Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0284

204

Linke Spalte

Opera eius Gandavensia in templo S. Jacobi. celebris: prout in templo Jacobaeo Gandavensi pictura Epitaphii cuiusdam ab ipso elaborata fuit artificiosissima columnae cuidam affixa in memoriam alicuius Walteri Gaultieri: ubi pars interior imaginem D. Virginis referebat cum filiolo sedentem et anteriora respicientem, altitudine quasi sesquipedali, summa elegantiae venustate conspicuam; ita ut et gramina et herbae vividissima pulchritudine prominerent. In eodem templo vitrum etiam fenestrae cuiusdam historiam de Christo e cruce ablato exhibebat magno artificio pictam, ut dubium saepe fuerit, utrum delineatio illa hunc nostrum, an vero praeceptorem eius Johannem habuisset autorem. Porro et Brugis in templo S. Jacobi ab ipso expicta est tabula quaedam, quae operum eius existimatur praestantissima, crucifixi imaginem referens cum duobus latronibus et D. Virgine aliisque tanta industria elaboratis imaginibus, ut non plebi tantum, sed et artificibus acutissimis abunde hic satisfactum sit. Plura de isto reperire non potui, ut nec de morte vel sepultura eius aliquid mihi innotuerit.

Artifices quidam alii vetustiores optimi.Quamvis autem et alii quondam in Belgio extiterint artifices nobilissimi, ingeniis et arte insigniter exculti; de illis tamen praeter nomina quasi nihil referunt historiae; quae multos etiam omnino praetereunt, quamvis arte chalcographica et pictoria multum excelluerint, prout partim typi ipsorum aenei, partim picturae eorum satis superque testantur. Inter alios autem Israel Mechliniensis. Martinus pulcher. haud postremi sunt Israel Mechliniensis, et Martinus quidam dictus pulcher, quorum opera chalcographica de insigni ipsorum praestantia testimonia edunt lucidissima. Inter pictores autem Belgas Brugis etiam Johannes Memmelink. clarissimus fuit Johannes Memmelink, qui in aede D. Johannis opus egregium pinxit figuris quidem minoribus, sed tanta praestantia, ut magna pecuniae summa pro eo saepe oblata fuerit.

Johannes de Hemsen.Sic et Harlemi civis quidam erat, Johannes de Hemsen dictus, qui antiquos potius methodo sua, quam modernos sequebatur. Iste imagines pingebat maiores, et in labore suo sedulus admodum, accuratusque et curiosus erat: illiusque adhuc superstes est Christi quaedam effigies cum multis circumstantibus Apostolis, quasi Hierosolymas abeuntis; quae Mittelburgi in domo Cornelii Monincx Graphicophili solertissimi adhuc spectatur. Ibidem etiam vivebant Johannes Mandinus Johannes Mandinus et Volkhartus Kläes, diagraphica et dispositione summopere laudandi: quorum inprimis posterior pro pictoribus vitrariis et aliis opera delineavit pulcherrima. Anno 1535. Antverpii in tribum recipiebatur Johannes de Elburcht prope Campidunum, qui Johannes

Rechte Spalte

Johannes parvus parvus vocabatur. Istius manu pictum in aede D. Virginis altare piscatorum, ubi Petrus piscando occupatus, et Christus iuxta arborem pulcherrimam consistens repraesentantur; cum eleganti expressione Johannes Cransee. eprocellae marinae, metusque Petri Dominum compellantis. Post ipsum vixit Johannes Cransee, qui in aede D. Deiparae eiusque sacello quodam in linteo magno Lambertus ab Ort historiam de lotione pedum depinxit. Lambertus ab Ort Amersfordensis, pictor quoque erat egregius et Architectus insignis; Petrus Boom, et in tribum Antverpianam recipiebatur anno 1547. Sic Petrus Bom subdialium pictor erat famigeratissimus, et in eandem tribum assumebatur anno 1560. cum pluribus aliis: quos omnes hoc loco propterea congessi, quia de illis praeter supradicta nihil mihi innotuit.

IV. ALBERTVS Vetera-
quensis (de Ouvvater) pictor
Harlemensis.

IV. ALBERTUS de Ouwarter pictor Harlemensis. VT autem in conquisitione celebriorum artificum antiquiores praemittam, suo iam ordine commemorandus est Albertus de Ouwater pictor Harlemensis artificio plurimo insignis, qui coloribus oleariis dexterrime usus est; et iuxta testimonium Alberti Simoniadis Harlemensis Discipuli eius senex fuit gravissimus, qui circa annum 1504. in vivis fuit et annum aetatis sexagesimum Opera eius. attigisse fertur. Hic Albertus Harlemi pingebat Altare illud, quod Romanum vocabant, quoniam a peregrinantibus Romam constitutum fuisset. In tabula huius maiore duae erant effigies Petri et Pauli viventium magnitudine depictae: et circa ima altaris tractus quidam subdialis elegantissimus, in quo peregrinantes varii expressi erant, partim ambulantes; partim sub umbra arborum quiescentes; partim autem comedentes atque bibentes; unde satis patebat, quod Albertus iste inpingendis faciebus, manibus, pedibus, vestibus et campestribus artificiosissimus fuisset: quod et alia quaedam ipsius opera testantur, ut historia Lazari et similia, de quibus ob brevitatis studium nihil superaddere licet.

V. GERHARDVS Harle-
mensis ad S. Johannis
fanum

V. GERHARDUS Harlemensis. DIscipulus Ouwateri, sed multis in casibus magistro praestantior, praesertim inventione, dispositione et venustate imaginum, quarum affectus et gestus mira dexteritate exprimere solebat. In aede D.