215
Alberti Düreri Senioris na-
tivitas,
vita atque mors, descripta a Fi-
lio anno 1524. Norinbergae post fe-
stum Natalitio-
rum.
Vita Alberti Düreri Senioris.EGo Albertus Dürerus iunior e scriptis Patris mei congessi, quae de patria, ortu, vitaque et obitu suo ipse conscripsit: cui Deus propitius sit, ut et nobis, Amen! Anno 1524.
Albertus Dürerus Senior natus est in Hungaria, haud procul ab oppido Iula, octavo Milliari ab urbe Waradinensi distante, in pago quodam, cui nomen Eytas, ubi maiores eius Bucolicis et Hippotrophia sustentati fuerant. Avus autem meus Antonius Dürerus, cum in aetate puerili in oppidum venisset, ad aurifabrum quendam, artem hanc ab illo didicit. Tandemque matrimonio contracto cum Virgine quadam, cui Elisabethae nomen, ex eadem suscepit filiam unicam Catharinam, et tres filios, quorum natu maior Albertus Dürerus, pater meus fuit dilectissimus, aurifex et ipse, arte et cura politissimus: Filium secundum Ladislaum nominavit, qui frenorum erat opifex; ab isto natus est patruelis meus Nicolaus Dürerus, Coloniae Agrippinae degens, quem Nicolaum Hungarum vocant, aurifaber etiam; et in arte hac a Patre meo instructus. Filium tertium Johannem ad studia applicuit, qui etiam Parochus fuit Waradinensis per 30. annos. Pater autem meus Albertus Dürerus in Germaniam deinde venit, inque Belgio artificibus cohabitavit maximis: tandemque huc Norinbergam scilicet migravit anno post Christum natum 1455. die S. Eulogiae, qua nuptiae celebratae sunt Philippi Birkhaimeri in Arce, et chorea habita est sub tilia maiore frequentissima. Deinde pater meus Albertus Dürerus Hieronymo Hallero Seniori, avo meo, longo satis temporis spatio servivit, nempe usque ad annum Christi 1467. ut ille tandem filiam suam ei matrimonio iungeret, Virginem pulchra facie et eleganti corpore. Barbaram, quindecim annos natam, cum qua nuptias celebravit octiduo ante diem Viti. Ceterum avia mea, mater sc. matris meae, filia fuit Oellingeri Weissenburgici, Kunigundae nomen habens. Pater autem meus cum uxore sua, matre mea dilectissima liberos genuit sequentes, id quod sic excerpo, prout ille verbotenus Eius liberi. libro suo inseruit;
1.Anno post Christum natum 1468. in vigilia S. Margaretae hora diei sexta, uxor mea Barbara filiam mihi gignebat primam: cui susceptrix erat Margareta Weissenburgica Senior, quae infantulo Barbarae nomen indebat, iuxta matris denominationem.
2.Anno Christi 1470. festo S. Mariae quadragesimali, bihorio ante diluculum, uxor
mea Barbara filium in lucem edebat, cuius susceptor erat Fridericus Roth Barutenfis, qui Johannis nomen eidem imponebat.
3.Anno Salutis 1471. hora sexta diei S. Prudentiae, quae Parasceve erat hebdomadis sanctae, uxor mea fecundum mihi progignebat filium, cuius susceptor erat Antonius Koburger, qui meum Alberti nomen eidem indebat.
4.Anno 1472. hora tertia diei S. Felicis, uxor mea Barbara quartam mihi enitebatur prolem, cuius susceptor erat Sebaldus Holzle, qui suo Sebaldi nomine eum compellabat.
5.Anno 1473. die S. Ruperti hora sexta, uxor mea Barbara quinta me beabat sobole, cuius susceptor erat Johannes Schreiner iuxta portam Lauffensem, qui Hieronymi, iuxta soceri mei etymon, eidem tribuebat nomen.
6.Anno 1474. die S. Domitii hora secunda, sextae uxor mea prolis mater evadebat, cuius susceptor erat Ulricus Mank, aurifaber; nomen Antonius.
7.Anno 1476. hora prima die S. Sebastiani septimo uxor mea fiebat puerpera; ubi filiolae tum natae susceptrix erat Agnes Bayria Virgo; cuius nomen et filia mea accipiebat.
8.Post horae spatium adhuc aliam illa progenerabat filiam dolore maximo, quae baptismo praematuro vocabatur Margareta.
9.Anno 1477. feria quarta post S. Eulogiae diem, uxor mea nonae prolis fiebat mater, cuius susceptrix erat Ursula, Virgo: nomen idem.
10Anno 1478. hora tertia sequenti post festum Petri et Pauli die, decimam uxor mea pariebat sobolem, cuius susceptor erat Johannes Sterger, Sohmbachii agnatus; a quo filius iste meus Johannes vocabatur.
11.Anno 1479. hora tertia ante diluculum die Dominica, quae festiva erat S. Arnoldo, uxor mea undecimo partu me donabat; ubi susceptrix erat Agnes Friderici Fischeri uxor, cuius nomine filia mea vocabatur Agnes.
12.Anno 1481. hora prima festi S. Petri in vinculis duodecimam uxor mea prolem in hunc mundum edebat, cuius susceptor erat Jodoci Halleri minister Nicolaus, qui filio meo Petri nomen indebat.
13.Anno 1482. hora quarta feriae quintae, ante festum Bartholomaei, uxor mea decima tertia vice puerpera erat; ubi susceptrix erat Brintwari filia Catharina, quo nomine et filiola mea appellabatur.
14.Anno 1484. pridie S. Marci una hora post mediam noctem, decimam quartam uxor mea sobolem emittebat, cuius susceptor erat Andreas Stromayr, cuius nomine filius meus similiter vocabatur Andreas.