182
fuerit admodum, ut et praematurus ipsi hinc procuraretur obitus.
LXXXIV. JOSEPHUS
RIVERIUS alias Hispanus
Valentianus
LXXXIV. GIOSEPPO A RIBERA; VALENT. SPAGNIOLETTO.EIusdem Scholae discipulus, Neapoli domicilio posito, non fama tantum, sed et opibus inclaruit; cum opera varia pro pinacothecis omnium quasi nationum elaboraverit. Non autem devotionibus, templis, altaribus, sanctisve, pingendo; sed horrendis potius delectabatur, qualia sunt corpora senum marcore exesa, cute corrugata, horrendis delectatur; facie macie emortua, quibus omnibus veritatem conciliabat naturalem; superatis facile omnibus.
Prout duo eius testantur opera apud Lucam de Uffel Amstelodami spectanda, quorum unum Titium exhibet, cui vultur viscera exedit: alterum Bartholomaeum, cute detracta, martyrio coronatum. Sic typis aeneis quoque extant ipsius tormenta Tantali; et Ixionis alia pictura in vestibulo Uffeliano Amstelodami locata, tanta natura exhibuit damnatum hunc rotae annexum dolore multo, contractisque hinc digitis varie afflictum; ut Domina Jacoba de Uffel ob aspectam hanc figuram puerulo a se genito contorti cuiusdam digiti notam impresserit picturae omnino similem: unde amota mox in Italiam missa est haec tabula.
Deinde et Catonem pinxerat Uticensem, illatis sibi manibus in sanguine suo volutatum, discerptis manu propria intestinis exspirantem; cum pluribus horrore quidem, sed et veritate maxima notandis similibus. Porro et Silenum pinxit pinguissimum nudum decumbentem, racemis coronatum imberbem, pocula petentem: Ubi Satyrus quidam ex utre humeris gestato vinum rubeum depromit; cum Satyris Faunisque aliis ebriis in vultum prolapsis; quod opus
Neapoli mihi ostendit magnus artis nostrae fautor Caspar de Romer, cui, procul dubio viventi adhuc, multa apprecor felicia.
LXXXV. EQUES MAS-
SIMI;
LXXXV. CAVALLIER DE MASSIMIPIctura similiter clarus, quod quaedam illius manu facta, non tantum apud modo dictum de Romer, sed et alibi viderim; Riverio in hoc plane contrarius, cum gratiam, venustatem, pulchritudinemque et laetitiam spirent istius picturae omnes; colore, delineatione, inventione nobiles.
LXXXVI. FRANCISCUS
ALBANUS Bono-
niensis,
LXXXVI. FRANCESCO ALBAN. Caraccianae pariter Academiae discipulus multa laude celebris, cuius quattuor Evangelistas habebat Princeps Justinianus, et alia quaedam Cardinalis Aldobrandinus. Sic et in oeco quodam Palatii Justinianei Bassanensis haud procul a Roma idem Phaetontem pingit. pinxerat Phaetontem e curru delapsum, quod est opus summum in albario recente pictum, ad fornicem; circumpositis infra fabulis huc pertinentibus reliquis arte insigni; quibus commotus Justinianus et alia Palatii sui conclavia eidem pingenda tradididit. Excellebat enim diagraphica similiter et colorum usu, quin et inventionibus poeticis ingeniosus, nudisque nympharum corporibus et subdialibus inculpabilis erat testantibus id multo numero non Bononiae tantum, sed et apud magnum Ducem Florentinum, et in omnibus quasi tablinis rarioribus operibus eius variis. Bononiae enim satis diu vixit magna celebritate clarus, donec tandem circa annum 1658. mortuus sit.
Pictores quidam Itali, qui Romae post an-
num 1573. vixerunt.
LXXXVII. HIERONYMUS MUTIANUS; Pictor subdialium. Opera eius: typis aeneis quaedam edit. LXXXVIII. CAESAR ORVIETANUS. LAURENTINUS BONONIENSIS. XC. RAPHAEL RHEGINUS. Opera eius in templo S. Petri, aliisque locis Romae. XCI. PARIS. XCII. JOHANNES DE BORGO, et CARUBINVS de BORGO fratres. Opera eorum. XCIII. GVIDO. XCIV. MATTHAEVS ALETSIVS. XCV. RICHARDUS. XCVI. STEPHANUS PARACIUS. XCVII. PASQUALINUS de MARCA. XCVIII. CAESAR SALUSTIUS. XCIX. JOHANNES SOENSIS.