Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0299

217

Linke Spalte

in hoc mundo adversitate alias, divino cibatus viatico: qui in pace requiescat. Haec Dürerus.

Paucula quaedam alia de Alb. Düreri iunioris vita.Ex his patet, Albertum Dürerum a patre in pietate educatum et in primis Scholarum tyrociniis institutum, deinde in arte Chrysurgica fuisse informatum; ita ut apud illum usque ad annum aetatis suae decimum sextum delineandi, caelandique, et operis simi exercitiis haud parum profecerit; unde et illo iam tempore septem Passionis Christi lapsus opere anaglyphico simo expressisse dicitur: quo insigniter gavisus pater eius, vehementer quidem desiderabat, ut in hac arte pergeret: hic vero pictoriae amore flagrans, a patre tandem Colmarium ad Martinum Schonium, familiariter ipsi notum, ad addiscendam picturam primo dimissus, hoc autem interea mortuo, Michaeli Wolgemuto, cuius aedes sub arce erant, anno 1486. die Andreae in eius Praeceptor. disciplinam tradebatur. Toto autem hoc tyrocinii sui tempore otio minime indulgebat, sed in labore sedulus, sibique ipse calcar, profectu miro progrediebatur, naturam in omnibus, quantum fieri posset, imitatus; donec anno 1490. circa festum Paschatos extra patriam migraret, ubi facto per Germaniam et Belgium itinere, Italiam quoque adiit, et Venetiis opera quaedam pulcherrima pinxit. Connubio tamen infelicior, non improles tantum fuit, sed uxorem quoque habuit morosissimam, non nisi ad rixas et litigia pronam, et avaritia insamiinfami sordidam, cum qua laetiora raro, sed turbulenta tempora ipsi fuerunt plurima: ut mirum omnino sit, quomodo in tot aerumnis, tantis vacare potuerit laboribus; de quibus tamen libri eius inter alia de Geometria, Prospectiva, Fortificatione, item quattuor illa de proportione hominis volumina typis edita; quin etiam Arcus quidam triumphalis in honorem Maximiliani. I. Imperatoris ab ipso inventus, inque ligno delineatus, atque sic deinde incisus, satis superque testantur. Hic autem Imperator salarium ipsi constituit anuum centum florenorum; addita pro labore speciali picturarum, delineationum, et similibus, singulari semper mercede. A Rege quoque Angliae nec non aliis tam Electoribus quam Principibus, quorum icones pinxit, munera accepit lautissima.

Ceterum praeter artis excellentiam, dono quoque facundiae et comitatis praeditus erat, ut conversatione eius quilibet delectaretur: unde etiam artis suae intuitu inter Numerosioris Senatus adiunctos eligebatur. habitatio. Aedes eius hic Norinbergae illo loco erant, ubi per plateam Zisseliam ad portam Therotrophicam itur in angulo superno ad sinistram, in quibus anno 1528. 8. Aprilis anno aetatis 57. gloria et honore plenus obiit. Johannes autem Frey socer

Rechte Spalte

eius Musicus erat et citharoedus optimus, quin et imaginum quarundam lignearum, quae aeneis similes erant, sculptor, et fonticulorum proprio motu salientium portatilium structor.

Erasmus Roterodamus de Dürero.Düreri autem nostri et Erasmus Roterodamus in epistolis quibusdam ad Bilibaldum Pirkhaimerum scriptis cum laude facit mentionem: nimirum cum anno 1522. scribit: Dürero bene se velle ex animo, cum tali polleat arte, ut Parcarum effugere mereatur rigorem. Bruxellis eum inchoasse effigiem ipsius, cuius exoptet consummationem; et quidem communi utrumque tum pressum fuisse aerumna, ut et mortem brevi expectaverit ipse. Item cum anno 1525. Salute plurima impertit Dürerum Virum in arte Apellaea primarium, cuius felicissima manu depictam iam expectet iconem suam. Praeterea anno 1527. promittit Alberti Düreri mentionem in scriptis suis se facturum cum debito laudis praefamine; nec monitu opus esse, cum memor illius iam iam fuerit ipse.

Hartmannus de Dürero.Sic quoque Dominus Georgius Hartmannus de Dürero nostro ad Dominum Buchlerum in hunc fere sensum scripsit: se Alberti morte unum de charissimis sibi pertotum mundum amicis amisisse, nihilque se dolere intimius, quam quod morte tam aspera absumtus fuerit; quam ipse, si fata excipiat, nemini imputare queat, quam uxori eius, quae cor ipsi usque adeo eroserit, tantoque cruciatu eundem afflixerit, ut stipitis instar exaruerit, nec ullam a labore remissionem quaerere, vel societati cuidam interesse potuerit, ob continuas huius querelas, quibus ad laborandum noc tu atque interdiu rigorose eundem compulerit, ut pecuniam saltem, quam moriens ipsi relinqueret, lucraretur: cum pereundi metus eandem continuo torserit et adhuc torqueat, quamvis ad sex millia florenorum Albertus ipsi reliquerit, nunquam exsatiabili; unde mortis eius causa unica non fuerit nisi ipsa etc. Ceterum rem omnem DEO committendam. Albertum autem vixisse ut virum pium atque honestum decet, mortuumque etiam morte Christiani beatissima, ut de Salute eius nullum superesse queat dubium.

Tandem autem in mortem Düreri etiam Bilibaldus Pirkheimerus carmen scripsit, in hunc fere sensum:

Dürerus totum pingendo ornaverat
orbem,
Restat, ait, caelum; sicque superna
petit.