211
cena Domini, iuxta Oecolampadii opinionem disposita, miram prae fe fert curam atque industriam. Item Redemtor noster in oliveto agonizans; nec non ad inferos descendens, Patresque liberans. Prout et in Resurrectionis historia custodes dormientes quanto pollent ingenio; quanta arte efficti sunt! Iuxta eandem methodum in dimidia chartae plagula a Dürero manu delineatam Virtutes ante iudicium. propria Ego possedi figuram quandam aliquarum Virtutum coram iudicio comparentium; in qua imagines omnes, imo et aedificia eorumque ornamenta calamo ita erant decussatae, prout supra memoratae partes historiae Passionis; quam Graphicophili Amstelodamenses tanta cum admiratione saepius intuiti sunt, ut eandem tandem Johanni Lofert viro prudentissimo Logographo trecentis florenis parata pecunia exhibitis vendere coactus fuerim; qui quamvis plures tam huius, quam aliorum Autorum haberet delineationes similes, hanc ipsam tamen omnium iudicabat esse optimam. Ita silientio quoque praetereunda haud est figura S. Hieronymi maior in hypocausto quodam cum Leonibus et vulpibus curiosissime delineatis: nec non Miles eius Christianus: item Fortuna maior terrarum orbi insistens, alata, frenum manu tenens; iuxta quam infra in tractu quodam campestri Pagus quidam, quem Eytar esse volunt, qui est locus Hungariae superioris prope Waradinum, Patris Düreri patria. Porro et S. Eustachii commemoranda est figura cum melancholiae imagine, tot raritatibus referta, ut effigies, vestes, et instrumenta quamvis minori forma exhibita ad naturam tam prope accedant, ac si viventium quantitate adstarent. Ubi et lapis quidam polygonus, propter optices artificium multa effectus est sedulitate. Eodemque modo abacus ille numeris decussatus hoc in se continet mysterium, ut quaelibet linea, sive verticaliter, sive horizontaliter, computata, numerum 44. exhibeat: quae omnia profundae Düreri ingeniositatis sufficientia praebent testimonia.
Cum Venetiis esset, ob causas infra commemorandas, ibidemque pro mercatoribus quibusdam Domus emporeticae Germanorum curiosissimis tabulam quandam pinxisset S. Bartholomaeus. artificiosissimam, de S. Bartholomaeo, dehinc in templo huius nominis, iisdem aedibus vicino, erectam; haec ipsa tanta mox famae celebritate innotescebat, ut Rudolphus II. Imperator gloriosissimae memoriae haud desisteret, donec eadem pictura ipsi concederetur, tanto coemta pretio, quantum exposceretur: quae deinde tapetibus et gossypio saepius obvoluta, linteoque cerato extus munita, non curru, ob metum attritionis, sed baiulis et vecte, mandante sic Caesare, per totum illud itineris spatium Pragam usque deportata est.
Icones eius.Praeterea in patriae eius curia inter rariora alia adhuc spectatur icon ipsius propria, quam in iuventute sua in tabula lignea maxima pinxit industria. Sic eadem in Urbe adhuc alia eiusdem autoris ostenditur effigies Senatoris cuiusdam Holzschuheri, in tabula lignea arte summa depicta, pro qua Ego anno 1651. nomine Principis cuiusdam potentissimi magnam obtuli pecuniae summam: nec tamen, cum in perpetuam familiae memoriam asservari diceretur, obtinere potui.
Tantos autem naturae in artem hanc nostram inseruit characteres, prout imagines quaedam eius Deiparae posteriores demonstrant, quarum dispositio, umbrae, lumina, vestiumque plicae nunquam satis laudari queunt; ut, teste Vassario, Marcus quidam Antonius Bononiensis historiae eius Passionis, cuius triginta sex extant partes, sub Alberti nomine fecerit apographa: quod aegre ferens noster, Venetias propterea profectus, a magistratu id obtinebat, ut Marcus Antonius Düreri nomen expungere cogeretur.
Scientiae eius.Praeterea credibile omnino est, Albertum nostrum tenerioribus annis suis studia plurima excoluisse, qualia sunt Geometriae, Arithmeticae, Architecturae, Prospectivae et aliorum: quod nonnulli quoque ipsius Libri magna arte et sedulitate conscripti satis testantur: inter quos opus illud de Analogia et Proportione corporis humani: item de usu optices, Architectura et rebus bellicis.
Autoritas eius.Haec omnia non magnam tantum autoritatem apud plebeios ipsi excitabant, sed et apud eruditos et Principes atque Magnates. Ita de Maximiliano Romanorum Imperatore, avo Caroli V. narrat Carolus a Mander, eundem, cum aliquando Alberto adstans picturam quandam maiorem in muro delineaturo, et in pegmate ad locum altiorem non pertingenti, nobili cuidam e ministerio mandasset, ut scalam artifici teneret altius ascensuro; hic autem humillime regessisset, vereri se, ne contumeliosum id sit nobilitati suae; tandem subiecisse: Albertum ob artis praestantiam nobili longe esse superiorem; seque e rustico quidem Nobilem, non autem e Nobili mox artificem efficere posse. Statimque Alberto insignia concessisse pictorum, quae sunt tria scuta argentea in plano asureo. Imo eadem quoque penes Carolum V. ipsi fuit autoritas.
Varia eius diagraphica.Hic Albertus noster, audita celeberrima Raphaelis Urbinatis coaetanei sui fama, iconem eidem misit propriam citra coloris luminosi appositionem, rotunda tamen mole prominentem, quae delineationum eius genera apud Graphicophilos reperiuntur plura alia. Sic apud Dn. Hieronymum Edmheston in Urbe Brielana, in libro quodam, tum temporis a Dn. Luca de Heere possesso, ab Alberto factae reperiuntur icones