220
in Pinacotheca cum aliis rarioribus asservatur. Sic et S. Wilibaldus et S. Walpurgis in una ab ipso depicti tabula adhuc hodie a Celsissimo Principe Marquardo Aichstadii Episcopo, quem omnium studiorum artiumque appellare liceat Patrem, magni aestimantur. Similiter etiam in Pinacotheca Caesara Viennensi et Pragensi, alibique quaedam reperiuntur opera eius: et ipse ego in Technophylacio meo Lucretiam quandam illius asservo pugionem manu tenentem, et pelliceo quodam curiosissime picto vestitam, quasi manum iamiam sibi illaturam. Unde propter tot ingenii sui specimina ab omnibus amore et honore colebatur plurimo, donec vitam tandem cum morte commutaret Vinariae anno 1553. die Octobris 16. anno aetatis suae 81. cuius effigiem in tabula nostra Bb. exhibuimus.
Filius eius Lucas Kranich iunior.Hunc proximis assequebatur vestigiis filius eius, Lucas et ipse dictus, quasi cum nomine et Artem haereditario nactus esset a patre iure, cui omnino aestimatus est similis. Hic natus est Wittenbergae in Saxonia, ubi et Consul fuit; et mortus est 14. Januarii Anno 1586.
XXIV. ALBERTUS AL-
TORFINUS pictor et chal-
cographus
XXIV. ALBERTUS ALTORFERUS, parvorum pictor.A Patria Altorsio, quae est Urbs Helvetiae, cognominatus, ubi multae adhuc picturae eius spectari possunt, typis illius aeneis admodum similes. In pingendis autem minori forma historiis praestantissimus erat, quas argute excogitatas, magna sedulitale expingebat, ita ut in omnibus praeter ingeniosam inventionem, singularis aliqua spectetur varietas; unde sua quoque laude haud Opera eius. est destituendus. Quamvis enim opera eius feritate quaedam adhuc laborare videantur, eo quod, pro more illorum temporum, posteriora eodem rigore extent, quo anteriora; peculiare tamen ex illis elucet acumen; et speciatim ex Hieronymo illius maiore; item ex historia crucifixionis et aliis similibus. Multam etiam prae se fert elegantiam signifer eius maior typo ligneo expressus: item Pyramus eius, et Thisbe, nec non Abigail, et Passionis historia, in qua pulcherrimi promicant affectus. Typorum eius aeneorum quinquaginta vel sexaginta edita sunt exempla: Xylographicorum autem plura, omnia honore suo digna, et in libris technicis inter chalcographica minora meliorum artificum asservari solita, ut sedulitas et cura atque ingenium eius satis exhinc perspici queant: unde in memoriam quoque illius, effigiem eius tabula nostra Bb. exhibuimus.
XXV. JOHANNES GRI-
MERUS Pictor,
XXV. JOHANNES GRIMMER, Moguntinus.PAtria Moguntinus, suo quoque tempore clarissimus, qui opera in lucem edidit optima haud pauca, quorum aliqua Ego temporibus belli superioris turbulentissimis, prout in vita Matthaei Aschaffenburgensis commemorabo, ipse perdidi: ut exhinc nulla mihi innotuerint ab ipso confecta alia. De discipulis tamen eius adhuc quaedam relaturus sum, cum de Philippo Ufenbachio sermo erit.
XXVI. JOHANNES
BURGMAYR Augustanus
Pictor.
XXVI. JOHANNES BURGMAYR.DOlendum omnino, tantam fuisse priscorum Germanorum, maiorumque nostrorum negligentiam, ut quamvis tot clarissimis in arte nostra abundarent magistris, de laudibus tamen et arte illorum pro notitia et calcari posterorum ne calamum quidem applicuerint: unde certo certius, nisi egomet ipse malo huic, opere hoc meo necessario, quadantenus mederer, et ea, quae a senioribus partim audivi, partim etiam vidi, literis mandassem, multorum nomina, celebritate quondam famigeratissima, oblivionis tandem omnino rursum involuta fuissent tenebris, ut de arte illorum atque virtutibus nihil penitus innotuisset posteritati. Quod fatum indubitato etiam tetigisset praesentem Johannem Burgkmayr, discipulum, prout ex operibus eius colligere licet, Alberti Düreri, quod adhuc firmius probat ipsius e nigra creta a Dürero confecta effigies, quam in libro meo diagraphico asservatam tabula huius operis Bb. lectori benevolentissimo exhibeo, cui adscriptum est nomen eius Johannes Burgkmayr pictor, annusque aetatis eius 44. et Christi 1517. cum charactere ordinario Düreriano.
Opera eius.Opera autem viri huius laude sua dignissimi quibusdam libris comprehenduntur; qualis est liber ille iocoseriorum in honorem Maximiliani Imperatoris confectus, in quo xylographica plurima elegantissima ab ipso confecta, quae de insigni et ingenti eius acumine testimonia perhibent abundantissima. Praeterea librum adhuc alium idem composuit multo praestantiorem, e centum plagulis Regalibus maioribus typis xylographicis refertis constantem, qualem nemo adhuc ediderat; quae omnes figurae sunt in honorem praedicti Imperatoris inventae, pro introitu quodam pulcherrimis mireque variatis curribus quasi triumphalibus faciendo, quorum quattuor manu