Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0276

198

Linke Spalte

CAROLO CESIO.Nec sine laude praetermittendus est CAROLUS CESIUS, qui varios fructus elegantissimos aere corroso edidit, una cum porticu celeberrima Nepotis Innocentii X. a Petro Berretino picta de Aenea Virgiliano; quae cum ceteris variis ex ipsa editione spectari potest.

GIOANNI BAPTISTA FALTA.JOHANNES BAPTISTA FALTA variis libris aedificia urbis Romae splendidissima, ut templa recentia, palatia et fontes artificiales, edidit: sic etiam aedificia vetera, ut templa, coenobia, Porticus; imo plateas integras, iuxta regulas Architecturae atque optices, sub Alexandro VII. aliquot libris vulgavit.

PIETRO S. BARTOLI.Sic et nostro tempore PETRUS S. BARTOLI Chalcographia rosoria varia edidit laudatissima: et prae ceteris celeberrimam porticum templi S. Petri in Vaticano, ex inventione Johannis Lanfranci, cuius manum tam imaginibus, quam historiis et ornamentis ingeniose secutus est. Eodemque modo de Johanne Baptista GALSTRUZZIO varia Romae testantur opera aere eroso

Rechte Spalte

publicata, in genere ornamentorum, chimaericorum et aliorum.

CONCLUSIO.Ex quibus omnibus prolixe intellexit Lector benevolus, qua ratione a Germanis ad Italos pervenerit Chalcographia tam caelatoria quam erosoria; quae inter hos deinde varie propagata, et ad nostra usque tempora continuata est, per modo laudatos artifices. Qui autem futuris adhuc temporibus ulterius exsurrecturi sunt, commendati maneant calamo habiliori: nos autem ad alia iam convertimur.

Ceterum quae minus a nobis sunt praestita, famae tamen indicta non relinquet praeconium. Italia autem ipsa magna in hoc gaudet praerogativa, quod tot tantisque viris tamdiu claruerit et adhuc clarescat, de quibus si non omnia, pleraque tamen et maxime necessaria retulimus. Atque sic de reliquis etiam nationibus id tentabimus, ut ex obscuris oblivionis tenebris eruantur illorum Nomina, qui muta hac Poesi suae genti haud exiguam peperere gloriam, quod libri sequentes suo ordine demonstrabunt.


Abbildung aus dem Text