210
Opera eius alia; Virtutes ante iudicium, et alia rariora. S. Bartholomaei imago, quae Venetiis Pragam translata est. Icones eius. Scientiae eius laudatissimae. Autoritas eius, quam apud Imperatores habuit. Varia eius diagraphica. Picturae illius. Opera eius alia Pragensia, Francofurtensia, Viennensia, Monachiana; quae in technico Sandrartiano extant. Opus eius universum Xylographicum et Chalcographicum; cum innumeris aliis. Icones variae. Artifices Belgii visitat. Virtutes eius, Epitaphium et encomium. Vita Alberti Düreri Senioris ab ipso conscripta anno 1524. ubi tota familia Düreria enarratur. Extracta quarundam Epistolarum Erasmi Roterodami ad Wilibaldum Birkhaimerum. Fragmentum epistolae cuiusdam Georgii Hartmanni ad Dn. Buchlerum.
POstquam Italia Artificum suorum claritate ad insigne iam gloriae fastigium ascendiffet, Germania quoque caliginem suam exuere coepit, ortu nimirum luminis cuiusdam fulgidiffimi, quod radiis suis omnia diagraphices et pictoriae genera in diem produxit atque collustravit, nec Italorum nec Graecorum facibus adhibitis: quod eveniebat anno 1471. cum Albertus Dürerus Norinbergae XIV. Albertus Dürerus Norinbergensis. nasceretur; Patre aurifice peritissimo, a quo Albertus, prout epistolae quaedam eius testantur, in iuventute sua artem Chrysurgicam, et simul caelatoriam didicit: nihil enim prioribus aetatis suae annis pinxisse reperitur, donec in arte pictoria praeceptore usus esset Michaele Wolgemuto Norinbergae, cui in disciplinam traditus est anno 1486. in triennium, quod authentica quaedam testimonia, de quibus infra, satis superque evincunt: ut adeo Carolus a Mander vera non usus sit informatione, quando scribit: Albertum fuisse discipulum Martini Schoenii (quem Belgae pulchri cognomine appellant.) Quamvis enim id propositum ipsius fuisset, Martinus tamen ante Alberti adventum iam obierat, ut deinde Discipulus est Wolgemuti. informationi Wolgemuti committendus fuerit.
Caelaturae eius iuvenilibus annis factae. Absolutis ergo summa cum industria tyrociniis, quadriennium integrum in Belgio consumsit: postque reditum inter alia tres vel quattuor mulieres nudas aere caelato expressit, quas nonnulli pro Gratiis, ego autem pro sagis habui, quod et calvaria cum aliis ossibus humanis, et infernus cum spectris quibusdam diabolicis iuxta illas exsculpta sint; quae omnia ad imitationem Israelis de Mecken fecisse dicitur. Supra istas feminas in globo quodam exhibitus est annus 1497. quo tempore ipse annum agebat vigesimum sextum: hae autem literae adiectae O. G. H. initiales dicuntur vocum harum germanicarum: O Gott Hute! quasi diceret: tu nos, o Deus, ab incantationibus custodi! In figura viri eius silvestris cum capite mortuo in armis annus extat Opera eius alia. 1503. In figura protoplastarum elegantissima 1504. In figura duorum equorum, 1505. Figurae Historiae Passionis argutae delineationis et accuratissimae caelaturae
annos exhibent 1507. 1508. et 1512. Ducis Saxoniae effigies annum habet 1524. Melanchthonis icon 1526. qui annus etiam ultimus est eorum, qui in operibus eius annotati reperiuntur. Plura autem recensere supervacaneum est, cum apud genuinos istarum artium cultores plus quam notissima sint. In omnibus autem operibus suis id unice curabat, ut vitam quam proxime imitaretur, magnaque sollicitudine quod pulchrum, quodque pulchrius, et quod pulcherrimum certo quodam differentiae charactere notaret; quod celeberrimi etiam antiquorum facere sunt soliti; unde Italis etiam maturius disparuit glaucoma pristinum.
Eius methodum sequuntur artifices praeclarissimi.Multi autem artifices praeclarissimi perfectionem atque curam Alberti nostri, quam caelo suo undiquaque prae se tulit, magnopere admirati sunt, ita ut et methodum eius, quoad eius fieri posset, sequerentur. Unde quam plurimi etiam, et quidem Italorum famigeratissimi, non dispositiones tantum, historias, vestes, figuras, et alia ornamenta eius excerpserunt, sed et integras aliquando imagines, imo historias pleniores quasi totas, prout supra iam commemoratum est, iuxta Alberti nostri Chalcographica et Xylographica depinxerunt; cum acutissima illa natio, non secus atque aliae, Artificem hunc maioris aestimaret, quam omnes Germanos alios: nec citra rationem; cum hic nobilissimae huius artis universa prae omnibus exhauserit genera, et in qualibet parte eius hos ipsos quoque, qui ibidem singulariter excellerent, longe transcenderit; ita ut eundem inventorem quasi perfectionis appellare liceat, qui tanto reliquis praefulserit lumine, ut solus scribendo sufficeret volumini integro.
Quamvis autem ob studium brevitatis non omnia illius hic enarrari queant opera, exempla tamen quorundam commemoranda nobis sunt: Inter quae prae ceteris maximo praeeminet artificio D. Virginis vita viginti constans partibus, quae singula peculiari gaudent inventione, naturali expressione, et rarissima elaboratione, ut praestantiam illarum nemo satis mirari queat. Deinde in Passione illius maiore Xylographica fatentibus omnibus