Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0283

203

Linke Spalte

Ceterum hoc opus usque adeo asservatur atque contegitur, ut magnatibus saltem et ob largissima munera, summisque alias tantummodo festivitatibus exhibeatur: ubi tantus esse solet graphicophilorum concursus, ut apium vix examen frequentiore circa alvear suum congregari queat volatu.

Varia eius opera.Finito hoc opere, rem familiarem Brugis constituebat noster, picturasque varias elaborabat alias, laude plurima merito cumulandas, et famam autoris sui per varias propagantes provincias. Sic enim Fridericus II. Urbini Dux ipsius manu pictum habebat Balneum publicum; Laurentius Mediceus S. Hieronymum; Alphonsus Rex Neapolitanorum opus aliud pulcherrimum, variisque imaginibus repletum: quae omnia variis quidem modis examinabant Itali, recenti huic invento omni conatu inhiantes; thesaurum tamen ipsum e profundo cryptae suae elevare haud poterant, donec tandem Antonellus Messanensis e Sicilia Brugas ipse adiret, artemque hanc a Johanne nostro addisceret, prout supra in vita illius iam relatum est.

Ita multas quoque icones viventium industria et patientia maxima elaboravit Johannes iste; ut et subdialia varia pulcherrima: et inter alia par quoddam novorum coniugum porrectis dextris matrimonii foedere sese invicem obstringentium, quos muliebri habitu adstans desponsare videtur Fides: Quod opus a Chirurgo quodam Brugensi possessum Maria Regina Hungariae vidua Hispaniae Infans officio redimebat, centum florenorum reditibus annuis ferace.

Tandem autem cum vitam arte sua plurimis et tantum non immortalitatem tribuisset, mortis ipse Brugis subibat imperium, sepultura in templo S. Donaes honoratus splendidissima, ubi in columna quadam Epitaphium eius. adhuc legitur hoc ipsius Epitaphium:

Hic iacet eximia clarus virtute Joannes,
In quo picturae gratia mira fuit.
Spirantes formas, et humum florentibus
herbis
Pinxit, et ad vivum quodlibet egit o-
pus.
Quippe illi Phidias et cedere debet Apel-
les,
Arte illi inferior ac Polycletus erat.
Crudeles igitur, crudeles dicite Parcas:
Quae talem nobis eripuere Virum.
Actum sit lachrymis incommutabile fa-
tum, Vivat ut in caelis iam deprecare Deum.

In illius porro honorem hoc etiam compositum fuit Epigramma:

Ille ego, qui laetos oleo de semine lini
Expresso docui princeps miscere colo-
res:

Rechte Spalte

Huberto cum fratre novum stupuere re-
pertum
Atque ipsi ignotum quondam fortassis A-
pelli,
Florentes opibus Brugae: sed nostra per
omnem
Diffundi late probitas non abnuit orbem.

Mors et sepultura Huberti fratris eius. Frater eius Senior saepe iam commemoratus Hubertus prout in arte nostra naturae sedulo secutus fuerat ductus, eiusdem cursum et moriendo tandem secutus est, et quidem Gandavi ante Johannis obitum; ubi in templo S. Johannis monumentum ipsi extructum est magnificum ex albo marmore, in quo Mortis effigies tabulam tenet aeneam carminibus variis plenam elegantissimis, inter quae prae ceteris eminet, quod Dominici Lampsonii est, Poetae celeberrimi, Episcopi Leodiensis Secretarii. Hoc autem, quod sequitur, in utriusque fratris honorem elaboratum est:

Quas modo communes cum fratre, Hu-
berte, merenti
Attribuit laudes nostra Thalia tibi:
Si non sufficient; addatur et illa; tua quod
Discipulus frater te superavit ope.
Hoc vestrum docet illud opus Gandense,
Philippum
Quod Regem tanto cepit amore sui,
Eius ut ad patrios mittendum exemplar
Iberos
Coxenni fieri iusserit ille manu.

II. ROGERIUS Bru-
gensis pictor.

II. ROGERIUS pictor Brugensis. QUamvis enim Brugae celeberrimum Flandriae emporium nimium quantum decrevisset, cum anno 1485. commercia abhinc Antverpiam et Slusas commigrarent, ibidem tamen post mortem Johannis ab Eyk ingenia quaedam prodierunt laude sua haudquaquam privanda: inter quae Rogerius quidam, Johannis discipulus, cui iste in extrema vitae senecta artem oleo miscendi colores, quam secretissimam semper habuerat, tandem manifestavit: Unde ipsius manu varia Brugis tam in templis, quam in domibus privatis elaborata extiterunt opera. De morte illius autem nihil mihi innotuit, nisi quod mortem ipsam celebritate nominis superasse dici queat.

III. HUGO de GOES
Pictor,

III. HUGO de GOES pictor. JOhannis et ipse discipulus ingenio maximus, et arte praestantissimus, olei coloribus admiscendi usum a praeceptore pariter edoctus, et labore suo circa annum 1480.