Junone iunctus.
7. Polyphemus in honorem Galateae fistula ludens: ipsa in concha Delphinibus vecta quasi auscultante.
8. Polyphemus iratus fugientem adolescentulum Acidem Saxo petens.
9 Venus a Glauco per fluctus gestata, natantibus circa eam in Delphinibus Gratiis, et advolantibus varie Amoribus.
10. Aurora Cephalum invitum in currum suum rapiens, Tithono dormiente relicto; amatum amplexata, sed spreta tamen.
11. Andromeda ad rupem alligata a Perseo e periculo Ceti liberata.
12. Perseus Medusae facie exhibita Phineum cum sociis in Saxa mutans.
13. Bacchus aureo, Ariadne argenteo curru vecta ab Amore corona stellata coronatur; ubi Silenus ebrius in asino a Faunis et Satyris detinetur; excitata interea a Somno Venere Silenum respiciente; quo innuit, ebrios pravis cupiditatibus, quas Satyrorum emblema depingit, detentos, a libidine sollicitari.
14. Salmace et Hermaphroditus amplexibus nexi in fonte quodam; ubi Cupido quidam Pana subigit.
15. Apollo Marsyam deglubens; et Boreas Orithyam rapiens.
16. Eurydice in nube cum Orpheo redux ad inferos iterum abripitur: Europa a Jove sub tauri forma per maris undas abducitur.
17. Leander noctu Hellesponti fretum tranat, cui facem in turri accendit Ero, viam monstrante Cupidine.
18. Syrinx cum Panos vim effugere non posset, in calamum mutatur.
19. Ornamenta sunt varia rarissima.
20. Ganymedes aquila a Jove missa in caelum abripitur.
21. Hyacinthus ab Apolline in caelum delatus.