Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0295

213

Linke Spalte

edidisse, praeter arcum triumphalem maiorem Maximiliani Imperatoris gloriosissimi. Quattuor etiam istorum operum ferro eroso, tria stanno caelato elaborata, coetera chalcographica sunt, adeoque si figura crucifixi minor et maior, nec non S. Hieronymi simul computentur, aenea, stannea et ferrea simul sumta centum sunt et quattuor (quamvis figura crucifixi minor et S. Hieronymus in deserto rotunda sint:) quae solummodo apud Dn. Spiringium Residentem Hagae Comitis vidi, elegantissima omnia et vivacissimae impressionis; quaeque omnia in Italia, Gallia, et in Belgio, praesertim Amstelodami et Antverpiae; nec non in Germania superiore non sine ratione maximi aestimantur.

Icones variae.In Patria autem urbe Iconem Caroli magni clarissimam, ut et aliam Archi Ducis cuiusdam Austriae post se reliquit. Deinde et matris suae, propriamque sui effigiem minoris aetatis longa exornatam coma anno 1500. elaboravit. Sic effigies eius quoque spectatur in caelatura quadam aenea sub vultu filii prodigi porcis assidentis. Tandem et Lucretiae fecit imaginem, quae apud Dn. Melchiorem Wintgis Mittelburgi extat. Ex quibus omnibus satis superque apparet, Alberto diligentia atque praestantia ingenii vix fuisse similem, unde tanta quoque ipsius, tam apud Principes, quam apud alios fuit autoritas.

Belgas visitat.Idem quoque Artifices Belgas visitavit, operibusque eorum, quorum aspectum diu iam desideraverat, attente consideratis summopere gavisus est. Inprimis autem Lucam Lugdunensem magna cum admiratione contemplabatur, exiguam illius personam, cuius tanta esset nominis celebritas, humanissime amplexus: quemadmodum et Lucas magno sibi ducebat honori quod clarissimum hunc oculis conspicere liceret virum, qui per opera tam chalcographica quam ligno incisa iamdudum ipsi innotuerat. Insignia haec artis pictoriae lumina, Germaniae alterum, alterum Belgii, effigies invicem sui pingebant, et familiaritate utebantur peramoena.

Virtutis eius.Modestus autem in omnibus erat Albertus; responsisue ad propositas quaestiones undique comis: unde de Gerhardo ad S. Johannem dixisse fertur; eundem pictorem fuisse ex utero matris. Sique viliora quaedam etiam exhiberentur, de pictore respondere solebat; eum certe optima usum intentione: ut adeo nihil contemneret, sua cuique relinquens merita, ne exosus ulli fieret: longissime in hoc diversus ab illis, quibus omnia carpere et reiciere votum est unicum.

Iter hoc autem Belgicum ex hac instituebat causa, quod uxoris honestae quidem alias morositas et avaritia tamen ut noxia nimium sic intolerabilis ipsi existeret, eo quod, licet opibus sat abundarent, expensas erogarent

Rechte Spalte

parciores, et improles essent, attamen illa maritum suum tot virtutibus praeditum, prudentissimumque et diligentissimum tam noctu quam interdiu ad lucri studium continuo impelleret: eundemque accuratissimo arti incumbentem studio sic indesinenter affligeret, ut omnes amici eius, inter quos primarius Bilibaldus Birckheimerus, ipsi consulerent, cum ne seria quidem ipsorum monita durissimum illius animum ullatenus emendarent, eum rectius haud facturum, quam si per certum aliquod temporis spatium ab ipsa abesset, ignara ubi degeret: quo medio citissime eam corrigi posse opinabantur. Quod consilium amicorum cum Dürerus sequeretur, inque Belgium clam abiisset, illa quidem infinita diu sollicitudine cruciabatur, omnibus modis conata, ut ubi maritus degeret, expiscaretur; donec supra dictum Birckheimerum toties, ut maritum sibi reduceret, interpellasset, cum lacrimis errores anteactorum deprecata, et humanius atque benignius eidem cum Viro consortium promittens, ut ille hunc tandem per literas revocaret, spe primo maioris tranquillitatis plenissimum: quam tamen recidiva uxoris inquietudo mox ita interverteret, ut praematura tandem morte, cum summo omnium artificum dolore, multis curis emaciatus abriperetur, anno nimirum 1528. 6. Aprilis, hebdomade passionali: ubi in coemeterio S. Johannis Norinbergensi sepultus monumento aeneo honorabatur, cui inscripta sunt sequentia:

Epitaphium.ME. AL. DV.
Quicquid Alberti Düreri mortale fuit,
sub hoc conditur tumulo: emigravit
VIII. Idus Aprilis MDXXVIII.

In perpetuam autem tanti Artificis memoriam Iconem eius tabulae nostrae Bb. inseruimus: prout in laudem illius et sequens compositum est Epigramma:

Encomium.Vir Virtute gravis tumque arte insignis
habetur, Teutonicae gentis gloria summa
suae.
Contulit huic Caesar insignia Nobilita-
tis.
Tantus honos artis, famaque tanta
Viri!

Postquam autem (uti iam dictum) illustri laude conspicuus Vir, ALBERTVS DVRERVS, Norimbergae, an. MD XXVIII. die VIII. Aprilis, ultimam toleraverat necessitatem, in coemiterio S. Johannis aggesta contumulatus humo fuit: Sed longinquitate temporum ad terram defluxit monumentum, et in profundum ossa Illius secum traxit: Donec anno centesimo tertio et quinquagesimo, post futuram instaurari Memoriam Pietas postulavit; atque ut laus postuma aeternaret, aeri, quod erat, inscribi imperavit.