Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0280

202

Linke Spalte

aestu, ipse ad iram commotus, ut calori huic solari aliter iret obviam, tentatis plurimis, oleum tandem lini ad temperandos Colores oleo tritos invenit. colores inveniebat utilissimum, quod opera picta contra aestum non minus defenderet, quam contra aquarum humectationes, et splendorem simul iisdem conciliaret elegantissimum: novumque hoc inventum magis iam magisque meditando expoliebat, ut veram tandem excogitaret methodum, qua natura attingi posset quam proxime et quam perfectissime: quam fama quoque per omnes quasi universi plagas tanta dispergebat velocitate, ut inventori nostro undiquaque laudes accinerentur meritissimae.

Quemadmodum enim pulveris pyrii miracula, si ab inferis rediret, haud abs re miraretur Achilles; et typographiae commoda Philosophi priorum temporum: sic novum hoc colorum oleo subigendorum inventum non immerito cum stupore, si reviviscerent, contemplarentur Zeuxis et Apelles pictorum antiquorum celebratissimi, haud vanas simul edituri querelas, quod hoc ipsum eos latuerit, quo mediante pro mundi miraculis haberi potuissent: unde istorum temporum pictores annum 1410. pro apice quasi saeculorum decantare queunt, quod ille verum ipsis aperuit perfectionis suae fundamentum.

Ut autem ad opera iam istorum fratrum deveniamus, inter haec merito primo describenda est loco pulcherrima illa in templo Opus eorum Gandavense. Johannitico Gandavensi tabula, quam Philippus Carolaeus, Johannis Divioduni Ducis filius, Comes Flandriae trigesimus primus, equo insidens in eadem depictus, fieri curavit. Istam autem ab Huberto multi inchoatam, cumque hic anno 1426. obiisset, a Johanne dehinc consummatam existimant. Interior autem huius picturae inventio desumta est ex Apocalypsi Johannitica, ubi Agnus a senioribus adoratus dicitur. Iuxta hunc Diva Virgo Deipara a Deo Patre et Filio coronatur, qui crucem manibus gestare videtur crystallinam, variis gemmis globulisque aureis ornatissimam, tantaque industria expictam, ut haud infimae laudis artifices eandem vix menstruo absolutam spatio diiudicaverint. Sub Mariae autem imagine varii spectantur Angeli instrumentis musicis instructi. In parte superna valvae dextrae Protoplastae depicti sunt, et consternata quidem facie Adamus, quasi subdubitans, utrum mandatum divinum transgredi, an uxoris petito refragari debeat. Fructus autem, quem manu adhuc detinet, ficus est recens; quoniam Augustinus cum aliis eruditis fructum hunc, a Mose non denominatum, ficum fuisse exhinc opinantur, quod priori istius praecepti transgressores, confestim post commissum peccatum ficulneis nuditatem

Rechte Spalte

suam texisse dicantur foliis: qua ratione a communi pomi arborem pingendi consuetudine ingeniose discessit noster. Alteri valvae appicta est S. Coecilia, aliisque in partibus ornamenta alia, historiaeque et equi varii Comitis: quin et duo hi fratres iconice hic expressi sunt, Hubertus nimirum ad dextram, cum mitra quadam exotica; Johannes vero cum mitra alia, a qua per tunicam nigram talarem retro dependit fascia quaedam convoluta; cumque rosario rubeo, a quo nummus dependet indulgentiarius. Et ut paucis multa comprehendam, opus hoc elegantissima delineatione, ingeniosissima inventione, venustissimaque elaboratione admirandum vere est; in quo vestes etiam ad modum fere Alberti Düreri inculpabiles, et colores quasi immortales, et tam vividi, ac si nuper demum mixti essent. In tota autem pictura facies sunt trecentae et triginta integrae, quarum nulla similis est alteri, in veram Plinii confusionem, qui centum facies diversas pingi posse negare videtur. Tractus campestris arbores continet et plantas tam exoticas quam familiares varias, tanta industria expressas, ut facillime dignosci queant. Gramina et pili tam hominum quam equorum tantam exhibent veritatem, ut non tantum artifices plurimi artificium hoc raris simum saepius Cuius apographon fieri iubet Philippus Rex. admirati sint; sed et Philippus Hispaniae Rex, cum opus hoc omnibus votis desideraret, nec urbem tamen tanto cimelio privare vellet, illius apographon fieri iusserit per Michaelem Coxennem pictorem Mechliniensem, qui fortuna quoque haud usus est adversa; nisi quod in partibus quibusdam proprium secutus sit ingenium, et inter alia Caeciliam expresserit pauca venustate retrospicientem.

Cumque eodem tempore caeruleus ille color constantissimus in Flandria haud facile reperiretur, sed a Venetis per Titianum pictorem alias celeberrimum transmittendus esset, hinc solum illud Divae Virginis pallium in hoc apographo exhibitum Unde caeruleus ille color constantissimus fiat. triginta duobus ducatis constitit. Hoc autem caeruleum Asureum vocatur, quod e lapide Lazuli praeparetur, et e Persia in Europam transvehatur. Quamvis enim antequam Turcarum potentia tot Hungariae loca subiugasset, et in montanis istius regni e cinere quodam color caeruleus pulcherrimus parari sit solitus, hic tamen tanta non fuit perseverantia, quam iste, de quo iam loquimur. Transmisso igitur apographo hoc in Hispaniam, autographi, quod Gandavi remanebat, pars quaedam inferior colore glutinario et ovario picta, damnatos in inferno, et detentos in limbo repraesentans, coram Agno genua flectentes, a pictore quodam inepto, qui eandem purgaturus fuerat, omnino deleta fuit.