Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0278

200

Linke Spalte

voluptas elegantissimos artificum tractus, et admiranda penicilli fascina calamo insequi atque depingere.

Nec ingratum id fore spero Patriae, quod Germanorum quoque Pictorum Academiam nunc pandere tentem, idque labore omnibus modis difficillimo; praesertim cum nemo hactenus e Germanorum natione, (utut saepius tentatum sit:) tantum onus in humeros suos suscipere ausus sit. Cuius praecursu haud parvum sane mihi praestitum fuisset auxilium, ut in describendis potissimum laudibus Pictorum Germaniae superioris, labore supersedere potuissem quamplurimo: cum e contrario, praeeunte nemine, omnia quasi ex oblivioinis pulvere eruenda mihi, et maxima non minus quam minima undiquaque taediosissime conquirenda fuerint.

Ubi tamen prae ceteris id mihi profuit, quod in aetate mea iuvenili inquirenti de talibus mihi egregia succurrerit informatione Johannes Vetterus, provectae iam aetatis pictor Francofurtensis, nec non Thonauerus Monachii, quippe qui ambo e Schola adhuc Alberti Düreri oriundi erant. Quamvis et haud pauca accepta referam Alexandro Abondio pictori Monachiensi celeberrimo, qui et ipse iuvenilibus annis inquirendo industrius partim a senioribus plurima cognoverat, visuque quaedam ipse perceperat ; partim quoque a Patre suo iam decrepito Viro curiosissimo atque artificiosissimo in plurimis accurrate fuerat informatus: ut adeo hisce mediis, variisque aliis de vita antiquorum Germaniae Pictorum, quoad eius fieri potuit, edoctus ad conscribenda tandem haec felicius me accinxerim, ansa nunc sufficienti, ut spero, ad ea continuanda suppeditata posteris.

Ubi lubens tamen insimul fateor, quod facta etiam saepius de huius vel illius artificiis patria, annisve tam ortus quam obitus, inquisitione diligentissima, tam alloquio quam literis, plura tamen indagare haud potuerim: quod mirum quidem est minime; cum saepe ne filius quidem certos de nativitate vel morte patris sui observaverit annos; nec chartae talia mandare, prout deceret merito, sit cuiusvis. Unde iuxta Varronis Pliniique exemplum, ad annos Imperatorum, vitasve Ducum quorundam vel Comitum refugiendum mihi fuit; prout ad olympiades, historias artificum veterum illi alligarunt.

E contrario, ad Italiorum historiam consarcinandum magnam mihi facem praetulerunt illius gentis scripta varia, et Vassarii praesertim opus, qui de popularibus suis satis prolixos edidit commentarios, auxilio potissimum adiutus Domini sui, Magni nimirum Hetruriae Ducis. Quemadmodum

Rechte Spalte

etiam Belgarum celeberrimos Carolus de Mander peculiari descripsit opere, cuius industria proposito meo haud parum quoque proficua extitit.

Antequam tamen ad alios progrediar sive Germanos sive Belgas, prae ceteris omnibus laudandi mihi fuerunt Hubertus et Johannes ab Eyk artifices omni ferme laudis genere superiores, quippe, qui suo iam tempore in arte nostra miraculo fuerunt, circa fundamenta picturae exercitatissimi, et diagraphica omnibus coaetaneis superiores; ut mirari liceat, quomodo in illa iam temporum caligine tanta pronasci potuerint pictoriae artis lumina; cum ante illos nec in superiore, nec in inferiore Germania nihil in hoc genere extitisse legatur clari vel memorabilis. Quinimo hi ipsi tot post se ceteros relinquebant parasangis, ut et Itali quosdam ad hos miserint suorum, qui artem istorum addiscerent, et praecipue nobilissimum illud horum atque saluberrimum subactus olearii inventum trans Alpes deferrent. Post hos, celebriores laudatissimae huius Artis emendatores atque cultores usque ad nostra tempora, pro posse, enarrabo: Ubi si quispiam silentio a me praeteritus fuerit, id, quaeso, nemo studio et ex proposito factum credat, vel quod ullius gloriae vel tantillum invideam; sed potius, quod illius notitia ad me forte non pervenerit: cum iniuriam cuiquam facere alienum a me sit quam maxime, nec ista, per Dei gratiam, laborem animi pravitate ut proximo meo ullatenus detrahere cupiam: quin potius id omnibus expeto cordis mei votis, ut ab omnibus artis nostrae peritis multis culturae modis transcendar, quippe qui cano iam confectus senio non nisi quietem mihi, ceteris vero id animitus exopto, ut omnia mundi creata tam mobilia quam immobilia multo adhuc laudabilius, quam hactenus praestitum est, arte nostra exprimere; nobilissimamque hanc scientiam ad tantum elevare fastigium pergant, quod nondum ab ipsa attactum est unquam: quem in finem difficillimum hoc atque laboriosissimum opus quoque praelaboravi omnibus, nec una tantum lingua in lucem edidi. In quo quantum operae per multos annos insumserim, dum, sepositis omnibus functionibus meis aliis, delineando pro chalcographis, scribendoque et corrigendo tempus quasi unice trivi, ut de sumtibus fere immensis parata semper pecunia erogandis nihil iam superaddam; ipse Lector prudentissimus iudicet, in cuius gratiam et commodum tanto zelo hactenus operi huic insistere non desii: quem Valere nunc humanissime, istoque labore in proprium emolumentum benevole frui peramanter exopto.