212
quaedam, et inter alias Cardinalis vel alius cuiusdam clerici effigies penicillo exaltata et inumbrata: item imago quaedam D. Virginis elegantissima calamo effecta, visu dignissima, cui adscriptus est annus 1526. Ita apud Dn. Arnoldum de Berenstein Harlemi variae inveniuntur virorum item brachiorum et crurum figurae proportione optima confectae, quibus usus fuit noster ad Protoplastarum imagines concinnandas; quae deinde Domino Spiringio concessae funt. Quin et in Italia multis in locis varia ipsius extant opera maximi aestimata: ita ut difficillimum foret, omnia, quae ab ipso picta, vel delineata, vel sculpta, vel scripta sunt enarrare.
Picturae illius.Ut autem de picturis eius in gratiam curiosi Lectoris paucas saltem, quae mihi notae sunt, enumerem, primo ab ipso elaborati reperiuntur tres Magi cum charactere anni 1504; quorum uni tribuit caput aureum, alteri globum universi gerendum dedit, tertius arculam gestat auream. Deinde sub anno 1506. imago quaedam D. Virginis ab ipso confecta extat, ad cuius caput duo advolant Angeli, corona rosea eandem coronaturi. Anno 1507. viventium magnitudine pinxit Protoplastas. Anno 1508. crucifixionem Christi elaboravit; et varia martyria alia, lapidationum, iugulationum, et similia elegantissima. In hoc opere sui ipsius quoque apposuit effigiem, vexillum manu tenentis, cui nomen eius inscriptum: iuxta sese autem Bilibaldum effiguravit. Postmodum caeli repraesentavit gloriam, inque ea crucifixi imaginem; infra autem Pontificem, Imperatorem, Cardinales aliosque Principes magno ingenio dispositos; quod inter opera eius praestantissima numeratur; inque hoc in tractu quodam campestri pariter appictus est ipse autor, tabellam manu tenens, cui inscripta sunt sequentia: Albertus Dürer, Noricus, faciebat annode Virginis partu 1511.
Opera eius Pragensia.Sic in Palatio Caesareo Pragensi huius autoris nostri varia quoque existunt opera laudatissima in porticu nova, ubi congesta funt Artificum Germanorum et Belgarum opera celeberrima. Aliud et quidem de praestantissimis S. Suae Caesareae Maiestati Senatus Noricus dono obtulit, historiam nimirum Christi crucem gerentis, cum figuris plurimis aliis; inter quas ad vivum expressi sunt omnes illius temporis Senatores Norinbergenses: quod opus Pragae etiam in praedicta porticu extitit.
Francofurtensia.In coenobio Dominicanorum Francocofurti ad Moenum Assumtio Deiparae ab illo picta fuit artificiosissima, in qua imagines venustissimae, coelumque Angelis plenum, quorum capilli tanta elegantia penicillo confecti sunt, quanta usus est in caelaturis suis, ut citra admirationem spectari nequeant. Ibique inter alia expressa fuit planta pedis
Apostoli cuiusdam genibus innixi, cuius gratia magna saepe pecuniae summa pro hoc opere oblata fuit. Credibile autem vix dicitur, quantum haec pictura annuatim profuerit monachis illis, si munera sola spectentur pro reclusione et exhibitione illius a peregrinantibus accepta. Hoc autem opus anno 1509. ab ipso pictum est, quod posthac Maximiliano Bavariae Electori concessum, iam in Porticu Monachiana, ubi pinacophylacium, extat; apographum vero eius in templo Dominicanorum remansit.
Viennensia.In Pinacotheca etiam Caesarea Viennensi tabula quaedam illius extat, sesquicubitali saltem altitudine, in qua summa cum diligentia martyria plus quam trecentorum Christianorum depicta sunt. Sic et imago quaedam Divae Virginis paulo maior: Similiter et Liber quidam in quarto, in quo tota passio Domini in charta viridi calamo delineata est, lumine cerussa superaddito; quae Passionum ab ipso depictarum optima est.
In eodem libro multa etiam extant ad nativa exemplaria ab ipso delineata alia, ut Porta templi cuiusdam Antverpiani, et Lugdunensis, cum multis aedibus Ultraiectinis, calami decussationibus undique adumbrata; quae Ferdinandus III. Imperator gloriosissimae memoriae ipse in libro isto mihi ostendit, ex quibus, cum admiratione conspectis, collegi, eum in Belgio in servitio Maximiliani Imperatoris fuisse.
Monachiana,Similiter in Breviario quodam membranaceo apud Maximilianum Bavariae Electorem Alberti manu delineatos vidi omnes Sanctos, cum variis ornamentis, foliorum gyris, et alabandaeis, partim calamo decussante, partim coloribus ingeniosissime expressis. Ibidem in Pinacotheca electorali etiam asservatur supra memorata tabula celeberrima maior, Assumtae nimirum Deiparae cum duodecim Apostolis. Sic ibidem quoque extat Lucretia quaedam illius viventis magnitudine: nec non quattuor Evangelistae sub forma quattuor complexionum, arte summa et methodo optima coloribus oleariis depicti. Sic multae quoque nobilissimarum eius delineationum centuriae aliae apud haeredes Domini de Spiring; et Dn. Silberkron Hagae Comitis et alibi per totum Belgium et Germaniam reperiuntur.
Quae in Technico Sandrartiano extant.Ipse ego in Libro meo Technico ab ipso creta nigra effiguratas habeo icones quorundam Dominorum Fuggerorum viventium magnitudine exhibitorum; cum aliis calami decussatione in charta expressis: porruporro et iconem Johannis Burckmayeri; i temitem Patris Alberti iconem, cum centum et viginti quinque aliis autographis verissimis ingenio maximo et sedulitate incomparabili elaboratis.
Praeterea notorium est, ipsum opuscula Xylographica et chalcographica fere quadringenta