Permanente URL:
http://la.sandrart.net/-text-academia-0301

219

Linke Spalte

XVIII. PETRUS FLOET-
NER Sculptor,

XVIII. PETRUS FLOETNER Sculptor parvorum.IN parvis potissimum praecellens, quod opuscula eius hodienum adhuc extantia satis superque testantur: inter quae summam meretur admirationem cornu, quoddam bubulum, in quo centum et tredecim reperiuntur diversissimarum facierum sculpturae tam virilium, quam muliebrium. Ad ramusculos corallinos varia effiguravit animalcula et conchulas tanta arte, ac si iisdem adnata forent. Potissimum autem et quotidie fere in lapide albo varias excavabat historias ad opera sima et fusuras aurificum. In prospectiva et mathematicis aliis tam erat exercitatus, ut procul dubio, si StosssiusStossius supra commemoratus diutius vixisset, in magnis operibus tantopere excelluisset, prout in parvulis: cuius exemplum etiam caminus ille lapideus esse potest in domo Hirschvogelii ad montem Suevicum. Maximam autem artificiosorum operum eius partem Jacobus Hoffmannus Aurifex ab illo coemit. Sic et icones plurimas curiosissimas industria maxima cavo effiguravit lapide, quae in Technophylacio Leopoldi Wilhelmi Archiducis, et apud varios alios spectari possunt.

XIX. JOHANNES
TESCHLERUS Scul-
ptor,

XIX. JOHANNES TESCHLER Statuarius.HIs omnibus iamiam commemoratis haudquaquam inferior erat, ita ut in omni harum artium genere exercitatissimus esset et expertissimus. Prae ceteris autem sculpendo marmore delectabatur, e quo imagines integras tam venusta elaboravit proportione, ut citra admirationem spectari nequeant. Similiter et in iconibus effigurandis industrius erat admodum, ut magno eundem favore prosequeretur Maximilianus Archidux. In comitia enim abire solebat, ubi effigies Principum conficiebat optimas. Ut autem adhuc firmiora in arte sua poneret fundamenta, cum permissione uxoris suae optimae biennio per Italiam peregrinabatur; ubi artificiosa plurima et delineationes pulcherrimas e Venetorum Urbe aliisque locis secum exportabat.

XX. VIRGILIUS SOLIS
Illuminator et Chalco-
graphus,

XX. VIRGILIUS SOLIS illuminator et chalcographusSUam quoque his in artibus meretur laudem, quod clarissima opera eius chalcographica satis testantur. In illuminandis autem imaginibus tanta praecelluit

Rechte Spalte

arte, ut similem vix ullibi reperire liceat.

XXI. VITUS HIRSCH-
VOGEL Pictor Vitro-
rum

XXI. VITUS HIRSCHVOGEL.TAnta hac in arte celebritate claruit, ut Urbis magister fieret; prout et quattuor illae fenestrae maiores in choro templi Sebaldini abundantissima de illo perhibent testimonia, in quibus insignia Caesarea, Episcopalia, Marchionalia et Pfinzingiana depicta sunt. Tres iste post se relinquebat filios, Vitum, Johannem et Augustinum, qui patrem omnes hac in arte aemulabantur: quamvis enim Johannes in aetate adhuc florida moreretur, reliqui tamen duo haud minimum artificii huius consequebantur gradum.

XXII. DANIEL ENGEL-
HARDUS Insignium
Sculptor

XXII. DANIEL ENGELHARDUS.SUo tempore in excavandis insignium, sigillorum lapidumque sculpturis, prout et in argento elaborando omnibus fuit superior, ut etiam Albertus Dürerus hoc ipsi perhiberet testimonium, se per omnes Italiae et Germaniae terras sculpendis in lapide insignibus neminem vidisse huic similem.

XXIII. LUCAS KRANI-
CHIUS Senior, Pi-
ctor,

XXIII. LUCAS KRANICH pictor est aulicus Electoris Saxoniae.KRanachio, quod est oppidum Episcopatus Bambergensis, oriundus, tempore Alberti Düreri celebris fuit, et propter insignem artis suae laudem in aulam Electoralem Saxonicam evocatus est, ubi quoque opera eius praecipua permanserunt. Pingendo autem et delineando magna usus est gratia atque venustate, inque hoc genere plura praestitit, quam in imitandis antiquitatibus, figurisve, nec non historiis et Poematibus et similibus exprimendis: unde et iconibus potissimum pingendis incubuit, et in repraesentandis imaginibus dimidiatis, quales sunt Lucretia, senumque et vetularum similiumque ritu sui temporis vestitis sese exercuit; quae suo in genere singula magna cura et sedulitate expolivit, ut picturae eius adhuc hodie in aula illa Electorali maximi aestimentur, ipse autem artifex dum viveret a Serenissima Domo hac rarissima gratiae experiretur exempla.

Inter alia autem pro eadem Lucretiam pingebat nudam viventis magnitudine stantem, quod operum eius clarissimum est, et nunc in aula Electorali Monachiana