216
15.Anno 1486, circa meridiem feriae tertiae, ante diem Georgii, uxor mea Barbara decimam quintam prolem mihi pariebat; cuius susceptor erat Sebaldus de Lochheim, qui suo nomine meum etiam filium appellabat, qui est Sebaldus mihi secundus.
16.Anno Christi 1488. circa meridiem feriae sextae ante festum Ascensionis Dominicae uxor mea Barbara partum enitebatur decimum sextum, cuius susceptrix erat Bernhardi Walteri uxor, quae suum Christinae nomen filiae meae imponebat.
17.Anno salutis 1490. die Bacchanaliorum Dominica bihorio post mediam noctem uxor mea decimam septimam in lucem prodebat prolem, cuius susceptor erat Dn. Georgius Vicarius ad S. Sebaldum, qui filium meum vocabat Johannem, qui mihi est Johannes tertius.
18.Anno post Christum natum 1492. die S. Cyriaci, bihorio ante noctem, decimum octavum uxor mea edebat partum; cuius susceptor erat Johannes Carolus de Ochsenfurt, qui filium meum vocabat Carolum.
Isti Patris mei liberi, fratres mei atque sorores mortui sunt omnes, partim in prima iuventa, partim adulti, ut tres tantum nunc supervivamus fratres, quamdiu Domino placuerit: Ego scilicet, Albertus; et frater meus Andreas; ut et Johannes frater meus.
Pater autem meus Albertus Dürerus Senior vitam vixit conatu plurimo, et labore durissimo plenam, cum aliunde non sustentaretur, quam quod manu sua pro se et familia sua lucraretur: unde res ipsi fuit angusta domi: Praeterea multis etiam subiectus fuit moeroribus, adversitatibus atque aerumnis; quamvis ab omnibus, qui ipsum cognoverant, laudaretur, eo quod vitam ageret honestam Christianae fidei conformem, multa patientia et mansuetudine decoram; quin et pacificus esset erga omnes, et gratus admodum erga Deum: gaudia mundana raro sectatus, verbisque parcior, societates fugiens, et pietatis, ubique studiosus.
Idem Pater meus magna diligentia in honorem Dei suos educabat liberos, cum nihil desideraret vehementius, quam ut sub tali adolescerent disciplina, quo Deo accepti fierent atque hominibus: unde quotidie nos admonebat, ut Deum diligeremus et fideles reperiremur erga proximum. Prae ceteris autem me diligebat, quod sedulum me videbat Senioris Düreri filius Albertus arti pictoriae operam dat. circa exercitia literarum: unde et in Scholam ab ipso dimittebar. Cum autem legendi scribendique iam peritus essem, a Schola iterum abstractum artem Chrysurgicam me docebat. Postquam vero accurate iam tractarem aurifabrilia, maiori voluptate ad pictoriam trahebar, quam ad
Chrysurgica; idque patri meo etiam proponebam: qui quamvis aegre id ferret, quod temporis dolere se diceret iacturam, ad Chrysurgica insumti; tandem tamen consentiens, anno post Christum natum 1486. die S. Andreae in disciplinam me tradebat Michaeli Wolgemuto in triennium: quo temporis spatio Deus hanc mihi largiebatur sedulitatem, ut artem hanc probe ediscerem, quamvis a servis eius multa mihi sufferenda essent. Finitis autem tyrocinii mei annis, ad peregrinandum me dimittebat Pater, ubi per quadriennium extra patriam versabar, donec ille me revocaret, ubi postquam anno 1490. abiissem post festum Paschatos, anno deinde 1494. post festum Pentecostes redibam. In patriam igitur reverso Johannes Frey, inito cum Patre meo contractu, filiam suam in matrimonium mihi elocabat Virginem, cui nomen Agnes, additis in dotem ducentis florenis et celebratis suo sumtu nuptiis, feria secunda ante diem Margaretae anno 1494. Mox casu quodam Dysenteriae malum corripiebat patrem meum, quod curari Obitus Senioris Düreri.a nemine poterat: cum igitur in mortis periculo versari sese persentisceret, magna patientia et lubenti animo sese submittens, matrem meam mihi commendabat, utque vitam divinam sectaremur nobis praecipiens, accepto S. Sacramentorum viatico Christiano obibat ritu, prout id alio quodam in libro prolixe descripsi, anno nimirum post natum Salvatorem 1502. post mediam noctem ante profestum S. Matthaei; cui Deus propitius sit. Ex quo fratrem meum Johannem ad me recipiebam, Andrea fratre ad exteros dimisso.
Post biennium ab obitu Patris mei, matrem quoque meam ad me recipiebam, cum non amplius haberet, unde sustentaretur, ut mecum habitaret usque in annum 1513. Quo currente eadem, die quodam Martis circa diluculum letali atque subitaneo corripiebatur morbo, quo per integrum decumbebat annum, ut finito hoc eadem feria tertia, quae erat 17. Maii anni 1514. post usum S. Sacramenti Christianam obiret mortem bihorio ante noctem, cui precibus ipse praeivi; et requiem etiam nunc apprecor.
Dehinc anno 1521. die Dominica ante festum Bartholomaei, quae erat 18. Augusti, sub signo Geminorum, socrus mea dilectissima, Johannis Freyi uxor, in morbum incidebat, quo die 29. Septembris post usum Sacramentorum hora nocturna nona, iuxta Horologium Noricum, e vivis discedebat; cuius animae Deus sit propitius.
Paucula quaedam alia de Alberti Düreri Iunioris vita.Porro anno 1523. festo Oblationis Mariae, mane ante finitum horologium, diem quoque suum obibat Johannes Frey socer meus, post toleratum morbum sexennalem, plurimasque