222
qui plurima quoque cum circumstantiis mihi de operibus eius retulit; unde ab hisce ibidem multa illius diagraphica pulcherrima coemi, quae in honorem illius adhuc asservo.
Picturae eius.Serenissimus autem Bavariae Elector in Pinacophylacio suo icones aliquot ab illo confectas habet, quae, sive artem, sive venustatem spectes, haud ullis cedunt aliis, quales sunt effigies Caroli V. Ferdinandi I. Ottonis Heinrici Electoris, Wilhelmi Ducis; quibus similes ab ipso factas in Musaeo quoque Serenissimi Ducis Neoburgici spectare licet, quae omnes delineationem emendatissimam, picturam accuratam, colores naturales, et ingenium artificis singulare prae se ferunt.
Chalcographica eius.Opera eius chalcographica in se ignota quidem sunt, nisi ipsa laboris substantia eadem prodat, inter quae prae eminent Carolus V. Ferdinandusque I. eiusdem quantitatis, Wilhelmus Bavariae Dux, Leonhardus ab Eck; quidam, cui Baldermanno nomen, et alia. Multo autem tempore cum Marco Antonio tam Romae quam Bononiae his laboribus incubuit, ut multa quoque illius opera sub nomine Marci Antonii edita sint; quae tamen sic a se invicem discerni queunt, quod Antonius caelaturas suas iuxta delineationes Raphaelis Urbinatis instituerit, Bohemus autem noster e proprio suas ingenio elaboraverit, e quibus acumen quoque illius abunde patescit. Inter has autem infans etiam quidam existit moriturus in terra decumbens, penes quem calvaria, cum hac epigraphe: Mors omnia aequat. Item similis alius cum tribus capitibus mortuis: Porro imago quaedam D. Virginis cum filiolo fenestrae assidens: cum aliis quibusdam minoribus, ut sunt miles quidam equo insidens; Cleopatra quaedam nuda venustissima; rustici utriusque sexus plurimi; choreae puerorum; gyri foliorum; item proelia quaedam forma oblonga edita fervidissima: variaeque figurae rarioribus gestibus et artibus insignes, e quibus omnibus satis patet, quam peritus hic noster fuerit in efformandis imaginibus nudis: et huc quoque pertinent Raptus quidam Helenae; Titus quidam Gracchus, et aliae; quarum aliquas, de Protoplastis sc. ubi ante arborem vitae depicta est mors; item D. Virginis imaginem; nec non partum quendam immaturum; iudicium quoque Paridis; item Balnea quaedam incomposita, nepos eius ex fratre Johannes Sebaldus Bohemus accurato transumsit apographo, suoque edidit nomine: quibus omnibus Bartholomaeo hoc Bohemo autore Germania nostra insigniter illustrata est, et ars ipsa incrementa cepit haud exigua. Mortuus autem est in Italia, quo eundem miserat Bavariae Dux; et effigiem eius tabula nostra Cc. exhibuimus.
XXIX. JOHANNES SE-
BALDUS BOHEMUS
Chalcographus Nori-
cus,
XXIX. JOHANN SEBALD BOEHM. Chalcographus.PAtrui sui non tantum discipulus fuit, sed operum eius accurata quoque fecit apographa, caelandi elegantia admodum insignis, et methodi patrui imitator sedulus. Norinbergae opera multa elaborabat minora rariore invento; ut choreas rusticas in vicinia usitatas, cum tuguriis adiacentibus: quin et xylographica quaedam edebat. Quia autem vitam ageret parum honestam et imaginum quarundam obscenarum, autor esset, ex urbe Norica discedere iussus Francofurtum abiit, ibique in porta S. Leonhardi rem familiarem instituit, ubi multa pinxit, caelavitque, et in primis pro xylographicis elegantissimas fecit delineationes. Tandem autem erecta taberna vinaria infami turpique vita splendorem artis dedecorose commaculavit, donec circa annum 1545. haud meliori obitu vitam clauderet.
Character eius.Quidam duos fuisse volunt istius nominis, quia quibusdam typis aeneis adiecta est litera B. aliis v. P. quod etiam exhinc confirmari videtur, quod figurae litera P. notatae paulo sint longiores et tenuiores. Verum enim vero si cetera omnia accuratus considerantur, magna tamen ubique apparet similitudo, unde conicio litera P. notatas primitus et circa annum 1520. ceteras autem 1540. elaboratas, omnes tamen ab eodem autore confectas esse.
XXX. GEORGIUS PEN-
SIUS Pictor et Chalcogra-
phus Noricus,
XXX. GEORG PENS.CUi patria Norinberga ut lac maternum, sic artem pictoriam virtutesque alias instillavit, donec tandem ope ingenii eo usque pervenisset, ut diagraphica illa praestantissima operum Raphaelis Urbinatis omnibus aliis praeponens, Romam ipse abiret, illiusque methodo, quoad eius fieri posset, assuesceret: ex quo in historiis, imaginibus nudis, aliisque tantam adeptus est artis perfectionem, ut hoc in genere omnibus sui temporis Germanis esset superior: unde chalcographus ille Bononiensis Marcus Antonius multa ab hoc elaborata suo nomine quasi a Raphaele delineata edidit. Cum autem tam pingendo, quam delineando, dives ipse iam esset inventione, sub suo quoque nomine opera chalcographica edidit clarissima, quorum autographa picta partim in curia Norinbergensi, partim in palatio Electorali Landshutensi