181
non tantum omnium aliorum opera facile carperet (quamvis nec sua publice eveheret:) sed et ad litigia pronus esset, et gladio manuque promtus ad duella prorueret. Unde et Josephum Arpinatem, virum alias non arte tantum, sed et civilitate et divitiis clarissimum, non dicteriis saltem insectabatur, sed in contumeliam quoque ipsius ad S. Laurentium, Damasium prope historiam quandam ab illo pictam nudum quendam pingebat Gigantem erga hoc Josephi opus pro ludibrio linguam exserentem.
Primo igitur scabra et duriore utebatur pictura, assumta tamen mox vera, rotundaque methodo, multasque facies et dimidiatas pingebat imagines: inter quas puer quidam cophino flores fructusque gestans, a lacerta per insidias in manum admorsus, prae dolore miserum in modum eiulans; quod opus Romae famam eius haud parum provehebat. Et quia Josephi plerumque maiora opera in recenti albario pinxerat, quae oleariis nullo modo similia sunt, quibus ex adverso Caravagiensis excellebat, hinc illo ad certamen provocato, rixae tandem tantae pronascebantur, ut strictis etiam utrinque gladiis iuvenis quidam S. Thomas. Ranuccius Tomassinus desuper occideretur, et Caravagiensem asylum quaerere oporteret, qui in Palatio Marchionis Justiniani receptus, interea historiam Thomae pingebat, digitum in stigmata Domini inferentis, tanta veritate, ut aliae picturae tantum Sacra alia. papyraceae viderentur. Deinde et Matthaeum Evangelistam pingebat, cum Angelo librum eius tenente; cum aliis maiori forma, quod plerumque imagines suas viventium magnitudine sive integras sive dimidiatas exhiberet. Pro templo etiam D. Virginis populosae in Sacello quodam pingebat crucifixionem Petri Apostoli: nec non Pauli conversionem, quem equo delapsum repraesentat variegato, qui vivo similis est.
Cupido rara arte pictus.Dehinc duas etiam tabulas maiores pingebat pro S. Ludovico Gallorum, historiam nempe Christi mercatores e templo eicientis; et Matthaei vocationem, quem inter compotatores chartulis ludentem expressit. Porro in templo etiam novo ipsius manu facta conspicitur sepultura Christi, cuius ego apographum asservo: et ad S. Augustinum imago D. Virginis cum filiolo, quem duo peregrinantes genibus innixi adorant. Antverpiae in templo Dominicanorum magna quoque illius tabula est, de S. Dominico oratoria devotis distribuente: nec non Assumtio Deiparae praesentibus Apostolis.
Pro Patre quoque artis nostrae Marchione Justiniano Cupidinem pingebat, viventis magnitudine quasi duodecennem globo terrae insidentem, arcu dextra sublato,
variisque ad sinistram instrumentis mathematicis librisque appositis, laurea coronatis: alis pullis aquilinis instructum, delineatione emendatissima, colore vivido, et extuberantia tanta, ut viventi sit simillimus. Hoc opus in pinacotheca centum et viginti operum artificiosissimorum publice antehac prostans, meo consilio velo obtegebatur ultimo spectandum, cum alias cetera omnia prae illo vilescerent: unde me praesente quidam mille pistoletos pro eo offerens, hoc a Patrono, me internuncio, ferebat responsum: Dite a questo Corteggio Cavallier che se egli mi puol far acquistar un altro quadro de questa sostanza, gli ne pagero il doppia, cio e 2000. pistole. Et hoc opere mediante Caravagius salvum quoque iterum conductum acquirebat.
Ubi cum Josephi Arpinas equo in aulam vectus aliquando ipsi occurrens, mox ad duellum ab hoc iterum provocatus, mordaciter ipsi responderet, non decere se equestri ordine donatum cum ignobili congredi: hoc dicto tantopere commotus est noster, ut venditis omnibus in Maltam se reciperet; ubi cum perfectis tentaminibus suis adversus Turcam, pictaque Johannis decollatione in equestrem et Inter equites Melitenses recipitur. ipse ordinem elevatus esset, Romam confestim properans, duellum cum Arpinate adhuc urgere meditabatur. Hac festinatione autem febri acuta correptus Arpini moriebatur. Iconem eius tabula nostra S. exhibuimus, in debitum ipsius honorem, quod in totam artem pictoriam maiorem introduxerit veritatem. Discipuli autem illius fuerunt sequentes:
LXXXIII. BARTHOLO-
MAEUS MANFREDUS
Pictor
LXXXIII. BARTOLOMAEO MANFREDI. Mantuanus, Caravagiensis methodum ex amussim imitatus, ut exigua intercederet differentia. Picturae eius plerumque figurae erant dimidiatae viventium magnitudine; de conversationibus, ludis, conviviis, megalographicis studet. militibus et similibus perfectioribus, quarum pleraeque in Hollandiam ad Koymannum Amstelodamensem, nec non in Galliam, et in Italiam varie distributae sunt. Ipsius manu factae apud Patronum nostrum Justinianum meo tempore extabant tabulae duae: aliaeque apud Cardinalem Verrospensem, quibus tribus ultimis societates ludentes expressae erant, ut duae Troglodyticae chiromantia aliquam detinentes furandi occasionem facerent alteri. Alia autem tabula exhibitus est Hercules Titium liberans, frustra furente Cerbero; opere laudatissimo. De cetera vita eius nil mihi innotuit, nisi quod mundana